monumenta.ch > Seneca > 438
   

v. 438 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Nero Praefectus Seneca: Perage imperata: mitte, qui Plauti mihi
Sullaeque caesi referat abscisum caput. 2  Praef: Iussa haud morabor: castra confestim petam. 3  Sen: Nihil in propinquos temere constitui decet. 4  Ner: Iustum esse facile est cui vacat pectus metu. 5  Sen: Magnum timoris remedium clementia est. 6  Ner: Extinguere hostem maxima est virtus ducis. 7  Sen: Servare cives maior est patriae patri. 8  Ner: Praecipere mitem convenit pueris senem. 9  Sen: Regenda magis est fervida adolescentia. 10  Ner: Aetate in hac sat esse consilii reor. 11  Sen: Vt facta superi comprobent semper tua. 12  Ner: Stulte verebor, ipse cum faciam, deos. 13  Sen: Hoc plus verere quod licet tantum tibi. 14  Ner: Fortuna nostra cuncta permittit mihi. 15  Sen: Crede obsequenti parcius: levis est dea. 16  Ner: Inertis est nescire quid liceat sibi. 17  Sen: Id facere laus est quod decet, non quod licet. 18  Ner: Calcat iacentem vulgus. 19  Sen:Invisum opprimit. 20  Ner: Ferrum tuetur principem. 21  Sen:Melius fides. 22  Ner: Decet timeri Caesarem. 23  Sen:At plus diligi. 24  Ner: Metuant necesse est -
Sen:Quicquid exprimitur
grave est. 25  Ner: Iussisque nostris pareant. 26  Sen:Iusta impera. 27  Ner: Statuam ipse. 28  Sen:Quae consensus efficiat rata. 29  Ner: Respectus ensis faciet. 30  Sen:HOC absit nefas. 31  Ner: An patiar ultra sanguinem nostrum peti,
inultus et contemptus ut subito opprimar?
exilia non fregere summotos procul
Plautum atque Sullam, pertinax quorum furor
armat ministros sceleris in caedem meam,
absentium cum maneat etiam ingens favor
in urbe nostra, qui fovet spes exulum. 32  tollantur hostes ense suspecti mihi,
invisa coniunx pereat et carum sibi
fratrem sequatur, quicquid excelsum est cadat. 33  Sen: Pulcrum eminere est inter illustres viros,
consulere patriae, parcere afflictis, fera
caede abstinere tempus atque irae dare,
orbi quietem, saeculo pacem suo. 34  haec summa virtus, petitur hac caelum via. 35  sic ille patriae primus Augustus parens
complexus astra est colitur et templis deus. 36  illum tamen Fortuna iactavit diu
terra marique per graves belli vices,
hostes parentis donec oppressit, sui;
tibi numen incruenta summisit suum
et dedit habenas imperi facili manu
nutuque terras maria subiecit tuo. 37  invidia tristis victa consensu pio
cessit; senatus, equitis accensus favor;
plebisque votis atque iudicio patrum
tu pacis auctor, generis humani arbiter
electus orbem iam sacra specie regis
patriae parens: quod nomen ut serves petit
suosque cives Roma commendat tibi.



   
monumenta.ch > Seneca > 438