monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 43
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XLII. <<<    

CAPUT XLIII.

1  Interea nuntius venit Tancredo, et comiti Eustachio, ut praepararent se, et pergerent ad recipiendam urbem Neapolim. 2  At illi exierunt, et duxerunt secum multos milites, et pedones, et pervenerunt ad urbem. 3  Habitatores vero illius reddiderunt se illico. 4  Posthaec mandavit illis dux Godefridus, qui et rex Ierusalem, ut cito venirent ad bellem, quod Ammiratus Babyloniae praeparaverat eis Aschalone. 5  Illi autem festinando intraverunt montanam, quaerentes Sarracenorum bella, et venerunt Caesaream. 6  Venientes quoque iuxta mare ad urbem Ramore, illic invenerunt multos Arabes, qui praecursores erant belli. 7  Quos nostri persequentes, apprehenderunt plures ex eis, qui dixerunt omnia belli nova ubi essent, et quot, aut ubi bellare disponerent contra Christianos. 8  Quod audiens Tancredus, statim misit nuntium Ierusalem duci Godefrido, et patriarchae, omnibusque principibus, dicens: Sciatis quod nobis paratum est bellum Aschaloniae ab Ammirato. 9  Igitur venite festinanter cum omni virtute, quam habere poteritis. 10  Tunc iussit dux commoneri omnes, ut fideliter irent praeparati Aschalonam, obviam inimicis nostris. 11  Ipse vero cum patriarcha, et Roberto Flandrensi comite, exivit de urbe in feria tertia, et Marturanensis episcopus cum eis. 12  Tum vero Sancti Aegidii comes ac Robertus Northmannus dixerunt se non exituros, nisi certum bellum scirent. 13  Iusserunt ergo militibus suis, ut pergerent videre si bellum vere esset, et reverterentur quantocius, quia ipsi mox essent parati venire. 14  Iverunt illi, videruntque bellum paratum, et cito renuntiaverunt se vidisse oculis suis. 15  Continuo dux apprehenso Marturanensi episcopo mandavit in Ierusalem quo milites qui ibi erant praepararent se, et venirent ad bellum. 16  Episcopus vero Marturanensis rediit, reportans verba missa patriarchae, et duci; exieruntque Sarraceni obviam ei, et apprehensum secum duxerunt. 17  Petrus vero Eremita remansit in Ierusalem, ordinando et praecipiendo Graecis et Latinis, ac clericis, ut fideliter Deo processionem celebrarent, et eleemosynas orationesque facerent, ut Deus populo suo victoriam daret. 18  Clerici et presbyteri induti sacris vestibus ad templum Domini conduxerunt processionem; ac missas et orationes celebrabant, ut Deus suum defenderet populum. 19  Denique patriarcha et episcopi aliique seniores congregati sunt ad fluvium quod est ex hac parte Aschaloniae. 20  Illicque multa animalia, boum, camelorum, ovium, atque omnium bonorum depraedati sunt. 21  Venerunt autem Arabes fere trecenti, irrueruntque nostri super illos; et apprehenderunt duos ex eis, persequentes alios usque ad eorum exercitum Sero autem facto, patriarcha fecit praeconari per omnem exercitum, ut in summo mane omnes in crastino essent parati ad bellum, excommunicans ne ullus homo intenderet ad ulla spolia, donec bellum esset factum; sed eo facto, reverterentur cum felici gaudie, ad capiendum quidquid eis praedestinatum esset a Domino. 22  Summo vero diluculo, intraverunt in vallem nimis pulchram, secus littus maris, in qua ordinaverunt suas acies. 23  Dux instruxit suam, comes Northmannus suam, comes Sancti Aegidii suam, comes Flandrensis suam, comes Eustachius suam, Tancredus et Gaston suam. 24  Ordinaverunt quoque pedites et sagittarios qui praecederent milites; et sic ordinaverunt omnia: Statimque praeliari coeperunt in nomine Domini nostri Iesu Christi. 25  In sinistra parte fuit dux Godefridus cum sua acie, comes Sancti Aegidii iuxta mare, in dextra parte, comes Northmannus, comes quoque Flandrensis, et Tancredus omnesque alii equitabant in medio. 26  Tunc nostri coeperunt paulatim ambulare; pagani vero stabant parati ad bellum. 27  Unusquisque suum habebat vasculum pendens collo, ex quibus potarent persequentes nos; sed illis non licuit, gratia Dei. 28  Comes autem Northmannus, cernens Ammirati stantarum habentem quoddam pomum aureum in summitate hastae, quae erat cooperta argento, irruit vehementer super illum, eumque vulneravit usque ad mortem. 29  Ex alia parte comes Flandrensis, nimis acriter eos invasit. 30  Tancredus igitur impetum fecit per medium tentorium eorum. 31  Quod videntes pagani, continuo arripuerunt fugam. 32  Paganorum autem multitudo erat innumerabilis, numerumque eorum nemo scit, nisi solus Deus. 33  Bella vero erant immensa, sed virtus divina comitabatur nobiscum, tam magna, tam fortis quod statim superavimus illos. 34  Stabant vero inimici Dei excaecati, et stupefacti, ac videntes Christi milites, apertis oculis nihil videbant; et contra Christianos erigere se non audebant, virtute Dei tremefacti. 35  Pro nimio namque timore ascendebant in arbores, in quibus putabant se effugere, vel abscondere. 36  At nostri sagittando, et cum lanceis et ensibus occidendo, eos ad terram praecipitabant. 37  Alii iactabant se in terram, non audentes se erigere contra nos. 38  Nostri igitur illos detruncabant, sicut aliquis detruncat animalia ad macellum. 39  Comes vero Sancti Aegidii, iuxta mare occidit ex eis sine numero. 40  Alii vero se praecipitabant in mare, alii fugiebant huc illucque. 41  Veniens itaque Ammiratus Babyloniae ante Ascalon civitatem, dolens et moerens lacrymando dixit: O deorum spiritus! quis unquam vidit vel audivit talia? Tanta potestas, tanta virtus, tanta militia, quae nunquam ab ulla gente fuit superata, modo a tantilla gente Christianorum est devicta. 42  Heu mihi, tristis ac dolens! quid amplius dicam? Superatus sum a gente mendica, inermi et pauperrima, quae non habet nisi saccum et peram. 43  Ipsa modo persequitur et occidit gentem Aegyptiacam, quae illi plerunque suas largita est eleemosynas, dum olim per omnem nostram patriam mendicaret. 44  Huc conduxi ad communionem ducenta millia militum, et video illos laxis frenis fugientes per viam Babylonicam, et non audent reverti adversus gentem Francigenam. 45  Iuro per Mahumet et per omnia deorum numina, quod ultra non retinebo milites conventione aliqua, quia expulsus sum a gente aliena et advena. 46  Conduxi omnia armorum genera, et omnia machinamenta, ut eos obsiderem in Ierusalem, et ipsi praevenerunt me ad bellum itinere duorum dierum. 47  Heu mihi! quid amplius dicam? Inhonoratus ero semper in terra Babylonica. 48  Nostri autem acceperunt stantarum, quod comparavit comes de Northmannia, viginti marchas argenti, et dedit illud patriarchae in Dei honorem, sanctique sepulcri. 49  Ensem vero emit quidam sexaginta Bysanteis. 50  Superati sunt igitur inimici nostri a nobis, Deo annuente. 51  Omnes naves paganorum ibi aderant; homines vero qui intus erant, videntes Ammiratum fugientem cum suo exercitu, statim suspenderunt vela, et impulerunt se in alta maria. 52  Reversi sunt itaque nostri ad eorum tentoria, acceperuntque innumera spolia, aurum argentumque multum, omniumque animalium genera, et omnium armorum instrumenta! quae voluerunt asportaverunt, reliqua igni consumpserunt. 53  Reversi sunt ergo nostri, cum gaudio magno Ierusalem, deferentes secum omnia bona, quae illis erant necessaria. 54  Hoc bellum actum est, prid. 55  Id. Augusti, largiente Domino nostro Iesu Christo fidelibus suis victoriam, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat, Deus per infinita saecula saeculorum. 56  Amen



Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XLII. <<<    
monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 43