monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 42
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XLI. <<< >>> XLIII.
CAPUT XLII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Dumque, sicut superius diximus, de duce Lotharingiae ordinatum esset, quod civitatem retinere deberet, et comes dolore et iniuria exercebatur, eo quod arcem David, scilicet totius regni Iudaici caput, leviter perdiderat, et ob hoc regredi cum maxima parte nostrae gentis disponeret, nuntiatum est nobis quod rex Babyloniorum Ascalona venisset, cum innumerabili paganorum multitudine, et, ut nobis relatum est, quod Ierosolimam expugnare venerat, et occidere Francos omnes a viginti annis et supra, et captivare reliquos cum mulieribus, daturus viros mulieribus de sua gente, et iuvenibus mulieres, ut Babyloniorum domini deinceps bellicosas familias haberent, de genere Francorum. 2 Sed, non his adhuc contentus, similiter Antiochiae et Boamundo facturum se aiebat, Damasci etiam, et reliquarum civitatum diadema capiti suo impositurum se dicebat, nihil Turcos, nihil Francos, Turcorum victores esse dicebat, considerata multitudine peditum suorum et militum. 3 Sed nec etiam his contentus, in Deum blasphemias intorquebat, dicens quod locum Dominicae nativitatis, et praesepe, ubi Dominus reclinatus est, et locum passionis et Golgotha, ubi dicitur quod sanguis Domini pendentis in cruce defluxerit; et locum Dominicae sepulturae, et alia omnia loca sancta quae in civitate, vel iuxta a populo venerantur Christiano, ita deleret, ut etiam a stirpe, a terra abstraheret et comminueret, et posthaec pulverem in mari proiiceret, ut non esset aliquod Dominicum memorabile, quod Francorum gens in regionibus illis ulterius requirerent. 4 Cum autem haec et alia multa, et de multitudine gentis quae cum ipso tyranno erat, nobis nuntiarentur, et quod omnes isti congregati erant Ascalonae, quae proxima erat Ierusalem per diem, et dimidium, congregati sunt nostri principes et clerus, et nudis pedibus incedentes ante sepulcrum Domini cum multis orationibus et lacrymis, misericordiam a Domino deprecabantur, ut populum suum modo liberaret, quem hactenus victorem de omnibus fecerat; et qui locum sanctificationis suae mundaverat, ulterius contaminari propter nomen suum non pateretur. 5 Posthaec similiter nudis pedibus incedentes in psalmis et hymnis, et sanctorum praesidiis misericordiam Dei appellantes, ad templum Domini venimus, ibique animo et corpore ante effusi, ut benedictionis suae ibidem effusae recordaretur: Si peccaverit in te populus tuus et conversus egerit poenitentiam, veniensque oraverit in loco isto, tu exaudies de coelo, Domine: et libera eum de manibus inimicorum suorum (III Reg. VIII). 6 Posthaec percepta benedictione ab episcopis, statuerunt principes de belli administratione, et de custodia civitatis. 7 Profectus est itaque dux et milites eius ut certissimum comprobarent si de Admiravis ita res se haberet, ut fama ferebatur; qui cum ad campestria Ramularum pervenisset, causam negotii per episcopum Matronensem Hierosolymis remisit ad comites. 8 Illi autem certificati de bello, communem pugnandi causam apud omnes fortes qui in civitate remanserant, detulerunt. 9 Itaque supplicantes Deo et acceptis armis et Dominicam lanceam, profecti sumus ab Ierosolimis, et venimus ad campestria die illa. 10 Altera autem die coniuncto exercitu, per firmas dispositis praesidiis ab omni parte, procedebamus. 11 In vespere vero cum venissemus prope fluvium qui est in itinere euntibus ab Ierusalem Ascalonam, pascebant ibi Arabes greges ovium, et armenta boum innumerabilia, et sine numero camelos. 12 Cum vidissent autem nostri hanc multitudinem et hominum et animalium, existimantes bellum esse, arreptis armis ad prospiciendum milites usque ducentos praemiserunt; caeteri vero armati, ut diximus, in novem turmis incedebant. 13 Erant autem tres a tergo, tres a fronte, tres in medio, sic ordinatae ut ubicunque bellum se emergeret in tribus ordinibus illis occurreretur, turma media manente cunctis ad praesidium. 14 Videntes autem pastores Arabum nostros praemissos milites, animalia deseruerunt, et tanquam, si aequo modo ad illos ut ad nos respiceret Deus, pugnam cum omnibus nobis inire debuissent. 15 Erant in armis de pastoribus circiter tria millia; in exercitu vero nostro supra mille ducentos dubitanter ascribimus; sed et peditum multitudinem ultra novem millia producere non audemus. 16 Effugatis itaque pastoribus, cepimus praedam, quantam ante diem illam non vidimus, et aliqui de pastoribus interfecti sunt, et pauci capti. 17 Posthaec autem mansimus in eodem loco, quia vespera erat. 18 Et tunc coegimus captivos ad confitendum hostium voluntatem et habitudinem, et numerum. 19 Confessi sunt itaque quod voluntas eorum erat obsidere Ierusalem, et expugnare omnes Francos, et interficere et captivare; et addunt quod Admiravis ibi prope quinque leugis erat in castris, postridie profecturus adversum nos. 20 De numero autem vix aliquis certus erat, quia quotidie multiplicabantur. 21 De se vero et de sociis qui essent, interrogati, dixerunt quod pastores essent animalium, quae dividenda erant in stipendiis per exercitum Babyloniorum. 22 Certi itaque nostri de bello et alacres, sociis suis noxarum causas atque controversiae remittebant. 23 Posthaec confessi de peccatis, et de negligentiis suis, adeo erecti sunt animis ut vix credibiles eis fieret hostes ad pugnam esse paratos. 24 Innascebatur enim tanta securitas in cordibus singulorum, ut crederent suos hostes cervis timidiores, et ovibus innocentiores. 25 Sed haec securitas ideo nobis erat, quia credebamus Dominum nobiscum esse, sicut et in reliquis negotiis, et propter blasphemias sibi illatas, agere propter seipsum, si etiam causa nostra invalida fuisset. 26 Unde in nostra parte defensorem, et in sua adiutores illi esse voluimus. 27 Deinde conclamatum est per exercitum ut mane ad pugnam omnes parati essent, et quisque principibus de sua gente coniungeretur, et nemo praedam tangeret, et excommunicati sunt quicunque eam tangerent, nisi prius bello confecto. 28 Mansimus ea nocte satis pauperrime; etenim tentoria non habebamus, panem pauci, vinum nullus, annonam atque salem paucissimi; sed copia carnis erat quasi arena, sed vescebamur carnibus; et pro pane, ovium caro erat. 29 Et iam aurora sequenti die oriebatur, et pervigil turba, tubis et cornubus in pugnam animabatur. 30 Itaque summo diluculo profecti, dispositis, ut iam diximus, ab omni parte praesidiis, exercitum Dei in castra Mahumet dirigebamus. 31 At vero hostes infra castra sua demorabantur, nunquam existimantes quod infra moenia ad adventum eorum vix contineremur. 32 Etenim cum audissent de nece et fuga pastorum, dicebant: Propter praedam venerunt Franci, et cum ea revertuntur. 33 Quippe edocebantur quotidie ab his qui fugerant ab Hierosolymis, et de paucitate nostra, ac debilitate vulgi et equorum. 34 Praeterea numero atque viribus suis confisi, in solis sputis nos et castra nostra submergere se posse credebant. 35 Cantellatores etiam eorum et augures, ut fertur, dixerant ut non moverent castella sua usque ad septimam feriam, neque pugnarent adversum nos. 36 Quod si maturius aliquid de his agere veilent, in adversum converteretur. 37 Nos autem, ut diximus, ordinati, in novem turmis progrediebamur. 38 Multiplicavit Deus exercitum suum, adeo ut inferiores numero hostibus non videbamur. 39 Etenim coniunxerant se nobis animalia quae dimiseramus, et factis gregibus, nemine compellente, nos comitabantur, adeo ut starent cum stantibus, cum currentibus currerent, cum praecedentibus praecederent. 40 Haec autem pretiosarum inaestimabilis multitudo erat. 41 Armorum autem atque papilionum summam, quis dinumerare sufficiat? Videntes igitur hostes nostri, et suorum caesam multitudinem, et nostros in castris suis et pro victoria et spoliis secure et alacriter agere, reversi ad se dixerunt: Solum praesidium fuga est, et quid moramur? Si hodie defatigati ex itinere, fame et siti pene semimortui, omnem nostram multitudinem uno impetu prostraverunt, quid repausati et refecti, et victores contra semineces et imminutos atque pavidos facient? itaque hostes, conturbatis animis reversi sunt Ascalona, quae milliarium a castris nostris aberat, sed non omnes. 42 Tunc placuit comiti Raimundo, ut mitteret Boamundum quemdam, Turcum genere, ad Admiravis, obtentu ineundae amicitiae: accusando eum quod noluerit liberam reddere Ierusalem, et qui adversum nos arma detulerat, simul ut praesentiret fugam an bellum in animo pararet, et quomodo victum se haberet
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XLI. <<< >>> XLIII.
monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 42