monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 41
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XL. <<<     >>> XLII.

CAPUT XLI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Hisque peractis, reversi sumus Ierosolimam. 2  Eodem tempore Arnulfus capellanus Northmanniae comitis, a quibusdam in patriarcham eligitur, contradicentibus bonis, tum quia non erat subdiaconus, maxime etiam quia erat de genere sacerdotali, et in itinere nostro de incontinentia accusabatur, adeo ut vulgares cantus de eo inhoneste composuissent. 3  Sed ille nec canonum decreta reveritus, tanta ambitione tentus, nec genus, nec conscientiae infamiam, contra bonos populum concitavit, atque se cum hymnis et cantibus in sede patriarchali, magno populorum plausu elevare fecit. 4  Sed de episcopo Matranensi, qui huiusce rei incentor et administrator fuerat, vindicta divinitus sumpta non modo Arnulfum non terruit, sed insuper clericos qui habebant altaria in ecclesia Dominici sepulcri, vel quibus erant pro custodia mercedes constitutae, privare beneficiis non desinebat. 5  Nactus itaque Arnulfus hanc potestatem, coepit requirere ab incolis civitatis, ubi crux erat quam peregrini ante captam Ierosolimam adorare consueverant. 6  Quibus negantibus, et iuramento et aliis signis se nescire probare volentibus, tandem coacti sunt, et haec dixerunt: Manifestum est quod Deus vos elegit, et ex omnibus tribulationibus vos eripuit, et hanc civitatem et alias multas vobis tribuit, non in virtutis vestrae robore, sed in furore suo excaecans impios, et civitates munitissimas vobis aperuit, et bella formidolosa vobis ductor et Dominus vester pro vobis ipse pergit. 7  Qua itaque pertinacia cum Dominus vobiscum videamus, eius beneficia vobis celabimus? Posthaec deduxerunt eos ad quoddam atrium ecclesiae, et ibi effodientes reddiderunt. 8  Gavisi sunt itaque omnes nostri, et Deo omnipotenti laudes et gratias referebant, qui non solum urbem in qua passus est, sed etiam insignia passionis suae atque victoriae nobis reddidit, ut tanto eum manibus fidei arctius amplecteremur, quanto certiora nostrae salutis contueremur.