monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 40
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XXXIX. <<< >>> XLI.
CAPUT XL. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Peractis igitur sex vel septem diebus, solemniter in octava die coeperunt agere principes, ut aliquis eligeretur in regem; qui omnium curam gerens, et tributa regionis colligeret, et ad quem plebes terrae reverterentur, et qui provideret ne ulterius desolaretur. 2 Cumque id agerent, congregati sunt de clero quidam, et principibus dixerunt: Laudamus electionem vestram, verum si recte et ordinate faciatis: sicut sunt aeterna priora temporalibus, sic vicarium spiritualem eligite prius; post haec qui rebus agendis saecularibus praesit: alioquin invalidam esse censemus, electionem vestram. 3 Principes vero cum haec audissent irati nimium, electionem tamen nihilominus accelerabant. 4 Sed imminutus erat clerus, ablato domino Ademaro, Podiense pontifice, qui in vita sua, alter Moyses, nostrum exercitum rebus et alloquiis divinis confovens, continebat. 5 Post illum autem cum Willelmus Aurasicensis, vir bonae memoriae et episcopus, pro viribus nobis prodesse vellet, brevi tempore apud Marram in pace conquievit. 6 Sic itaque bonis ablatis, humiliter se clerus agebat, praeter episcopum Albariensem et alios quosdam; episcopus namque Martranensis aliter quam recto itinere gradiens, cum Bethlehemiticam Ecclesiam fraudulenter obtinuisset, tertio vel quarto die a Sarracenis captus, nusquam inter nostros comparuit. 7 Spreta itaque admonitione et contradictione clericorum, hortabantur principes comitem Sancti Aegidii, ut acciperet regnum. 8 At ille nomen regium se perhorrescere fatebatur in illa civitate; sed praebere se illis consensum, si id alius acciperet. 9 Ob hoc elegerunt pariter ducem, et obtulerunt eum ad sepulcrum Domini. 10 Post haec autem requirebat dux arcem David a comite, at ille hoc excusabat, dicens se velle moram agere in regione illa, donec in Pascha; et interim se et suos honeste haberi velle. 11 At dux potius se aiebat caetera dimissurum quam turrem. 12 Inde multiplicabantur lites. 13 Flandrensis et Northmanniae comites favebant duci, et omnes etiam pene de terra comitis, credentes reddita turre, se consequenter cum eo esse reversuros. 14 Non solum autem provinciales in hoc domino suo comiti adversabantur, verum etiam multa de eo turpia composuerunt, ne eligeretur in regem. 15 Destitutus itaque comes sociorum et amicorum consilio, pro iudicio subeundo, tradidit turrem in manu Albariensis episcopi. 16 Ille vero, non exspectato iudicio, tradidit turrem duci. 17 Cumque appellaretur episcopus de hoc facto, proditor dicebat sese coactum fuisse, atque passum violentiam. 18 Sed hoc ego in veritate comperi plurima arma esse illata in patriarchalem domum, ubi episcopus manebat prope ecclesiam Dominici sepulcri. 19 Sed de violentia sibi illata ille dicebat; et frequenter clam huiusce rei comitis familiares insimulabat. 20 Reddita itaque turre, in magnum odium contra suos comes exarsit, dicens se inhonoratum, non posse manere in illa patria. 21 Itaque profecti ab Hierosolymis Iericho, et acceptis palmis venimus ad Iordanem, et sicut praeceperat Petrus Bartholomaeus, facta rate de viminibus, et imposito desuper comite transveximus eum; quippe cum non haberemus navem, sic nobis melius visum fuit. 22 Post haec convocata multitudine exegimus, quatenus rogarent Deum pro vita comitis et aliorum principum; dehinc indutum camisia, et braccis novis, sicut nobis praeceptum fuerat peregimus, sed quare taliter homo Dei praeceperit, adhuc ignoramus.