monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 39
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XXXVIII. <<< >>> XL.
CAPUT XXXIX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Capta autem urbe operae pretium erat videre devotionem peregrinorum ad sepulcrum Domini, quomodo plaudebant, exsultantes et cantantes canticum novum Domino. 2 Etenim mens eorum Deo victori et triumphanti vota laudum offerebat, quae explicare non poterant. 3 Nova dies, novum gaudium et exsultatio, nova et perpetua laetitia; laboris et devotionis consummatio, nova verba, nova cantica, ab universis exigebat. 4 Haec, inquam, dies celebris in omni saeculo venturo, omnes dolores atque labores nostros gaudium et exsultationem fecit; dies haec, inquam, totius Christianitatis confirmatio, et paganitatis exinanitio, et fidei nostrae renovatio. 5 Haec dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea (Psal. CXVII, 23), quia in hac illuxit et benedixit Dominus populo suo. 6 In hac die dominus Ademarus, Podiensis episcopus, a multis in civitate visus est. 7 Et etiam multi de eo testantur quod ipse primus murum ascendens, ad ascendendum socios atque populum invitabat. 8 In hac autem die eiecti apostoli ab Hierosolymis, per universum mundum dispersi sunt. 9 In hac eadem die, apostolorum filii, Deo et patribus urbem et patriam vindicaverunt. 10 Haec dies celebratur Idus Iulii, ad laudem et gloriam nominis Christi, qui dedit precibus Ecclesiae suae urbem et patriam quam iuravit patribus, et reddidit in fide et benedictione filiis. 11 In hac die officium de resurrectione cantavimus, quia in hac, ille qui sua virtute a mortuis surrexit, per gratiam suam nos resuscitavit. 12 Et de his hactenus dictum sit.