monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 38
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XXXVII. <<< >>> XXXIX.
CAPUT XXXVIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Videntes autem Sarraceni, qui infra civitatem erant, multitudinem machinarum quae construebantur, infirmiora murorum loca, adeo adversum nos munierunt, ut quibusdam desperabile videretur posse expugnari. 2 Instante autem iussae oppugnationis die, dux et comes Flandrensis, atque Northmanniae comes, cum vidissent quod Sarraceni tanta ac talia munimina argumentorum contra omnes machinas nostras composuissent, tota nocte machinas suas, et crates et aggeres transportaverunt contra urbis partem, quae est ab ecclesia Sancti Stephani usque ad vallem Iosaphat. 3 Vos vero qui haec legitis, non putetis parvum laborem atque industriam ibi fuisse. 4 Etenim fere milliarium est ibi, a loco unde machinae dissolutae per membra comportabantur, usque ad eum locum ubi construebantur. 5 Mane autem facto cum vidissent Sarraceni omnia instrumenta atque tentoria, nocturno tempore illuc deportata, obstupuerunt. 6 Nec solum Sarracenis, verum etiam nobis in stuporem fiebat. 7 Manifeste etenim potuit quisque cognoscere fidelis quod manus Domini nobiscum erat. 8 Haec autem transmigratio ob hoc facta est quia locus planus erat, et conveniens instrumentis ad murum adiungendis, quae non poterant nisi per plana conduci; et etiam ob hoc, quia illa pars urbis infirmior esse videbatur, quia longe steterat a castris, immunita illa pars remanserat: Haec autem pars civitatis est a septentrione. 9 Nihil minus laborabat comes et sui in monte Sion, qui est civitati ad meridiem, sed habebat tunc multos adiutores, scilicet Willelmum Ebriacum, et cum eo omnes nautas Genuenses, qui naves suas, sicut superius narravimus, apud Ioppen perdiderant; sed extraxerunt de navibus suis cordas et malleos ferri, atque clavos, et ascias, atque dolabras et secures, quae permaxime nobis necessariae fuerunt. 10 Sed quid moramur? Iamque dies pugnae constitutae advenerat, et oppugnatio incoepta est. 11 Sed hoc unum in primis dicere volumus quod, pro opinione multorum et nostra, usque ad sexaginta millia hominum belligeratorum erant infra civitatem, exceptis parvulis et mulieribus, de quibus non erat numerus. 12 Et de nostris ad arma valentes, in quantum nos existimamus, numerum duodecim millium non transcendebant, sed habebamus multos debiles atque pauperes. 13 Et erant in exercitu nostro mille ducenti vel trecenti milites, ut ego arbitror, non amplius. 14 Haec autem ideo diximus, ut intelligatis quod sive grande, sive parum sit, quod in nomine Domini incipitur, nihil frustra evenire; quod subsequens pagina continet. 15 Ut autem nostri turres ac muros minare coeperunt, ab omni parte volabant lapides excussi a tormentis, atque petrariis; et sagittae ut grando innumerabiles. 16 Sed ista patienter servi Dei sustinebant, habentes fidei propositum, quod vel occumberent, vel quod ad praesens se de hostibus vindicarent. 17 Fiebatque pugna nullo indicio victoriae, sed cum iam proximarent cum machinis ad muros, non solum lapides et sagittae, verumetiam ligna et stipula proiiciebantur, et super haec ignis, et mallei lignei involuti pice, et cera, et sulphure, et stupa et panniculis igne succensis proiiciebantur in machinas. 18 Mallei, inquam, clavati ab omni parte, ut quaqua parte ferirent, haererent, et haerendo inflammarent. 19 Ligna vero et stipulas ideo iaciebant ut saltim incendia inde accensa retardarent quos neque gladius et alta moenia retardarentur, nec profundum vallum retinere poterat. 20 Acta est itaque pugna ab ortu solis usque ad occasum die illa, ita mirabiliter ut nusquam mirabilius aliquid gestum esse credatur: Et adhuc Deum omnipotentem ducem ac conductorem nostrum appellabamus, confidentes de eius misericordia. 21 Nox autem adveniens, utrumque timorem nostrum conduplicavit. 22 Metuebant enim Sarraceni ne per noctem civitas a nostris caperetur, vel sequenti die, iam fractis antemuralibus, et completo vallo, citissime murus pervaderetur. 23 At vero nostri hoc solum metuebant, ne admotas machinas aliquo modo Sarraceni incenderent, et sic confortarentur. 24 Propterea ab utrisque custodiae, ab utrisque labor ab utrisque insomnes curae. 25 Hinc, spes certissima; illinc, dubius timor. 26 Operabantur isti pro Deo, spontanei, opera ad capiendum; operabantur illi pro legibus Bahumeth inviti, opera ad resistendum. 27 Quae vero et qualia molimina ab utrisque per noctem facta fuerint, mirabile credite. 28 Mane autem facto, tantus ardor nostris incubuit, ut usque ad muros progrederentur, et machinas illuc deducerunt. 29 At Sarraceni tantas machinas fecerant ut unicuique de nostris novem vel decem apponerentur, atque sic multum molimina nostra impediebant. 30 Et tamen haec dies nona erat, de qua sacerdos dixerat, quod usque ad eam civitas caperetur. 31 Sed quid nimiam moram agimus? Iam machinae nostrae quassabantur ad tam crebros lapidum ictus, et viri deficiebant nostri, multimode defatigati. 32 Sed restabat adhuc Dei misericordia, nunquam expugnabilis, nusquam superata, in tribulationibus semper opportuna. 33 Sed hoc praeterire non libuit quod dum duae mulieres petrariam unam de nostris fascinare vellent, lapis viriliter excussus, mulieres carminantes cum tribus pueris allisit, atque animabus excussis, incantationes avertit: cumque iam circa meridiem omnes nostri conturbarentur, tam lassitudine quam desperatione, quippe cum unicuique de nostris plures adversarii resisterent; praeterea murus firmissimus et altus, et multa copia atque opportunitas, quae hostibus ad munimen, nobis autem adversa. 34 Inter huiusmodi defectum nostrum, et hostium exsultationem, accessit mediatrix Dei misericordia, quae luctum nostrum in gaudium convertit, quod nulla dies a nobis auferat. 35 Etenim consilium quorumdam iam agebatur, ut machinae nostrae reducerentur, quarum pars combusta, altera conquassata fuerat. 36 Tum ecce miles quidam, de monte Oliveti cum clypeo suo ventilare coepit, ad eos qui erant de parte comitis, et ad alios ut ingrederentur. 37 Quis autem iste miles fuerit, cognoscere non potuimus. 38 Hoc signo nostri confortati qui iam languebant, coeperunt incurrere muris, alii autem scalas, et funes sursum iniiciebant. 39 Praeterea quidam iuvenes ignierant sagittas, et sagittaverunt culcitras, quibus muniebatur propugnaculum quod Sarraceni fecerant, contra turrem ligneam ducis et duorum comitum; erant autem culcitrae de gambasio. 40 Ibi itaque ignis accensus effugavit eos qui defendebant munitionem. 41 Tum velociter dux et qui cum eo erant solverunt cratem desursum qua muniebantur anteriora turris conductae, a summo usque ad medium atque sic facto ponte, viriliter et imperterriti intrare in Ierusalem coeperunt. 42 Inter primos vero ingressus est Tancredus, et dux Lotharingiae, qui quantum sanguinem ea die fuderint, vix est credibile. 43 Post illos autem ascendebant omnes; et Sarraceni iam patiebantur. 44 Sed mirum quod modo dicam: Cumque iam civitas pene correpta esset a Francigenis, adhuc tamen resistebant Sarraceni his qui erant de parte comitis, ac si nunquam capiendi essent. 45 Sed cum iam nostri moenibus potirentur civitatis, et turribus, tunc erat videre mirabilia. 46 Alii namque illorum, quod levius erat, obtruncabantur capitibus, alii autem sagittati, de turribus saltare cogebantur; alii vero diutissime torti, et ignibus adusti flammeriebantur. 47 Videbantur per vicos et plateas civitatis aggeres capitum, et manuum atque pedum. 48 Per cadavera vero publice, hominum et equitum discursus erat. 49 Sed parva et pauca ista quae diximus. 50 Sed ad templum Salomonis veniamus, ubi suos ritus atque solemnitates cantare solebant. 51 Sed quid ibi factum est? Si verum dicimus, fidem excedimus. 52 Sed tantum hoc dixisse sufficiat quod in templo et in porticu Salomonis, equitabatur in sanguine usque ad genua, et usque ad frenos equorum iusto miroque Dei iudicio, ut locus idem eorum sanguinem exciperet, quorum blasphemias in Deum tam longo tempore pertulerat. 53 Repleta itaque cadaveribus et sanguine civitate, confugerunt aliquanti ad turrem David, et poposcerunt a comite Raimundo securitatis dextram, et reddiderunt ei arcem.
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XXXVII. <<< >>> XXXIX.
monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 38