monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 37
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XXXVI. <<< >>> XXXVIII.
CAPUT XXXVII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Sed licet multa praetereamus, hoc unum praeterire non libuit. 2 Cum circuiremus civitatem de foris cum processionis tumultu, Sarraceni et Turci infra civitatem gyrabant, multimode nos deridentes, multas cruces super muros ponebant in patibulis, afficientes eas cum verberibus et contumeliis. 3 Quibus signis nos e vicino misericordiam Dei sperantes, ad expugnandam civitatem, die noctuque operibus instabamus. 4 Praefecerant itaque dux et comes Northmanniae et Flandriae Gastonem de Beardo operariis qui machinas construebant, et crates et aggeres, ad invadendum murum componebant. 5 Hic autem Gasto nobilissimus princeps, apud omnes honoratus erat, utilitatis suae et probitatis merito, atque ideo opus sibi a principibus commissum sagaciter operariis dividens, sapienter accelerabat. 6 Principes autem tantum gerebant curam de comportanda lignorum materia, et Gasto, de construendis necessariis sollicitudinem agebat. 7 Similiter comes Raimundus praefecerat Willelmum Richau operariis suis in montem Sion, et episcopum Albariensem Sarracenis, et aliis qui ligna deferebant. 8 Acceperant namque homines comitis, multa castella et villas Sarracenorum, et Sarracenis, quasi servis suis, opera indicebant; qui quinquaginta vel sexaginta portabant suo collo trabem maximam, quam non deferrent quatuor paria boum, ad machinas construendas Ierusalem. 9 Quid multa? omnes uno animo parilique consensu opus agebant, atque laborabant, et construebant, et adiuvabant, nullus segnis, nullius manus remittebantur Omnes spontanei operabantur, praeter artifices. 10 Illis dabatur merces de collectis, quae factae in populo fuerant. 11 Sed comes de censu suo suis operariis debita solvebat. 12 Et certe manus Domini operabatur, et operantes adiuvabat. 13 Cumque brevi intervallo omnia molimina nostra et machinae comparatae essent, habuerunt nostri principes consilium, et dixerunt: Omnis homo praeparet se ad pugnam in quinta feria. 14 Interim orationibus, et vigiliis operam demus, atque eleemosynis. 15 Iumenta vestra cum pueris artificibus nostris et lignariis praestate ut deferant trabes, et perticas, atque palos, et virgas ad crates faciendas. 16 Duo et duo milites cratem unam curvam faciant, vel unam scalam; et ne dubitetis laborare pro Deo, quia in proximo labores vestros terminabit. 17 Haec autem omnia libenter accepta sunt. 18 Post haec mandatum est quis de principibus cum sua gente quam partem urbis expugnaret, et quae machinae quibus locis applicarentur.