monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 36
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XXXV. <<< >>> XXXVII.
CAPUT XXXVI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Tandem propter nomen suum, misericors et propitius Dominus, simul ne adversarii nostri legi eius insultarent, dicentes: Ubi est Deus eorum? mandavit nobis per episcopum Podiensem dominum Ademarum, qualiter iram eius placare possemus et impetrare misericordiam. 2 Sed et nos, de mandato Domini reticentes, faciendum esse illud praedicabamus, ne si populus hoc mandatum praeterisset, culpabilis magis, maxime affligeretur. 3 Etenim tam benignus erga nos erat Dominus ut legatos suos ad nos mitteret, sed quia fratres erant, non credebant eis. 4 Locutus est ergo episcopus Petro Desiderio, dicens: Loquere ad principes et ad omnem populum et dices: Vos qui venistis de tam longinquis regionibus, ut Deum et Dominum exercituum hic adoretis, sanctificamini ab immunditiis vestris et revertatur unusquisque ab operibus suis pravis. 5 Et post haec, nudis pedibus circuite Ierusalem, invocantes Deum, et ieiunate. 6 Si sic egeritis, et oppugnaveritis Ierusalem viriliter usque ad novem dies, capietur. 7 Alioquin, omnia mala quae passi estis, vobis a Domino multiplicabuntur. 8 Cumque haec dixisset sacerdos ad fratrem ipsius episcopi Willelmum Ugonem et ad Ysoardum comitem dominum suum, et ad quosdam de clero, coadunaverunt consilium de principibus, et de omni populo, et dixerunt: Viri fratres, vos, scitis quae causa itineris nostri sit ac tantae defatigationis; et negligenter agimus, adeo ut neque comparemus ea quae necessaria sunt ad oppugnandam civitatem, neque curam gerimus quomodo Deum nobis reconciliemus, quem tam multipliciter omnes in omnibus offendimus; quem a nobis expulimus, et longe multum per nostra prava opera a nobis effugavimus. 9 Et nunc, si vobis iustum videtur, reconcilietur unusquisque fratri suo quem offendit, et frater benigne fratri condonet. 10 Et post haec humiliemur Deo, et circumeamus Ierusalem nudis pedibus, et Dei misericordiam, per sanctorum patrocinia appellemus, ut ille Deus omnipotens, qui pro nobis, de nobis servis suis carnem assumpsit, exinanita forma dominii sui, et qui humiliter super asinam sedens, passurus in cruce mortis supplicium pro nobis, hanc civitatem ingressus est, turbis ei occurrentibus cum magno processionis honore; ille nos ad honorem et gloriam nominis sui, et civitatem nobis aperiat et facere iudicium de inimicis suis et nostris, omnibus nobis concedat, qui locum passionis suae et sepulturae eius indigne obtinentes contaminant, et qui nos a tanto beneficio humilitatis divinae, et redemptionis nostrae excludere contendunt. 11 Placuerunt haec verba principibus, et omni populo, et ideo publice iussum est, ut in sexta feria quae proxima erat, clerici praepararent se cum crucibus et sanctorum reliquiis ad processionem, et milites atque omnes viri fortes sequerentur eos cum tubis et vexillis, atque armati nudis pedibus incederunt. 12 Quae omnia, secundum iussionem Dei et principum laetanter explevimus. 13 Namque cum venissemus in montem Oliveti, et essemus in loco, unde Dominus post resurrectionem suam ascendit in coelum, praedicavimus in populo dicentes: Quoniam secuti sumus Dominum usque ad locum ascensionis eius, et ulterius pergere nequimus, condonet unusquisque fratri suo qui laesus est, ut Deus omnipotens nobis fieri possit propitius. 14 Quid multa? Condonaverunt omnes, et largissimis eleemosynis Dei misericordiam appellabant, ut in fine populum suum Deus non desereret, quem usque ad finem gloriose et mirabiliter adduxerat. 15 Placatur itaque Dei misericordia, quoniam omnia quae prius nobis adversa fuerant, nunc commode nobis proveniebant.