monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 35
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XXXIV. <<< >>> XXXVI.
CAPUT XXXV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Inter haec venerunt nuntii, quod novem naves de nostris applicuerant Ioppen, et mandabant nautae, ut praesidium mitteretur illuc, quo et turris Ioppe custodiretur, et ipsi securi in portu essent. 2 Est autem Ioppe civitas destructa, praeter castellum; et illud etiam satis dissipatum, praeter unam turrim. 3 Sed est ibi portus, et prope est Ierusalem, itinere diei unius; ibi est mare propius Ierusalem. 4 Audientes itaque de navibus, omnes nostri gavisi sunt, et misit ibi comes Galdemarum, qui Carpinellus dicitur, cum viginti militibus, et peditibus circiter quinquaginta, et post ipsum, Raimundus Peleth cum quinquaginta militibus, et Villelmum de Sabrano cum sociis suis. 5 Cum vero advenisset Galdemarus ad campestria, quae sunt citra Ramulas, occurrerunt ei quadringenti Arabes, et Turci circiter ducenti. 6 Ille vero, secundum paucitatem, dispositis militibus suis, et sagittariis in prima fronte, versus hostes tendebat nihil dubitans, confisus in Dei auxilio. 7 Hostes autem credentes se eum posse absorbere, cum suis hominibus, et incurrebant, et sagittabant et circumdabant. 8 Ceciderunt ibi de parte Galdemari tres vel quatuor milites, et Achardus de monte Merulo, nobilissimus iuvenis, et inclytus miles, et alii plagati; sagittarii vero omnes ceciderunt; de parte vero inimicorum, multi ceciderunt. 9 Neque tamen ob hoc imminentia hostium imminuebantur bella; neque fortitudo nostrorum militum, de Dei misericordia desperabat, sed ex vulneribus, et ab ipsa morte incalescentes, tanto acriores instabant hostibus quanto graviora se ab eis perpessos sentiebant. 10 Sed dum nostri duces, iam magis fatigati ex lassitudine quam ex timore confecti, declinare ab acie vellent, cognito pulvere a longe, Raimundus Peleth, praeceps et festinus in pugnam intravit, atque tantum pulverem commovebat ut crederent hostes cum eo esse plurimos milites. 11 Sicque per Dei gratiam et nostri liberati sunt, et hostes fusi atque fugati, et circiter ducenti ex eis interfecti, et plurima spolia capta sunt. 12 Etenim ista consuetudo est apud illas gentes quod si fugiant et imminere hostes suos sentiant, primum proiiciunt arma, post haec vestimenta, deinde subsellia. 13 Itaque in hoc bello contigit ut nostri pauci milites, donec ad lassitudinem, ex illa multitudine inimicorum occiderent, et reliquorum spolia retinerent. 14 Collectis igitur, et divisis spoliis, cum venissent nostri milites Ioppen, cum tanta laetitia et securitate nautae eos susceperunt, ut navium etiam suarum obliviscerentur, et vigilias per mare non agerent, et panem et vinum et pisces, quae secum detulerant eis communicarent. 15 Sic itaque ex alacritate et securitate nautae negligentes effecti, dum vigilias per noctem non agunt, de improviso per mare ab hostibus per noctem circumdati sunt. 16 Cumque vidissent diluculo quia non possent pugnare contra tantam multitudinem, expositis navibus suis spolia tantum detulerunt, atque sic pariter victores et victi Hierosolymis reversi sunt. 17 Sed una de navibus non est intercepta, quae praedatum abierat. 18 Haec autem navis cum maxima praeda regrediens, cum vidisset reliquas naves inclusas classe inimicorum, remis acta et velo, Laodiciam reversa est, ibique sociis et amicis nostris, de nobis qui eramus Hierosolymis, sicuti erat, denuntiavit. 19 Sed haec omnia adhuc iuste contigisse cognovimus, cum et sermonibus, qui a Deo mandabantur nobis, fidem abnegaremus, et desperantes de Dei misericordia, ad campestria Iordani descendebant, et colligebant ibi palmas, et baptizabantur in flumine, et ob hoc maxime ut transferrent se Ioppen, visa Ierusalem et dimissa obsidione, atque sic quomodocunque possent reverterentur; sed de navibus, providit Dominus suis incredulis. 20 Habuimus eo tempore conventus, quia principes male inter se conveniebant. 21 Et quaestio habita est de Tancredo eo quod Bethlehem occupasset, et super ecclesiam Dominicae Nativitatis, quasi super communem domum vexillum suum posuisset. 22 Quaesitum est ut aliquis de principibus in regem eligeretur, qui civitatem custodiret, ne communis facta, si nobis illam traderet Deus, a nullo custodita communiter destrueretur. 23 Quibus ab episcopis et a clero responsum est non debere ibi eligi regem, ubi Deus passus et coronatus est. 24 Quod si in corde suo diceret: Sedeo super solium David, et regnum eius obtineo, degener de fide et virtute David, fortassis disperderet eum Deus, et loco et genti irasceretur. 25 Praeterea clamat propheta, dicens: Cum venerit Sanctus sanctorum, cessabit unctio, quod advenisse cunctis gentibus manifestum erat. 26 Sed esset aliquis advocatus, qui et civitatem custodiret, et custodibus civitatis, tributa regionis divideret et redditus. 27 Atque his et aliis de causis multis dilata electio, et impedita, donec ad octavum diem post captam Ierusalem. 28 Neque hoc solum, verum etiam aliud aliquid nobis non proveniebat, sed labor et tribulatio per dies singulos in populo duplicabatur.
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XXXIV. <<< >>> XXXVI.
monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 35