monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 34
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XXXIII. <<<     >>> XXXV.

CAPUT XXXIV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Quadam autem die cum circuisset comes civitatem, et venisset in montem Sion, et vidisset ecclesiam, et audisset mira quae Deus ibi operatus est, dixit ad principes, et ad eos qui ibi aderant: Si dimittamus haec sacra quae nobis Deus hic praesentavit, et deinceps Sarraceni occupent ea, quid erit de nobis? Quid si propter odium nostrum contaminent ea, atque confringant? Quis scit, an in tentationem Deus nobis dederit haec, ut comprobaret quantum diligeremus eum? Certo hoc unum scio, quia nisi diligenter conservemus haec sacra, non tradet nobis Deus illa quae sunt infra civitatem. 2  Itaque comes Raimundus, praeter suorum principum voluntatem, tentoria sua illuc transferri iussit; unde tantam invidiam suorum passus est, ut neque hospitari, neque excubias per noctem agere vellent, sed manebat unusquisque in loco suo, in quo prius hospitatus fuerat, nisi pauci qui cum comite illuc transmigraverunt. 3  Sed conducebat quotidie comes milites et pedites, cum magna mercede, qui castra sua servarent. 4  Sunt autem in ecclesia illa haec sacra: Sepulcrum regis David, et Salomonis, et sancti protomartyris Stephani; migravit ibi beatissima virgo Maria de saeculo: coenavit ibi Dominus, et resurgens a mortuis, discipulis ibi apparuit, et Thomae; ibidem apostoli inflammati sunt adventu Spiritus sancti. 5  Itaque posita obsidione, una dierum cum venissent principes ad reclusum qui est in monte Oliveti, dixit eis: Si cras civitatem oppugnaveritis usque ad nonam, tradet vobis eam Dominus. 6  Cui cum respondissent: Non habemus armamenta quibus oppugnari murus possit. 7  Ad haec ille respondit: Deus omnipotens est, qui in scala iuncea murum oppugnabit, si voluerit. 8  Praesto est Dominus laborantibus pro veritate. 9  Itaque comparatis armamentis quae per noctem illam potuerunt comparari, ita fortiter a mane usque ad tertiam civitas oppugnata est ut compellerentur Sarraceni deserere interiorem murum fracto a nostris antemurali, et quibusdam de nostris ascendentibus usque ad altitudinem muri interioris. 10  Cumque iam civitas caperetur, subrepente desidia et timore, oppugnatio intermissa est, et multos de nostris tunc perdidimus. 11  Altera vero die, nulla oppugnatio incoepta fuit. 12  Post haec profecti sunt omnes per regionem illam, ad congreganda victualia, et non erat verbum de necessariis comparandis ad capiendam civitatem, sed quisque ventri et gulae serviebat, et quod multo deterius erat, non invocabant Dominum, ut liberaret eos de tantis ac tam multiplicibus malis, in quibus usque ad mortem gravabantur. 13  Etenim ad adventum nostrum Sarraceni clauserant ora puteorum, et cisternas dissipaverant, et obstruxerant venas fontium. 14  Iam ipse Dominus posuerat flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim, a malitia eorum qui terras illas incolebant (Psal. CVI, 33). 15  Propterea cum magno labore ibi aqua conquirebatur. 16  Est quidam fons in descensu montis Sion, qui natatoria Siloe appellatur; magnus quidem fons, sed non profluebat nisi tertia die. 17  Dicebant autem incolae de illo fonte, quod in sexta feria tantum erat solitus profluere; per reliquos vero dies, erat quasi palus. 18  Quid autem id fuerit, praeter Dei voluntatem ignoramus. 19  Cum vero, ut dictum est, nobis in tertia die aqua decurreret, cum tanto impetu et oppressione aqua hauriebatur, ut mutuo se homines in eam proiicerent, et iumenta atque pecora multa deperirent. 20  Itaque repleto fonte et collisione et cadaveribus animalium, ad exitum ipsius aquae, quae per quamdam rupis incisuram egrediebatur, fortiores se usque ad mortem opprimebant; debiles autem nihilominus illam aquam immundissimam sibi tollebant. 21  Iacebant autem multi infirmi secus fontem, ex ariditate linguae non valentes emittere vocem, sed tantum ore aperto, manus praetendebant illis quos videbant aquam habere. 22  Per campos vero stabant equi, muli, boves, et plurima pecora non valentia mutare gressum, sed ubi ex ariditate sitis confecta atque siccata fuerant, ubi diu steterant, corruebant; unde in castris nostris fetor gravissimus erat. 23  Sic itaque afflicti, ad fontes longe per duos leugas et per tres, mittebant pariter, ut inde aqua deferretur, et animalia adaquarentur. 24  At ubi Sarraceni cognoverunt nostros inermes discurrere ad fontes, per montana quae sunt asperrima, insidias eis tendebant, et quantos ex eis volebant trucidabant, et captivabant; et iumenta eorum et pecora deducebant. 25  Itaque si aliquis detulisset aquam venalem in plateis, quantum volebat inde accipiebat quippe quinque vel sex nummi, satis non sufficiebant alicui sitienti per diem, si aquam limpidam mercari vellent. 26  De vino autem nullus, vel rarissimus sermo erat; praeterea calor et pulvis, et ventus, si non satis per se sitis posset, eam instigabant. 27  Sed quid de his multa dicimus? Pauci etiam Dei memores erant, nec illorum quae vel ad oppugnandam civitatem opus erant, vel quae misericordiam Dei provocarent, curam gerebant. 28  Sicque neque Deum inter verbera agnoscebamus, neque ipse ingratis propitiabatur.



Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XXXIII. <<<     >>> XXXV.
monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 34