monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 33
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XXXII. <<< >>> XXXIV.
CAPUT XXXIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Cumque ante Tripolim nostri principes moras innecterent, tantum amorem eundi in Ierusalem misit Dominus in populo, quod nullus se vel alium retinere ibi poterit; sed profecti vespere contra principum decreta et contra amorem nostri exercitus, ota illa nocte perambulantes, sequenti die Berintum devenimus, atque post haec praeoccupatis ex improviso angustiis, quae Buccatorta nominantur, infra paucos dies et sine impedimento venimus Accaron. 2 Rex autem Accaron, metuens ne civitatem suam obsideremus, iuravit comiti, propter hoc ut discederemus, si caperemus Ierusalem, vel si essemus in regione Iudaeae, per viginti dies, et rex Babyloniorum nobis in bello non occurreret; vel si possemus superare ipsum regem, redderet nobis se, et civitatem suam; interim vero amicus noster esset. 3 Profecti igitur ab Accaron una die in vespere, iuxta paludes quae sunt prope Caesaream, castra tetendimus. 4 Dumque, sicut moris est, alii pro necessitate infra castra discurrerent; alii autem de sociis ubi hospitati essent, a notis sibi inquirerent, columbam desuper exercitum volantem, accipiter in medio discurrentium, mortaliter plagatam deiecit. 5 Cum autem sustulisset eam episcopus Atensis, reperit litteras quas illa deferebat; et erat sententia litterarum quasi huiusmodi: Rex Accaron, duci Caesareae: Generatio canina per me transivit, gens stulta atque contentiosa, sine regimine, quibus per te et per alios, quantum legem tuam diligis, nocere desidera. 6 Quod si vis, facile poteris. 7 Hoc idem et ad alias civitates, atque castra mandabis. 8 In mane autem cum exercitum requiescere praeciperemus, expositae sunt litterae ad principes, et ad omnem populum; et quomodo Deus benignus esset erga eos, adeo ut nec etiam aves ad nocendum nobis transire per aera possent, et inimicorum nostrorum etiam nobis arcana reserarent. 9 Unde omnipotenti Deo, laudes et gratias referebamus. 10 Atque inde profecti securi et alacres, et frequentes cum prima parte exercitus, et in ultima praecedebamus. 11 Cum vero audissent Sarraceni, qui habitabant in Ramulis, quia transieramus fluvium qui prope est, deseruerunt munitionem et arma, et frumentum multum in areis, et messes quas collegerant. 12 Cum autem venissemus eo altera die, cognovimus quia Deus revera pro nobis pugnaret. 13 Itaque obtulimus vota sancto Georgio: Et quoniam se ducem nostrum professus est, visum est a maioribus, et omni populo ut episcopum ibi eligeremus, quoniam in illam ecclesiam in terra Israel, primam inveneramus, ac simul ut B. Georgius pro nobis Deo supplicaret, et per terram incolatus sui nos fideliter educeret. 14 Sunt autem Ramulae prope ab Ierusalem, quasi sedecim milliaria. 15 Itaque habuimus ibi colloquium, et dicebant alii: Non eamus ad praesens in Ierusalem, sed versus Aegyptum et Babyloniam; et si, per gratiam Dei, superare poterimus regem Aegypti, non solum Ierusalem, verumetiam Alexandriam et Babyloniam, et plurima regna obtinebimus. 16 Quod si modo eamus in Ierusalem, et non invenientes aquam sufficientem deseramus obsidionem, nec hoc nec illud postea perficiemus. 17 At vero alii econtra dicebant: Vix sunt in exercitu mille quingenti milites, et armatorum peditum grandis numerus non est; et laudatur modo, ut ignotas et longissimas regiones adeamus, ubi nec succursum de nostra gente habere possimus, nec sanctam civitatem capiamus, nec praesidium ponere, nec etiam inde reverti, cum necessarium fuerit, valeamus? Sed nihil est hoc; te neamus viam nostram; et de obsidione, et de siti et de fame, et de aliis, Deus, provideat servis suis. 18 Dimisso itaque praesidio cum episcopo novo in castro Ramulis, oneravimus boves et camelos, denique et omnia iumenta nostra, et equos; et ad Ierusalem iter vertimus. 19 Verbum autem quod praeceperat nobis Petrus Bartholomaeus, ut non nisi discalciati, ad Ierusalem per duas leugas appropinquare nus, et obliti sumus, et vile habuimus, dum unusquisque volebat alium praevenire, ex ambitione occupandi castella, et villas. 20 Erat enim ista consuetudo inter nos, ut si ad castellum vel villam quis prior venisset, et posuisset signum cum custodia, a nullo alio postea contingebatur. 21 Itaque hac ambitione, de media nocte surgentes, non exspectatis sociis, omnia illa montana obtinuerunt, et villas quae sunt in campestribus Iordanis. 22 Pauci autem, quibus hoc mandatum Dei charius erat, nudis pedibus incedentes, pro contemptu divini verbi graviter suspirabant, et tamen nullus socium vel amicum, ab illo ambitioso cursu revocabat. 23 Cum autem sic superbe incedendo venissemus prope Ierusalem, egressi Sarraceni de civitate obviam prioribus de nostris, homines et equos graviter plagaverunt, et de ipsis ea die ceciderunt tres vel quatuor, et multi plagati sunt. 24 Obsederunt autem civitatem a septentrione dux et comes Flandrensis, et comes Northmannus, obsederunt vero eam, ab ecclesia Sancti Stephani, quae est quasi ad medium civitatis, a septentrione usque ad angularem turrim, quae proxima est turri David. 25 Comes autem et exercitus eius, sedit ab occidente, et obsedit eam ab obsidione ducis, usque ad descensum montis Sion; sed quia non poterant homines eius plane accedere ad oppugnandum murum civitatis, quia vallis quaedam erat in medio, volebat mutare castella sua et locum.
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XXXII. <<< >>> XXXIV.
monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 33