monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 32
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XXXI. <<< >>> XXXIII.
CAPUT XXXII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Interea comes atque alii principes de itinere Ierusalem, qua melius ac levius fieret, ab incolis regionis perquirebant. 2 Tunc accesserunt ad nos quidam Suriani. 3 Sunt enim ibi montana Libani, in quibus ad sexaginta millia habitabant Christianorum, et terram illam, et montana multo tempore Christiani possederunt, qui propter civitatem Tyri, quae vulgariter nunc Sur appellatur, Suriani vocantur. 4 Sed insurgentibus, per Dei iudicium, Sarracenis atque Turcis, in tanta oppressione servitutis isti Suriani fuerunt, per quadringentos et amplius annos, ut multi eorum compellentur patriam et Christianam deserere legem: Si qui, per Dei gratiam, contempsissent, cogebantur tradere pulchros parvulos suos ad circumcidendum vel turcandum, vel rapiebantur de finibus matrum, interfecto patre et illusa parente. 5 Quippe in tantam malitiam exarserant illa hominum genera ut ecclesias Dei subverterent, et eius, vel sanctorum eius imagines delerent, et quas non poterant delere per moram, oculos eorum eruebant, vel sagittabant, altaria vero omnia suffodiebant. 6 In ecclesiis autem magnis, bafumarias faciebant. 7 Quod si aliquis de illis angustiatis Christianis, imaginem Dei vel alicuius sancti, domi suae habere volebat, vel redimebat eam per singulos menses vel annos; aut conculcata in stercore, coram oculis ipsius comminuebatur. 8 Quodque adhuc relatu nimis durum est, ponebant iuvenes in prostibulis et commutantes sorores eorum pro vino, ut nequius agerent. 9 Et neque his neque aliis tristibus, illacrimari palam etiam matres audebant. 10 Et quid de his multa narramus? Coniuraverat certe gens illa contra Sanctum sanctorum, et eius haereditatem. 11 Quod nisi iussu et instinctu Dei, Francorum gentes, his malis occurrissent, profecto bruta animalia contra illos Deus armasset; quod aliquando nobis praesentibus fecit. 12 Et de his, hactenus dictum sit. 13 Illi, inquam, Suriani, de quibus superius diximus, qui ad comitem venerunt, requisiti de meliori itinere, responderunt: Est via per Damascum plana satis, et plena victualium, sed non invenietis aquam per duos dies. 14 Est alia per montana Libani, tuta satis et copiosa; sed gravis multum sagmariis atque camelis. 15 Est et alia secus mare, ubi tam multae ac tales angustiae sunt ut si quinquaginta aut centum Sarraceni eas retinere voluerint, prohibere possint omne genus humanum. 16 Et tamen in Evangelio beati Petri, quod apud nos est, continetur quod si vos estis gens illa quae Ierusalem capere debet, per maritima transire debetis, licet propter difficultatem nobis impossibile videatur. 17 Non solum autem hoc, de itinere vestro; sed et alia multa, quomodo vos egistis, et qualiter agere debeatis, in Evangelio suo apud nos scripta continentur. 18 His atque aliis modis persuadentibus, et contradicentibus aliis, Guillelmus Ugo de Montilio reversus est cum cruce, de qua superius diximus. 19 Hanc autem crucem, cum vidissent etiam familiares comitis, in tantam itineris commotionem devenerunt ut praeter comitis et aliorum principum consilium, incensis tabernaculis suis, et primum comitis familiares, obsidionem Archados dimitterent. 20 Conturbabatur itaque comes usque ad lacrymas, et usque ad sui et suorum odium; neque tamen ob hoc voluntatem suae plebis Deus imminuebat. 21 Sed dux Lotharingiae, maxime hoc iter volebat, et plebem ad hoc monefaciebat. 22 Itaque profecti ab invisa illa et odiosa obsidione Archados, venimus ante Tripolim. 23 Nitebatur etiam tunc comes Raimundus, precibus atque muneribus apud omnes nobiles, ut civitatem Tripolim obsiderent, sed omnes ei contradicebant. 24 Apparuit eo tempore sanctus Andreas apostolus Petro Desiderii, de quo supra mentio facta est, et dixit ei: Vade et dic comiti: Noli molestus esse tibimet, neque aliis, quia nisi prius capta fuerit Ierusalem, nullum succursum habebitis. 25 Non te molestet inexpleta obsidio Archados, non te gravet quod haec civitas vel aliae quae in itinere sunt ad praesens non capientur, quia imminet vobis in proximo bellum, ubi haec et aliae multae civitates conquisitae erunt. 26 Propterea tu noli esse molestus tibi neque tuis, sed quidquid tibi Deus concesserit, in nomine eius libenter distribue, atque tuis hominibus, socius et fidelis amicus esto. 27 Si sic egeris, dabit tibi Dominus Ierusalem, et Alexandriam, atque Babyloniam: Quod si haec neglexeris, nec promissa tibi a Deo consequeris, nec legatum eius habebis, donec in illa angustia positus sis, ut quo declinare possis ignores. 28 Accepit itaque comes haec verba sacerdotis, accepit, inquam, verbis, sed operibus abnegavit. 29 Etenim cum accepisset multam pecuniam a rege Tripolis, nulli unquam largiri aliquid inde voluit, sed etiam verberibus atque contumeliis quotidie suos lacerabat. 30 Non solum autem haec sacerdos dixit, verum etiam multa alia quae retro acta sunt, de quibus quaedam huic operi apponimus. 31 Aliquando namque cum proficisci vellemus ab Antiochia, venit sacerdos iste ad me Raimundum, et dixit mihi quod quidam sibi in visione apparuerit, qui dixit ei: Vade in ecclesiam Beati Leontii, et invenies ibi de reliquiis quatuor sanctorum, et tolles eas tecum, atque portabis in Ierusalem. 32 Et ostendit ei in ipsa visione reliquias, et reliquiarum loculos, et docuit nomina sanctorum. 33 Cum vero evigilasset sacerdos, et non satis suae crederet visioni, coepit agere precibus, et obsecrationibus ad Deum, ut si haec revelatio ab ipso erat, secundo saltem sibi innotesceret. 34 Adstitit ei idem sanctus in visione post aliquot dies, atque multum comminatus est, quod mandatum a Domino neglexisset, et nisi usque ad quintam feriam sustulisset illas reliquias, esset sibi grave damnum et Domino suo Ysoardo comiti. 35 Erat enim Ysoardus comes Diensis, vir in quantum noverat, Deo fidelis, et omnibus nobis sapientia et probitate utilis. 36 Cum hoc mihi Raimundo narrasset sacerdos, retuli ego ad Aurasicensem episcopum, et ad comitem sancti Aegidii, et ad alios quosdam. 37 Qui, acceptis candelis, venimus ad ecclesiam Sancti Leontii. 38 Obtulimus candelas et vota Deo et sanctis eiusdem ecclesiae, ut Deus omnipotens qui eos sanctificaverat, nobis eos consortes, et coadiutores donaret; et sancti ilii, peregrinorum et exsulum pro Deo non spernerent consortium, sed magis nobis coniungerentur, et nos Deo coniungerent. 39 Mane autem facto, venimus cum sacerdote ad sanctarum reliquiarum loculos, et, sicut nobis praedictum fuerat, invenimus. 40 Sunt autem nomina sanctorum istorum, Cyprianus, Omezios, Leontios, Ioannes Chrysostomus. 41 Inter ipsos autem loculos, capsulam quamdam reperimus cum reliquiis, de quibus cum quaereremus a sacerdote, cuius sancti essent illae reliquiae, se nescire respondit, cum vero ab incolis quaereremus si scirent cuius sancti essent, se nescire dicebant; alii sancti Mercurii, alii Sanctorum aliorum. 42 Sacerdos vero levare et colligere cum aliis reliquiis eas volebat. 43 Cui ego, Raimundus, coram omnibus, qui ibi aderant fortiter dixi: Si venire voluerit iste sanctus Ierusalem, nomen suum et voluntatem manifestet; alioquin remaneat hic. 44 Nunquid de ignotis ossibus honorabimur? Itaque illo die dimissae sunt reliquiae illae. 45 Cum vero sacerdos alias reliquias collegisset, et pannis atque pallio eas involvisset, in nocte quae secuta est, astitit ei vigilanti quidam iuvenis, quasi quindecim annorum, pulcherrimus valde, qui dixit ei: Quare hodie non accepistis reliquias meas cum caeteris? Et presbyter ad haec: Et quis es tu, domine? Et ille: An ignoras quis sit vexillifer huius exercitus? Et respondit presbyter: Nescio, domine. 46 Cumque secundo eidem quaerenti, eadem sacerdos respondisset, terribiliter comminatus est ei, dicens: Tu revera mihi dices. 47 Et tunc ait sacerdos: Domine, dicitur de sancto Georgio, quod sit vexillifer huius exercitus. 48 Et ille: Bene dixisti. 49 Ego sum ille. 50 Accipe igitur reliquias meas, atque seorsum cum aliis pones. 51 Cum autem sacerdos per aliquot dies haec facere distulisset, advenit idem sanctus Georgius, et praecepit presbytero graviter dicens: Nullatenus dimittas quod mane reliquias meas non tollas, atque iuxta invenies in ampullula, de sanguine sanctae virginis et martyris Teclae, quem pariter tolles, et post haec missam cantabis. 52 Haec atque omnia quae ei dixerat reperit sacerdos, et fecit. 53 Sed antequam ad reliqua perveniamus, de his praetermittere non debemus qui pro amore sanctissimae expeditionis, per ignota et longissima aequora Mediterranei et Oceani navigare non dubitaverunt. 54 Etenim Angli, audito nomine ultionis Domini nostri Iesu Christi, in eos qui terram nativitatis Domini, et apostolorum eius indigne occupaverant, ingressi mare Anglicum, et circinata Hispania, transfretantes per mare Oceanum, atque sic Mediterraneum mare sulcantes, portum Antiochiae, atque civitatem Laodiciae, antequam exercitus noster per terram illuc veniret, laboriose obtinuerunt. 55 Profuerunt eo tempore nobis tam istorum naves, quam et Genuensium. 56 Habebamus enim ad obsidionem, per istas naves, et per securitatem earum commercia a Cypro et a reliquis insulis. 57 Quippe hae naves quotidie discurrebant per mare; et ob eas Graecorum naves secutae erant, quia Sarraceni eis incurrere formidabant. 58 Ergo cum vidissent illi Angli exercitum proficisci in Ierusalem, et robur suarum navium a longinquitate temporis imminutum, quippe qui usque ad triginta in principio naves habuissent, modo vix decem vel novem habere poterant, alii dimissis navibus suis et expositis, alii autem incensis nobiscum iter acceleraverunt.
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XXXI. <<< >>> XXXIII.
monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 32