monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 31
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XXX. <<< >>> XXXII.
CAPUT XXXI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Interea Petrus Bartholomaeus, morbo defatigatus ex conquassatione et vulneribus, convocavit comitem et principes eius, et dixit eis: Finis vitae meae appropinquavit, et scio satis quia de omnibus, quae male feci et dixi, vel etiam cogitavi, ante Deum iudicabor; in cuius conspectu, hodie testificor ipsum, coram vobis, me nihil composuisse ex his omnibus quae ex parte Dei, et apostolorum ipsius vobis nuntiavi, et adhuc vobis dicam. 2 Et sicut vidistis ea quae vobis nuntiavi, sic sine dubio videbitis ea quae vobis dicam, siquidem Deo fideliter serviatis. 3 Tu vero comes, cum veneris in Ierusalem, fac ut exercitus postulet Deum, ut vitam tuam prolonget, atque continuet, et Deus prolongabit eam tantumdem quantum vixisti. 4 Tu autem cum reversus fueris prope quinque leugas, in ecclesiam Sancti Trophimi lanceam Domini pones, et ecclesiam ibi fabricare facies, et fiet ibi moneta, quam tu iurabis ne falsa fiat. 5 Sed neque aliud aliquid falsum ibi permittes. 6 Vocabitur autem locus Mons gaudii: Et fient haec intra provinciam. 7 Etenim beatus Petrus apostolus Trophimo suo discipulo promisit, quod lanceam Domini ei mitteret. 8 Post haec Petrus Bartholomaeus, securus et in pace, hora sibi a Deo constituta, migravit ad Dominum; sepultusque est in loco illo, ubi cum lancea Domini per ignem transierat.