monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 30
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XXIX. <<<     >>> XXXI.

CAPUT XXX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Praedicavimus eo tempore ieiunium, et orationes et eleemosynas in populo, ut Deus omnipotens, qui eum de tam multis regionibus conduxerat illuc, inspirare dignaretur, quid erat gratum de hoc itinere in conspectu suo. 2  Itaque fidelium vota quod quaerebant apud Deum, facile promeruerunt. 3  Apparuit enim episcopus Podiensis Stephano Valentino, de quo superius mentionem fecimus, quia Dominum cum cruce viderit, et percussit eum cum virga, regredientem ad domum suam per noctem episcopus, et dixit ei: Stephane. 4  Et ille respondit: Domine. 5  Et respiciens agnovit eum. 6  Et ait episcopus: Quare neglexisti semel vel secundo quod tibi dixi de cruce, dominae et matris nostrae semper virginis Mariae? de cruce dico, quam ego praeferri faciebam, ut apportaretur in exercitum. 7  Et quod signum melius cruce? An non est satis illa crux pro nobis lapidata? An non illa crux bene vos conduxit, usque ad lanceam Domini? Et nunc ait domina et beatissima semper virgo Maria, quod nisi illam crucem habeatis, non potestis habere consilium. 8  Et continuo ait sacerdos: O reverendissime domine, et ubi est beatissima virgo Maria? Et statim episcopus eam monstravit ei. 9  Erat autem beatissima virgo Maria longe ab eo quasi novem vel decem cubitis, specie et ornatu valde admirabilis; et assistebant ei beata Agatha, et quaedam altera virgo cum duobus cereis. 10  Et tunc sacerdos ait ad episcopum, qui assistebat ei: Domine, quanta dicuntur de vobis in exercitu, quod in inferno vobis barba et capilli combusti sunt, et alia multa quibus non creditur? Et nunc oro, ut unam de candelis istis in testimonium horum quae dicitis, mihi donetis ut deferam ad comitem. 11  Tunc ait ille episcopus: Videns, vide faciem meam. 12  Nunquid perusta est? Post haec accessit episcopus ad beatissimam Virginem, et cognita eius voluntate regressus est ad sacerdotem, et dixit ei: Quod tu quaeris, impetrare non potes; sed hic annulus quem habes in digito tuo, nec tibi prodest, nec portare eum debes: Vade, et dabis eum comiti, dicens: Virgo mater sanctissima, mittit tibi hunc annulum, et quoties defeceris in aliquibus rebus, recordare illius dominae quae tibi mittit hunc annulum, et appellabis eam, et Dominus auxiliabitur tibi. 13  Rursus, cum quaereret sacerdos ab eo quid vellet ut faceret frater suus, respondit episcopus: Oret bene electum episcopum, ut pro animabus parentum nostrorum celebret tres missas ad Dominum. 14  Et ait iterum: Praecepit mater nostra, ut deinceps lancea non monstretur nisi a sacerdote induto sacris vestibus; et crux ei praeferatur, sic. 15  Et tenuit episcopus crucem in hastile positam, et quidam indutus sacerdotalibus vestibus sequebatur eum, habens lanceam inter manus. 16  Et episcopus incoepit responsorium hoc: Gaude, Maria virgo, cunctas haereses sola interemisti. 17  Et illico incoeperunt sine numero centena millia virorum; atque sic illud sanctum collegium abiit. 18  Mane autem facto, venit sacerdos, et primum quaesivit, si haberemus lanceam; et cum vidisset eam, cum multis lacrymis coepit enarrare ea quae superius diximus. 19  Misit itaque comes Guillelmum Ugonem de Muntilio fratrem Podiensis episcopi Laodiciam, ubi crux dimissa fuerat, cum capella ipsius episcopi.