monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 29
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XXVIII. <<<     >>> XXX.

CAPUT XXIX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Interim tantae ac tales lites inter principes nostri exercitus obortae sunt ut pene totus exercitus divideretur. 2  Sed Deus qui ductor erat, et Dominus noster, ne talia fierent beneficiis suis prohibebat. 3  Erat civitas nomine Tripolis, cuius superius mentio facta est, non multum longe a castris nostris. 4  Huius igitur civitatis dominus, cum discordiam principum nostrorum didicisset, respondit nostris, qui de reddendo tributo eum appellabant: Et qui sunt Franci? Et quales milites sunt? Et quanta eorum potentia? Ecce tertius mensis modo agitur ex quo exercitus Francorum obsedit castrum Archados, et neque assultum eorum habui, neque aliquem armatum de ipsis vidi, et tamen sunt prope me per quatuor leugas. 5  Sed veniant huc, et videamus eos, et comprobemus militiam eorum. 6  Quare ego eorum hominum tributarius fierem, quorum facies non vidi, et fortitudinem ignoro? Ut vero haec relata sunt ad exercitum nostrum; dixerunt quique ad invicem: Ecce quod acquisivimus pro contentionibus et discordiis nostris: Blasphematur Deus; et nos contemnimur. 7  Itaque convenientes in unum principes nostri, statuerunt ut Albariensis episcopus cum parte exercitus castra servaret, et principes cum ordinibus peditum et militum, sicut pugnandi mos est, usque ad muros civitatis assultarent. 8  Constituta autem die cum nostri taliter proficiscerentur, egressi Tripolitani obviam illis, in multitudine et tumultu suo confisi, pugnare cum nostris parabant. 9  Est quidam murus firmissimus aquaeducti in civitatem et altus, inter quem et mare, non multum ampla via est; a tribus enim partibus Tripolim mare cingit. 10  Hunc igitur murum aquaeducti quem diximus, Sarraceni munierunt, ut quasi de castello castellum exire et regredi possent, si quid adversi contigisset. 11  Videntes itaque nostri hanc multitudinem loco et armis confidentem, invocando Deum, et erectis hastis conglobatim pedites et milites, more processionis, usque ad eos venerunt, ut si nostros vidisses, amicos non hostes esse eos dixisses, ut autem permisti sunt, hostes esse et non amicos crederes. 12  Fedatur enim terra sanguine Maurorum, et completur aquaeductus cadaveribus eorum. 13  Tantum namque timorem hostibus immisit Dominus ut vix fugere, post primos ictus eorum aliqui possent. 14  Erat quidem ad videndum satis delectabile, cum aquaeducti rivulus raptim truncata cadavera nobilium et vulgi in civitatem inferret. 15  Ceciderunt ibi de nostris unus vel duo; de hostibus vero, usque ad septingentos cecidisse audivimus. 16  Reversi itaque cum grandi victoria, et spoliis multis, dixerunt nostri principes ad populum: Hodie vidit nos rex Tripolis, et nos vidimus vias civitatis, et consideravimus accessus; et nunc, si laudatis, iustum esse decernimus ut cras sapiat rex quales milites sumus. 17  Reversi itaque altera die, extra civitatem nullum invenerunt. 18  Post haec autem mandavit rex Tripolis ad nostros principes si desisterent ab oppugnatione Archados, donaret eis quindecim millia aureos, et equos multos et mulas, et vestes, et victualia, atque mercatum faceret de omnibus rebus omni populo; praeterea redderet omnes captivos, quos habebat de nostra gente. 19  Venerunt eo tempore ab Alexio imperatore legati, cum maximis querimoniis de Boimundo, eo quod retineret civitatem Antiochiae, contra iuramenta quae imperatori fecerat. 20  Habebat enim Boimundus Antiochiam eo tempore. 21  Namque cum audisset de comite, quod profectus esset a Marra in interiora Syriae, expulit homines comitis violenter de turribus Antiochiae, quas servabant. 22  Et propterea mandavit Alexius ad principes nostros, quod donaret aurum et argentum multum eis, et veniret cum eis in Ierusalem, si exspectarent usque ad festivitatem sancti Ioannis, et tunc instabat Dominicum Pascha. 23  Dicebant ob ea multi in quibus comes erat: Exspectemus imperatorem, et habebimus donativa eius, et ipsum, qui faciet nobis venire mercatum per mare et terram, et sub ipsius dominio concordabimus. 24  Omnes civitates se dabunt ei, et ille vestiet quas voluerit, et quas voluerit destruet. 25  Propterea populus iste noster, longis et diuturnis defatigationibus conquassatus, si venerit in Ierusalem, volet fortasse reverti, ut deforis viderit eam. 26  Quae vero et quanta pericula maneant illos qui perficere iter desiderant, perpenditis. 27  Adhuc autem obsidemus castellum Archados, et usque ad mensem vel se reddent vel vi capientur, et cum longe notum sit de obsidione ista, si dimittamus eam ut inexplicabilem, multum contemnetur noster exercitus, qui hactenus nihil incoepit quod inexpletum dimiserit. 28  At vero alii e contra dicebant: Semper nocuit nobis imperator, semper mentitus est, semper adversum nos cogitavit. 29  Et nunc quia videt se nihil posse, et nos valere per gratiam Dei, ex studio agit quatenus a proposito itineris nos retrahat, ne hi qui audierint, exemplo nostri venire disponant. 30  Sed iam quos ipse multoties laesit verbis et opere, fidei eius frustra animos adhibere caveant. 31  Fidentes igitur, Christo duce, qui nos de tam multis, praeter spem liberavit periculis et contra omnia molimina imperatoris et fraudes eius nos contutatus est, viam pro qua venimus ingrediamur, et facile, ex Dei promissione, quod volumus consequemur. 32  Et cum hoc audierit imperator, captam scilicet esse Ierusalem, tunc liberaum iter quod verbis simulabat, opere complebit. 33  Similiter de eius donativis erit laus. 34  Populus hanc maxime laudabat sententiam. 35  Sed quia comitis familiares erant multi; quippe cum pro populo suo comes, sine aliis principibus, morti exposuisset, et pluribus magna et privata beneficia contulisset, propterea consilia principum et populi vota impediebantur.



Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XXVIII. <<<     >>> XXX.
monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 29