monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 28
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XXVII. <<< >>> XXIX.
CAPUT XXVIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Haec et multa alia ex parte Dei, praedixit sacerdos iste quae postea nobis evenerunt; sed haec suo loco dici poterunt. 2 Accessit et alius quidam sacerdos, Ebrardus nomine, et dixit: Eo tempore quo Turci obsidebant exercitum nostrum infra Antiochiam, ego eram Tripolis. 3 Veneram enim illuc ante captam Antiochiam, pro vitae meae necessariis. 4 Cum vero audissem quod Antiochia capta esset, et nostri ita intus tenerentur obsessi ut nullus ingredi vel egredi de nostris auderet, et multa mala alia quae obsessis imminebant, et plurima falsa, quae Sarraceni et Turci veris malis addebant, de vita mea dubius, ad ecclesiam quamdam confugi. 5 Ibi ante maiestatem quamdam matris Domini procubui, lacrymisque et precibus appellare per eam Dei misericordiam coepi. 6 Cumque per aliquot dies id fecissem, permanens impransus, et dicens ei: O Regina domina, isti peregrini sunt qui dimissis parvulis et mulieribus, et omnibus charis suis, pro nomine Filii tui, et pro te, huc de longinquo venerunt, et pro filio tuo pugnant, miserere eorum. 7 Et, o domina, quid dicetur de te et de filio tuo, in terris ipsorum, si in manibus Turcorum eos tradideris? Haec et alia similia cum moestus et gemens saepius iterassem, venit ad me quidam Surianus qui Christianus erat, et dixit mihi: Bono animo esto, et vide ne amplius fleveris. 8 Et dixit: Modo eram ante fores Ecclesiae beatae Mariae matris Domini, et venit quidam clericus ad me albis vestibus indutus; et cum quaesissem ab eo quis esset, et unde veniret, respondit: Ego sum Marcus evangelista, et venio ab Alexandria; et diverti huc propter ecclesiam Beatae Mariae semper virginis. 9 Et cum rursus quaererem quo iret, dixit: Dominus noster Iesus Christus est apud Antiochiam, ei mandavit omnibus discipulis suis, ut eo venirent, quoniam Franci debent pugnare cum Turcis, et nos erimus eis praesidium. 10 Et hoc dicto abiit. 11 Cumque ego his parum crederem, nec a dolore nec a lacrymis cessassem, dixit mihi isdem Surianus: Intellige: In Evangelio beati Petri est scriptum quod nos habemus, quod gens Christianorum quae capiet Ierusalem, infra Antiochiam clausa erit, nec inde exire poterit, nisi prius lanceam Domini repererit. 12 Et dixit sacerdos: Si aliquid horum dubitatis, fiat ignis, et in Dei nomine, et horum testimonio, transibo per medium. 13 Accessit et alius sacerdos, nomine Stephanus, cognomine Valentinus, vir magni testimonii, et bonae vitae; et dixit: Ipse Dominus Iesus locutus est mihi in ipso fervore tribulationis quae fuit apud Antiochiam, et promisit mihi coram matre sua, beatissima virgine Maria: quod, in quinta die quae futura erat, misericordiam populo suo faceret et labores eius quamplurimos compleret, si ad eum reverterentur ex toto corde; et in die illa lancea Domini reperta est; ubi ego promissa Domini completa esse credo. 14 Si quid inde dubitatis, episcopo Podiensi statim ut haec vidi obtuli pro testimonio horum, coram multitudine omni, quod si ipse vellet, ego transirem per ignes, vel de altissima turre praecipitarer, adhuc hoc ipsum vobis offero. 15 Accessit autem et episcopus Athensis, et dixit: In somnis ego an vigilans ista viderim, certum nescio, Deus scit. 16 Vir quidam venit indutus albis, et stetit ante me, et tenebat lanceam Dominicam istam in manibus suis, et dixit mihi: Credis hanc lanceam esse Domini? Et respondi: Credo, Domine. 17 Dubitaveram et ego aliquando de ea. 18 Cum id secundo et tertio graviter exegisset, dixi ad eum: Credo, Domine, hanc esse lanceam Domini nostri Iesu Christi. 19 Et post haec dimisit me. 20 Et ego Raimundus, qui haec scripsi coram fratribus et episcopis, haec ibi dixi: Interfui ego dum effoderetur lancea Domini, et antequam tota super terram apparuisset, mucronem osculatus sum. 21 Et sunt in exercitu plures, qui mecum ista viderunt. 22 Et addidi: Et est alius quidam sacerdos, Bertramus nomine, Podiensis, episcopo Podiensi in vita ipsius familiaris. 23 Hic autem sacerdos infirmatus est usque ad mortem, cumque iam de vita sua desperasset, apparuit ei episcopus Podiensis cum Heraclio vexillifero suo; qui in bello maximo facto apud Antiochiam, in faciem percussus sagitta, cum intrepidus agmina Turcorum prosterneret, et inde vitam finierat: Et dixit episcopus sacerdoti: Bertrame, quid agis? Et dixit Heraclius. 24 Domine, infirmus est. 25 Et respondit episcopus: Propter incredulitatem infirmatur. 26 Et sacerdos ad haec: Domine, nonne ego de lancea Domini credo, sicut et de passione Domini? Et dixit ei episcopus: Et adhuc multa alia credere oportet. 27 Et licet ad hoc negotium non pertineat, tamen quia egregium est, gratia bonorum hominum aliquid adiungam. 28 Cum resedisset sacerdos ad praesentiam episcopi, et Heraclii domini sui infirmus enim erat, nec stare poterat, vidit in faciem Domini sui, vulnus non esse sanatum, Et ait sacerdos: Quid, est hoc? Et respondit Heraclius: Cum ego venissem ante Dominum meum, deprecatus sum eum, ut nunquam haec plaga clauderetur, quoniam propter eum vitam finieram. 29 Et hoc mihi concessit Dominus. 30 His atque pluribus auditis, credidit Arnulfus, et confessus est, et promisit episcopo Albariensi, quod coram omni multitudine populi, pro incredulitate sua veniam peteret. 31 Die autem constituta, cum venisset vocatus ad consilium Arnulfus, coepit dicere quod bene crederet; sed cum domino suo volebat loqui, antequam veniam inde peteret. 32 Cum vero hoc audisset Petrus Bartholomaeus, iratus nimium, dixit sicut homo simplex, et qui veritatem bene noverat: Volo ac deprecor, ut fiat ignis maximus, et cum lancea Domini transibo per medium, et, si lancea Domini est, incolumis transeam; sin autem falsum est, comburar in igne. 33 Video enim quia nec signis nec testibus creditur. 34 Placuerunt haec omnia nobis, et indicto ei ieiunio, diximus quod eo die fieret ignis, quo Dominus noster pro salute nostra, plagatus, et in cruce fuit. 35 Et post diem erat Parasceve. 36 Itaque illucescente die constituta, ignis paratus est post meridiem. 37 Convenerunt eo principes et populus, usque ad quadraginta millia virorum, fueruntque ibi sacerdotes nudis pedibus, et induti sacerdotalibus vestimentis. 38 Factus est ignis de oleis siccis, et habuit in longitudine quatuordecim pedes; et erant duo aggeres, et erat inter utrosque duos aggeres spatium quasi unius pedis, atque in altitudine aggerum erant quatuor pedes. 39 Cum vero vehementer ignis accensus esset, dixi ego Raimundus coram omni multitudine: Si Deus omnipotens huic homini locutus est facie ad faciem, et beatus Andreas lanceam dominicam ostendit ei, cum ipse vigilaret, transeat iste illaesus per ignem. 40 Sin autem aliter est, et mendacium est; comburatur iste cum lancea, quam portabit in manibus suis. 41 Et omnes flexis genibus responderunt: Amen. 42 Exaestuabat ita incendium ut usque ad triginta cubitos aerem occuparet; accedere vero prope nullus poterat. 43 Tunc Petrus Bartholomaeus, indutus solummodo tunica, et flexis genibus ante episcopum Albariensem, Deum testem invocavit, quod facie ad faciem ipsum in cruce viderit; et haec, quae supra scripta sunt ab eo audierit, et a beatis apostolis Petro et Andrea, et neque quidquam eorum, quae ipse sub nomine sancti Andreae vel sancti Petri, vel ipsius Domini dixit se composuisse, et si quidquam mentitus erat, praesens incendium nunquam transisset. 44 Caetera quae ipse commisisset in Deum et in proximum, dimitteret ei Deus, et pro his oraret episcopus, atque omnes alii sacerdotes, et populus qui ad hoc spectaculum convenerant. 45 Post haec cum episcopus posuisset ei lanceam in manus flexis genibus, et facto signo crucis, cum lancea viriliter et imperterritus incendium ingressus est, atque spatio quodam in medio ignis demoratus est, et sic per Dei gratiam transivit. 46 Sunt nonnulli adhuc, qui signum hoc ibi viderunt; quod antequam ingrederetur in ignem, quaedam avis desuper volans, lustrato igne, se intus misit: Et hoc vidit Ebrardus sacerdos ille, cuius superius mentionem fecimus, qui Hierosolymis postea pro Deo remansit, et Wilhelmus Boni filius, optimus miles, et boni testimonii, patria Arelatensis, hoc ipsum se vidisse testatur. 47 Alius quidem miles est optimus, genere Niterensis, nomine Wilhelmus Malus puer, qui antequam Petrus ingrederetur in flammam, quemdam hominem indutum veste sacerdotali, nisi quod casulam habebat super caput replicatam, ingredi in ignem vidit, et cum videret quod non egrederetur, existimans Petrum Bartholomaeum esse, lacrymari coepit, credens eum exstinctum esse in igne. 48 Erat autem multitudo ibi hominum, nec poterant omnes omnia videre. 49 Et alia multa nobis relata sunt, et facta, quae nos metuentes legentibus fastidium, scribere noluimus, cum ad omnem causam tres idonei testes sufficiunt. 50 Unum vero non praetereamus. 51 Postquam enim Petrus per ignem transivit, licet adhuc multum exaestuaret incendium, tamen populus ita avide titiones collegit, et carbones cum cinere, ut in brevi spatio nihil inde appareret. 52 In fide etenim illorum, multas per haec virtutes operatus est postea Dominus. 53 Ut vero Petrus Bartholomaeus de igne egressus est, ita ut nec tunica eius combusta fuerit, nec etiam ille subtilissimus pannus de quo lancea Domini involuta erat signum alicuius laesionis habuisset; accepit eum populus, cum signasset eos cum lancea Domini, et clamasset alta voce: DEUS, ADIUVA, accepit, inquam, et traxit eum per terram, et conculcavit eum omnis illa multitudo populi, dum quisque volebat eum tangere, vel accipere de vestimento eius aliquid, et dum credebat eum esse quisquam apud alium. 54 Itaque tria vulnera vel quatuor fecerunt ei in eruribus, abscidentes de carne eius, et spinam dorsi confringentes, crepuerunt eum. 55 Expirasset autem ibi Petrus, sicut nos credimus, nisi Raimundus Pelez nobilissimus miles, et fortis, facto agmine sociorum irrupisset in agmen turbae turbatae, et usque ad mortem pugnando liberasset eum. 56 Sed nos in sollicitudine et angustia modo positi, amplius de his scribere non possumus. 57 Cum vero detulisset Raimundus Pelez Petrum ad domum nostram, colligatis vulneribus eius coepimus quaerere ab eo quare moram fecisset in igne. 58 Ad haec ipse respondit: Occurrit mihi Dominus in medio igne; et apprehendens me per manum, dixit mihi: Quia dubitasti de inventione lanceae, cum beatus Andreas eam tibi ostendisset, non sic transibis illaesus, sed infernum non videbis. 59 Et hoc dicto, dimisit me. 60 Videte itaque, si vultis, adustionem meam. 61 Et erat aliqua adustio in cruribus, verum non multa; sed plagae erant magnae. 62 Post haec convocavimus omnes qui de lancea Domini dubitaverant, ut venirent et viderent faciem eius, et caput, et reliqua membra, et intelligerent, quod verum est, quidquid ipse dixerat de lancea, et de aliis, cum pro testimonio eorum non extimuisset introire tale incendium. 63 Viderunt itaque multi, et videntes faciem eius atque totum corpus, glorificabant Deum dicentes: Bene potest nos Dominus custodire inter gladios inimicorum nostrorum, qui hominem istum liberavit de tanto incendio flammarum. 64 Certe non credebamus, quod sagitta aliqua sic transire posset illaesa per ignem, quomodo iste transivit. 65 Post haec Petrus convocavit ad se capellanum comitis, nomine Raimundum, et dixit ei: Quare voluisti ut ego ob testimonium Dominicae lanceae, et caeterorum quae ex parte Dei dixeram, per incendium transirem? Scio satis quia hoc et hoc cogitastis. 66 Et dixit ei quae ipse cogitaverat. 67 Cumque ille se taliter cogitasse negaret, respondit Petrus Bartholomaeus: Mihi quidem negare non potes, quia certum hoc habeo: Etenim illa nocte fuit hic beatissima virgo Maria, et episcopus Podiensis, per quos ego quae tu negas didici. 68 Miror satis cum de verbis Domini et apostolorum eius non dubitaveris, quare experimentum cum periculo meo, de solis his habere volueris. 69 Tunc deprehensam cogitationem suam, et se culpabilem ante Deum Raimundus videns, amarissime in lacrymas prorupit. 70 Et Petrus ad haec; Noli desperare, quia piissima virgo Maria, et sanctus Andreas tibi veniam apud Deum obtinebunt. 71 Tu vero enixius eos deprecare.
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XXVII. <<< >>> XXIX.
monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 28