monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 27
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XXVI. <<< >>> XXVIII.
CAPUT XXVII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Multae revelationes eo tempore nobis denuntiatae sunt, quae nobis a Deo mandabantur. 2 Quarum una haec est, quae sub nomine ipsius scripta est qui vidit eam: Anno ab Incarnatione Domini nostri Iesu Christi millesimo nonagesimo nono, indictione septima, epacta vicesima sexta, concurrente quinto Nonis Aprilis, in nocte, cum ego Petrus iacerem in capella comitis Sancti Aegidii ad obsidionem Archados, cogitare mecum coepi, de sacerdote illo cui Dominus cum cruce apparuit, cum a Turcis obsessi in Antiochia teneremur, atque cum multum mirarer quod nunquam cum cruce mihi apparuerat, vidi illico Dominum ingredientem, et apostolos eius Petrum et Andream, et alium quemdam magnum et spissum, bruno colore et subcalvo, et magnis oculis. 3 Et ait mihi Dominus: Quid agis? Et respondi: Domine, ego sto. 4 Et ait iterum Dominus: Tu pene cum aliis submersus esses. 5 Sed quid modo cogitabas? Et respondi: Domine Pater, ego de sacerdote illo, cui cum cruce apparuisti, cogitabam. 6 Et Dominus: Ego scio istud. 7 Et deinceps: Crede quia ego sum Dominus, pro quo omnes huc venistis; et qui pro peccatoribus in Ierusalem in cruce passus sum, sicut modo videbis. 8 Et in ipsa hora vidi quamdam crucem de duobus lignis nigris atque rotundis factam, non politam neque adaptatam, nisi quod in medio trabes incisae se invicem complectebantur. 9 Et ait mihi Dominus: Ecce crucem quam quaerebas. 10 Et fuit in cruce illa Dominus sic distentus et crucifixus, sicut in tempore passionis. 11 Petrus autem in capite suo, illam a dextris sustinebat; Andreas a sinistris, in collo; tertius vero ille a tergo, manibus sustinebat. 12 Et dixit mihi Dominus: Haec dices populo meo quia sic me vidisti. 13 Vides has quinque plagas meas? sic vos quinque ordinibus consistitis. 14 Primus ordo est non reformidantium tela vel gladios, nec aliquod genus tormenti. 15 Ordo iste similis mihi est: Ego enim in Ierusalem veni, gladios et lanceas, et fustes, et baculos, demum et crucem non dubitavi. 16 Moriuntur pro me; ego quoque pro eis mortuus sum. 17 Ego sum in eis, et ipsi sunt in me. 18 Cum vero ii tales obeunt, a dextris Dei collocantur, ubi ego post resurrectionem, in coelum ascendens consedi. 19 Secundus autem ordo est eorum qui in subsidio prioribus sunt, atque a tergo eos custodiunt, ad quos etiam refugere illi possunt; hi vero apostolis sunt similes, qui me sequebantur, mecumque manducabant. 20 Tertius vero ordo est eorum, qui lapides et tela prioribus ministrant; hi namque similes sunt illis qui, cum viderent me in cruce, de passione mea dolentes, pectora sua percutiebant, iniuriam fieri mihi proclamantes. 21 Quartus autem ordo est eorum qui videntes bellum insurgere, se domibus intrudunt atque ad negotia sua convertuntur, non credentes in virtute mea victoriam consistere, sed in hominum probitate. 22 Hi tales, illis sunt similes qui dixerunt: « Reus est mortis, crucifigatur, quia regem se fecit, et Dei Filium se dixit (Matth., XXVI). 23 » Quintus autem ordo eorum est qui cum belli clamorem audiunt, de longe speculantes, clamoris causas requirunt, et ignaviae non virtutis aliis exempla tribuunt et non solum pericula pro me, verum etiam pro fratribus subire nolunt, sed sub specie cavendi, alios volentes pugnare, vel pugnatoribus arma ministrare, secum ad speculandum invitant. 24 Hi Iudae proditori, et Pilato iudici similes sunt. 25 Erat autem nudus in cruce Dominus; tamen linteolo praecinctus, a genibus usque ad lumbos, et erat linteolum medio colore, coloratum inter nigrum et rubeum. 26 Et circa horam habebat vittas albas, et rubeas atque virides. 27 Post sublata cruce remansit in habitu in quo prius venerat Dominus. 28 Et dixi ad eum: Domine Deus, si hoc dixeno, non credent mihi. 29 Et respondit mihi Dominus: Vis cognoscere eos qui his non credent? Et dixi: Etiam, Domine. 30 Et Dominus: Congreget comes principes et populum, disponatque de bello, vel de castri oppugnatione aliquid, cum tempus fuerit, proclametque notissimus praeco, DEUS, ADIUVA, ter; atque dispositum complere tendat. 31 Tunc sicut tibi dixi, ordines videbis, et tu et alii qui his creditis et incredulos distinguetis. 32 Et dixi: Domine, quid de incredulis faciemus? Et respondit mihi Dominus: Non parcatis eis sed occidite, quia proditores mei sunt, fratres Iudae Iscariotae: Res vero illorum his qui de priore ordine sunt concedite, prout necessarium fuerit Si sic agitis, invenietis viam rectam quam hactenus circuistis. 33 Et sicut caetera quae eis dixisti, incommutata provenerunt, et haec quoque venient. 34 Scis tu quam gentem praecipue dilexerim. 35 Et respondi. 36 Domine, gentem Iudeorum. 37 Et Dominus: Hi quoniam increduli fuerunt, odio eos habui, et inferiores omnibus gentibus stabilivi. 38 Videte itaque ne increduli sitis: Alioquin, vobis remanentibus cum Iudaeis, alios populos assumam, et per ipsos complebo quae vobis promiseram. 39 Haec quoque dices ad eos: Cur timent facere iustitiam? Et, quid melius iustitia? Hanc iustitiam volo ut teneant; per familias et cognationes ponant iudices. 40 Cum autem quilibet offenderit alium, dicat qui iniuriam patitur: Frater vellesne sic tibi fieri? Posthaec nisi malefactor desierit, ex nomine suae potestatis ei contradicat; deinde licenter iudex a malefactore omnia bona sibi auferat, et medietas sit eius qui iniuriam patiebatur, reliqua vero, potestatis. 41 Si autem iudex aliqua de causa haec facere distulerit, tu vade ad eum et corripe eum, et dic ei quod nisi ille se correxerit, non exsolvetur usque ad ultimum saeculi diem, nisi remiseris illi. 42 Nescisne quam grave sit prohibitum? Etenim ego prohibui Adae de arbore scientiae ne tangeret; transgressus meum prohibitum, et ipse et posteri sui in captivitate misera fuerunt, donec ego veniens in carne, eos, morte crucis moriendo, redemi. 43 De decimis vero, bene. 44 quidam fecerunt, quod eas sicut praecepi dederunt. 45 Multiplicabo itaque illos, atque inter alios cognoscibiles faciam. 46 Cum autem haec dixisset Dominus, coepi postulare ab eo ut pro charitate sua litterarum scientiam, quam nuper mihi abstulerat, redderet. 47 Et ait Dominus: Non sufficiunt tibi ad enarrandum ea quae nosti, et tamen vis scire plura? Et continuo ita mihi visus sum sapiens, ut nihil sapere ultra rogarem, et ait Dominus: Sufficiunt tibi adhuc quae nosti? Et respondi: Sufficiunt. 48 Et Dominus rursum: Quid dixi tibi? Responde. 49 Et ego nihil sciebam. 50 Cumque mihi instaret ut aliquid eorum quae dixerat responderem sibi, respondi: Domine, nihil novi. 51 Et ait Dominus: Vade et annuntia quae nosti, et sufficiant tibi quae scis. 52 Cum autem haec fratribus ostendissemus, coeperunt quidam dicere, quod nunquam crederent quod huiuscemodi homini loqueretur Deus, et dimitteret episcopos et principes, et ostenderet se homini rustico; unde etiam de lancea Domini dubitabant. 53 Quapropter convocavimus fratres illos quibus de lancea aliquando revelatum fuerat, et post haec Arnolfum capellanum comitis Northmanniae, qui caput omnium incredulorum erat, et quia litteratus erat, credebant ei multum, et quaesivimus ab eo, quare ipse dubitaret. 54 Cumque diceret quod episcopus Podiensis inde dubitaverit, respondit quidam sacerdos Petrus nomine Desiderii: Ego post obitum eius vidi episcopum Podiensem, et beatum Nicolaum cum eo, et post multa alia, dixit mihi episcopus: Ego sum in uno choro cum beato Nicolao, sed quia de lancea Domini dubitavi, qui maxime credere debuissem, deductus sum in infernum, ibique capilli mei, ex hac parte dextera capitis, et medietas barbae combusta est, et licet in poena non sim, tamen clare Deum videre non potero, donec capilli et barba sicut ante fuerant mihi succreverint.
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XXVI. <<< >>> XXVIII.
monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 27