monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 26
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XXV. <<< >>> XXVII.
CAPUT XXVI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Dum, ut diximus, exercitus noster multum laboraret in oppugnatione Archados, nuntiatum est nobis quod papa Turcorum veniret contra nos in praelium et quia erat de genere Bahumeth, sequerentur eum gentes sine numero. 2 Igitur mandatum est nobis, ut nos praepararemur ad pugnam. 3 Et miserunt episcopum Albariensem ad ducem et ad Flandrensem comitem, qui Zibellum obsederant; quod est castrum supra mare, quasi loco medio, inter Antiochiam et castrum Archados, longe ab utroque duobus diebus. 4 Illi vero, accepto nuntio de bello, relicta obsidione, celeriter ad nos venerunt. 5 Interim inventum est falsum, et quod Sarraceni illud composuerant, ut nobis taliter deterritis, aliquantulum respirare possent obsessi. 6 Coniunctis itaque exercitibus, coeperunt ostendere illi de parte comitis, equos farios et divitias suas, quas dederat illis Deus in regionibus Sarracenorum, eo quod morti se pro Deo exposuissent; at alii paupertatem suam praetendebant. 7 Praedicatum est eo tempore ut daret populus decimas de omnibus quae cepisset, quoniam multi pauperes erant in exercitu, et multi infirmi, et mandatum est ut quartam partem redderent sacerdotibus suis ad quorum missas veniebant, et quartam episcopis, reliquas vero duas Petro Heremitae, quem pauperibus de clero et populo praefecerant. 8 Ideoque duas partes accipiebat, unam videlicet pro his qui erant de clero, et alteram pro his qui erant de populo. 9 Multiplicabat itaque Deus exercitum nostrum, adeo in equis et mulis, et camelis et aliis vitae necessariis, ut nobis ipsis in mirum et in stuporem fieret. 10 Orta est itaque ex rerum opulentia contentio atque superbia inter principes, adeo ut illi qui Deum intime diligebant, rerum inopiam atque bella formidolosa nobis imminere praeoptarent. 11 Volebat nobis dare rex Tripolis quindecim millia aureorum Sarracenae monetae, praeterea equos et mulos, et vestes multas et tributa deinceps singulis annis, multo his ampliora, si non expugnaretur a nobis. 12 Valebat quippe unus aureus, octo vel novem solidos monetae nostri exercitus. 13 Erat moneta nostra haec: Pictavini, Cartenses, Mansei, Lucenses, Valentinenses, Mergoresi, et duo Pogesii pro uno istorum. 14 Ille ergo dominus Zibelli metuens ne rursus oppugnaretur, misit ad principes nostros quinque millia aureos, et equos, et mulas, et vinum multum; annonam enim sufficientem habebamus. 15 Baptizabantur etiam aliqui Sarracenorum, timore et zelo nostrae legis, anathematizantes Bahumeth et omnem eius progeniem. 16 Ob hoc itaque mittebant quisque de principibus nostris ad civitates Sarracenorum legatos, cum litteris, dicens se esse dominum totius exercitus. 17 Sic itaque agebant eo tempore nostri principes. 18 Et maxime Tancredus rem conturbabat; qui cum accepisset a comite Raimundo quinque millia solidorum, et duos equos farios optimos, ut in servitio eius esset usque Ierusalem, volebat modo discedere, et esse cum duce Lotharingiae: et ob hoc multae lites habitae sunt. 19 Tandem male discessit a comite.