monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 25
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XXIV bis. <<< >>> XXVI.
CAPUT XXV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Cumque in hac obsidione aliquam moram fecissemus, venerunt ad nos nostrae naves ab Antiochia, et Laodicia, et multae aliae naves Veneticorum et Graecorum, cum frumento, vino, et hordeo, et carne porcina, et aliis venalibus. 2 Sed quia hoc castrum a mari aberat per milliarium, nec in portu poterant esse naves, revertebantur nautae ad Laodiciae portum et ad portum Tortosae. 3 Hanc enim Tortosam, civitatem valde firmissimam, muris et antemuralibus exstructam, et refertam omnibus bonis, reliquerunt cives eius Sarraceni, solo timore nostri exercitus. 4 Etenim tantum effecerat Deus timorem nostrum in Sarracenos et Arabes illius regionis, ut nos omnia crederent posse, et quae poteramus, velle exterminare. 5 Sed hoc ante obsidionem Archados. 6 Hanc autem obsidionem, quia maxime pro aliis contra iustitiam, quam pro Deo posuimus, noluit promovere eam Deus, sed omnia adversa nobis tribuit. 7 Et erat mirum, cum ad alia bella et assultus omnes prompti et parati essent, ad hoc segnes et inutiles inveniebantur. 8 Si qui vero ferventes spiritu agere aliquid vellent, vel ipsi vulnerabantur, vel quod incoeperant frustra eveniebat. 9 Migravit hic gloriose Anselmus de Ripamondi; etenim cum surrexisset mane, vocavit ad se sacerdotes, et de negligentiis suis et peccatis confessus, misericordiam a Deo et ab ipsis deprecabatur, denuntians eis imminere vitae suae finem. 10 Cumque admirarentur de hoc, quia sanum et incolumen eum videbant, dixit eis: Nolite mirari, sed audite me potius. 11 Hac nocte vidi dominum Egelrannum de Sancto Paulo, qui apud Marram interfectus est, non insomnis, sed vigilanter. 12 Et dixi ad eum: Quid est hoc? quia vos mortuus eratis, et ecce nunc vivitis. 13 Et ille respondit; Equidem non moriuntur illi qui in Christi servitio vitam finiunt. 14 Cum vero rursus quaererem ab eodem, de pulchritudine eius, quae nimia erat, unde accidisset ei, respondit mihi: Non debes mirari super pulchritudine mea, cum in tam pulchram domum habitem. 15 Et continuo ostendit mihi domum quamdam in coelo ita pulchram, ut nihil pulchrius ego crederem. 16 Cumque obstupescerem ad splendorem domus illius, dixit mihi: Multo tibi pulchrior praeparatur, usque in crastinum. 17 Et his dictis sublatus est. 18 Contigit autem eo die cum haec pluribus enarrasset idem Anselmus, ut ad pugnam progrederetur contra Sarracenos; qui de castello latenter egressi, usque ad tentoria nostra venire solebant, ut aliquid inde subriperent, vel alicui nocerent. 19 Sed cum haec pugna invaluisset ex utraque parte, et Anselmus viriliter resisteret, de lapide tormenti in capite percussus est; atque sic ad locum sibi a Deo praeparatum, migravit ab hoc saeculo. 20 Venit hic ad nos legatus quidam a rege Babyloniae; et remiserat ad nos legatos nostros cum ipso, quos tenuerat captos per annum. 21 Dubitaverat enim an faceret nobiscum amicitiam, an cum Turcis. 22 Volebamus nos in hoc convenire cum eo: Si faceret nobis de Ierusalem auxilium, vel si redderet nobis Ierusalem cum pertinentiis suis, redderemus nos civitates omnes suas, quas ei Turci abstulerant cum caperemus eas; alias autem civitates Turcorum, quae de regno eius non fuerunt, si cum auxilio illius, caperentur, partiremur. 23 Turci vero, ut nobis relatum est, volebant hoc facere illi: Si veniret contra nos in praelium, et colerent Alim, quem ipse colit, qui est de genere Bahumeth, et acciperent monetam eius, et remitterent tributa quaedam, et multa alia, quae ego non satis novi, facerent ei. 24 Sciebat de nobis quod pauci eramus, et quod imperator Alexius usque ad mortem nobis inimicabatur. 25 Unde nos litteras imperatoris Alexii de nobis factas invenimus, confecto bello cum eodem rege Babyloniorum apud Ascaloniam, in tentorio eiusdem regis. 26 His atque aliis de causis Ammiratus detinuit legatos nostros per annum captos, infra Babyloniam. 27 Modo vero cum audisset quod terram suam ingressi, villas et agros vastaremus, mandavit nobis ut sine armis ducenti vel trecenti, iremus Hierosolymam, et adorato Domino nostro reverteremur. 28 Sed nos irrisimus hoc, sperantes de Dei misericordia, minantes, quod nisi gratis redderet nobis Ierusalem, Babyloniam calumniaremur ei. 29 Habebat enim Ammiratus Ierusalem, eo tempore. 30 Etenim cum audisset quod Turci essent a nobis superati apud Antiochiam, venit ad oppugnandum Ierusalem, sciens quod Turci toties fusi a nobis atque fugati, non occurrerent sibi in praelium. 31 Tandem datis maximis muneribus his qui eam defendebant, recepit civitatem Ierusalem, et obtulit candelas, et incensum ad sepulcrum Domini, et in Calvario monte. 32 Sed iam ad obsidionem redeamus.
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XXIV bis. <<< >>> XXVI.
monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 25