monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 24
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XXIII. <<<     >>> XXIV bis.

CAPUT XXIV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Haec autem cum comes et qui cum eo erant vidissent, omnipotenti Deo gratias quantas poterant reddebant, qui pauperum suorum memor erat; et ob hoc maxime confortabantur. 2  Itaque, ut omnibus qui ad sarcinas, apud Marram remanserant, satisfacerent, unum de interfectis qui adhuc spirabat detulerunt, et mirum certe in homine illo vidimus; qui, cum vix haberet integrum ubi latere posset anima, per septem aut octo dies sine victu permansit, testificans Iesum, ad cuius iudicium erat venturus, sine dubio, crucis illius Deum fuisse auctorem. 3  Igitur proventu rerum et crucis confortati, in quodam castro qui vocabatur Capharca, et erat in itinere longe a Marra quatuor leugis, spolia sua dimiserunt, atque illi qui socios habebant Marrae cum comite eo reversi sunt. 4  Constituta itaque die et incensa civitate, proficiscebantur. 5  Sed comes, cum clericis suis et episcopo Albariensi, discalceatus incedebat, invocantes Dei misericordiam et sanctorum praesidia. 6  Et consecutus est nos Tancredus cum quadraginta militibus, et peditibus multis. 7  Cumque hoc audissent reges de terra illa Arabum nobiles, cum supplicationibus, et multis donariis ad comites mittebant, dicentes se nunc et deinceps tributarii eorum futuri, et allaturi victualia gratis et pro commercio. 8  Itaque acceptis securitatibus ab eis per iusiurandum, et vadibus, pro conductu, ulterius tendebamus. 9  Habuimus autem a rege Caesareae duces, qui nos in prima die, ut nobis videbatur, male duxerunt. 10  Fuimus etenim in hospitio illo, in penuria totius boni, praeter aquae; secunda vero die iidem duces imprudenter induxerunt nos in quamdam vallem, ubi armenta regis et totius regionis propter timorem nostrum confugerant. 11  Etenim rex longe ante nos ibi venturos sciebat, et ut fugerent ante nos omnibus Sarracenis mandaverat. 12  Sed si iussisset ut omnes de regione illa obviam nobis venirent, non ita factum esset. 13  Raimundus de Insula et socii eius ea die unum Sarracenum ceperunt, cum litteris regis, quas deferebat ad omnes de illa regione, ut fugerent ante nos. 14  Cumque haec regi cognita fuissent, dixit: Ego quidem iusseram hominibus meis ut fugerent ante faciem Francorum, quantum possent; et ipsi ad eos venerunt. 15  Video quia Deus hanc gentem elegit; propterea quodlibet faciant, non eis nocebo. 16  Tunc Deum ipse rex benedicebat, qui sufficienter providet necessaria timentibus se. 17  Videntes autem tam subitam ac talem plenitudinem nostri milites, et multi de plebe viri fortes, assumptis omnibus pecuniis suis Caesaream et Camelam adibant, ut equos farios ibi mercarentur, dicentes: Quoniam Deus de victu nostro curam agit, nos de pauperibus et de militia eius curemus. 18  Sicque factum est, ut usque mille optimos dextrarios haberemus. 19  Convalescebant quotidie pauperes; confortabantur quotidie milites, et sic quotidie exercitus multiplicabatur. 20  Et quanto ulterius progrediebamur, tanto ampliora nobis beneficia providebat Deus. 21  Et licet omnia sufficienter nobis provenirent, tamen quidam comitem ad hoc inclinaverunt, ut quasi causa Zibelli, quae est civitas in maritimis, deviare paulisper vellet. 22  Sed Tancredus aliique multi viri fortes et boni, ne hoc ullo modo fieret effecerunt, dicentes: Deus visitavit plebem pauperum, et nos declinare ab itinere debemus? Sufficiant nobis praeteriti labores apud Antiochiam, belli et frigoris, et inediae, denique et totius miseriae. 23  Nunquid nos soli mundum expugnabimus? et habitatores mundi omnes interficiemus? Ecce de centum millibus equitum, vix milites mille habemus, et de ducentis millibus peditum armatorum et amplius, modo non sunt in exercitu nostro quinque millia armati, et exspectabimus donec omnes consumamur? Nunquid ideo venient alii de terra nostra, quia audient captam esse Antiochiam et Zibellum, atque reliquas civitates Sarracenorum, nostras? Sed eamus in Ierusalem pro qua venimus, et revera Deus eam nobis dabit. 24  Et tunc, solo timore eorum qui venient de terra nostra et de aliis terris, aliae civitates, scilicet Zimel et Tripolis, et Sur, et Accaron, quae sunt in itinere nostro, ab incolis relinquentur. 25  Sic itaque cum anterius progrederemur, quidam Turci et Arabes exercitum sequebantur; et pauperes qui pro debilitate sua longe post exercitum remanebant, interficiebant et spoliabant. 26  Cumque hoc semel et secundo fecissent, alia die remansit comes in occultis, donec omnis exercitus pertransiret. 27  Hostes vero, impunitate caedis et spe rapinae, exercitum nostrum more solito insequebantur; sed cum iam insidias praeterissent, egressi nostri de occultis cum comite, agmina hostium invadunt, conturbant et confundunt, atque ipsos interficiunt, et equos eorum optimos, cum grandi exsultatione ad exercitum deduxerunt. 28  Et post haec, nulli hostes exercitum assequebantur, quoniam comes cum armata multitudine militum post omnes debiles ibat. 29  Alii autem milites armati cum comite Northmanniae et Tancredo, et episcopo Albariensi frequenter exercitum praecedebant, ne vel a tergo vel a fronte, improvisi, hostes conturbarent nos. 30  Etenim comes quia paucos milites secum habebat cum a Marra proficisceretur, rogavit episcopum, ut posito praesidio Barrae, ipse veniret secum. 31  Quod episcopus audiens, Guillelmum Petri nomine de Cimiliaco quemdam militem suum ibi dimisit, cum militibus septem et peditibus triginta, virum fidelem ac Deo devotum; qui res episcopi auxit, adiutore Deo, in decuplum, brevi tempore, et homines pedites habuit pro triginta, septuaginta, et equites sexaginta, et amplius. 32  Consultum est eo tempore de itinere nostro, ut dimitteremus viam quae ducebat Damascum, et diverteremus ad maritimam, quoniam, si nostrae naves quas in portu Antiochiae reliqueramus ad nos venirent, haberemus commercia cum his de insula Cypri, et reliquarum insularum. 33  Cumque ut consultum est, iter ageremus, relinquebant civitates et castra et villas, plenas omnibus bonis, habitatores terrae.



Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XXIII. <<<     >>> XXIV bis.
monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 24