monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 22
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XXI. <<< >>> XXIII.
CAPUT XXII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Praeparatis igitur necessariis, die constituta, profectus est comes Sancti Aegidii, et comes Flandrensis in Syriam; ibique Marram, ditissimam civitatem, et populosam obsederunt. 2 Erat autem Marra a Barra longe octo milliaribus. 3 Et erant cives Marrae ita superbi, quia quodam tempore in quadam pugna de nostris multos occiderant, et exercitui nostro maledicebant, et conviciabantur, et ut maxime nos provocarent, cruces super muros ponentes, multis iniuriis eas afficiebant. 4 Hac itaque de causa, secunda die adventus nostri, ita acriter eos oppugnavimus ut si quatuor scalas plus habuissemus, capta esset civitas, sed quoniam non habuimus nisi duas, et illas easdem breves et fragiles, adeo ut timide super eas ascendere timebamus, consultum est ut fierent machinae et crates, et aggeres, quibus impelleretur murus, et effoderetur, et coaequaretur. 5 Interea venit Boimundus cum exercitu suo, et obsedit eam ex alia parte; rursus non comparatis armamentis quae supra diximus, quasi per cohortationem Boimundi qui priori oppugnationi non adfuerat, voluimus vallum complendo, invadere murum. 6 Sed hoc frustra fuit; nam multo deterius quam antea, tunc pugnatum est. 7 Post haec tanta fames in exercitu fuit ut quod dictu est miserabile, plus quam decem millia virorum, per sata, more pecudum, ire videres, fodiendo, et investigando si forte aliqua grana frumenti, vel hordei, vel fabae, sive alicuius leguminis reperirent. 8 Interea, licet compararentur quae supra diximus ad oppugnandum machinae, tamen quidam de nostris videndo miseriam populi nostri et audaciam Sarracenorum, desperantes de Dei misericordia, aufugiebant. 9 Sed Deus, cui cura est de famulis suis, ulterius misereri populo suo non distulit, quem in ultimis tribulationibus positum vidit. 10 Itaque per beatos apostolos Petrum et Andream nobis mandavit, per quos voluntatem eius sciremus, et iram eius gravem erga nos placare possemus. 11 Illi igitur in capellam comitis venientes, per noctis medium, Petrum, cui lanceam ostenderant, excitaverunt. 12 Tunc ille subito, videns eos deformi veste et sordidissima indutos, scriniis ubi reliquiae manebant assistere, pauperes esse aliquos credidit, qui aliquid de tentorio vellent subripere. 13 Erat enim sanctus Andreas indutus tunica veteri, et ad humeros dirupta, et in foramine sinistri humeri pannus insutus erat, in dextro nihil, et viliter calceatus erat; beatus vero Petrus, camisia grossa, et longa usque ad talos indutus erat. 14 Tunc ait ad eos Petrus Bartholomaeus: Qui estis, Domini, vel quid quaeritis? Et respondit beatus Petrus: Legati sumus Dei. 15 Ego sum Petrus, et iste est Andreas. 16 Sed voluimus tibi in hoc habitu apparere, ut cognoscas quantum proficit qui Deo devote servit; hac in aetate et habitu, quales nos vides, ad Deum venimus, et tales sumus. 17 Et hoc dicto tales fuerunt ut nihil eis clarius, nihil pulchrius. 18 Petrus vero qui haec videbat, subita claritate perterritus, veluti mortuus cecidit in terram, et prae nimia angustia sudans, nattam super quam ceciderat humefecit. 19 Tunc elevavit eum beatus Petrus, et dixit ei: Leviter cecidisti. 20 Et ille respondit: Ita est, domine. 21 Et rursus beatus Petrus: Sic cadent omnes qui in incredulitate vel transgressione mandatorum Dei sunt. 22 Sed si poeniteat eos de malefactis suis, et ad Deum clament, erigit eos Dominus, sicut ego cum cecidisses te erexi. 23 Et sicut sudor tuus ibi super nattam cecidit et remansit, sic peccata ad se clamantium tollit Deus et aufert. 24 Dic mihi quomodo se habet exercitus? Et respondit ille: Certe, domine, in magno timore famis et totius miseriae sunt. 25 Et beatus Petrus: Et revera in magno timore esse possunt, qui Deum omnipotentem deseruerunt, nec periculorum de quibus eruit eos recordantur, ut aliquam gratiam ei referant. 26 Etenim cum illic essetis omnes, victi et humiliati infra Antiochiam, quia clamastis ad Dominum adeo, ut nos qui in coelo eramus omnes audiremus, exaudivit vos Dominus, et lanceam suam quasi pignus victoriae vobis contulit; deinde mirifice et gloriose de inimicis vestris, qui vos obsederant, triumphare fecit. 27 Et nunc quomodo creditis vos esse tutos, qui Deum graviter offendistis? Poterunt vos montes excelsi, vel antra tueri? Etenim si essetis in aliquo loco excelso, et firmissimo, et abundaretis omnibus vitae necessariis, non tamen securi possetis esse, cum unicuique de vobis centum millia adversariorum imminerent. 28 Inter vos caedes et rapinae sunt, et furta, nulla iustitia, et plurima adulteria, cum Deo placitum sit, si uxores vos omnes ducatis. 29 De iustitia vero, sic praecipit Dominus, ut quicunque pauperi violentiam intulerit, quidquid est in domo oppressoris, publicetur. 30 De decimis autem dico, quod si eas reddatis, quidquid vobis necesse fuerit, donare paratus est. 31 Civitatem vero istam, pro sua misericordia, et non pro meritis vestris, donabit vobis. 32 Cum autem haec mane comiti nuntiasset Petrus, convocavit populum episcopus Aurasicensis et Barrae, et supra scripta eis exposuimus. 33 Adducti igitur fideles in magnam spem capiendae civitatis, largissimas eleemosynas, et orationes Deo omnipotenti offerebant, ut plebem pauperum suorum, pro solo nomine suo liberaret. 34 Fiunt itaque post haec velociter scalae, et turris lignea exstruitur, et crates iunguntur, et terminata die pugna incipitur. 35 At vero illi qui infra civitatem erant, in nostros, qui murum suffodiebant, lapides cum tormentis, et tela, et ignem, et ligna, et alvearia cum apibus et calcem permistim iaciebant. 36 Sed, Dei virtute et misericordia, nullum vel paucos de nostris ista laedebant. 37 Nostri vero cum petrariis et scalis murum imperterriti aggrediebantur. 38 Tenuit autem haec pugna ab ortu solis usque ad occasum, ita mirabiliter ut nulli unquam requies concederetur; et adhuc de victoria dubitabatur. 39 Tandem exclamaverunt unanimiter omnes ad Dominum, ut plebi suae propitius fieret, et apostolorum suorum promissa adimpleret. 40 Adfuit illico Dominus, et civitatem, secundum apostolorum dicta, nobis donavit. 41 Ascendit ante omnes Golferius de Turribus; quem subsecuti sunt plures, qui murum et quasdam turres civitatis invaserunt. 42 Et nox superveniens, pugnam diremit. 43 Retinebant adhuc Sarraceni quasdam turres, et partem civitatis. 44 Ob hoc itaque sperantes milites quod usque in mane, se Sarraceni non dedissent, extra muros civitatis custodiebant, ne aliquis subterfugeret. 45 At vero ii quibus sua vita non multum chara fuerat, quos longa ieiunia in sui despectum deduxerant, per noctis tenebras inferre bella Sarracenis non formidabant. 46 Atque sic pauperes, et spolia civitatis, et domos habuerunt. 47 Mane autem facto, ingressi milites civitatem, quae sibi tollerent pauca invenerunt. 48 Sarraceni vero concluserant se in specus subterraneos; et nulli, vel pauci apparebant. 49 Cumque nostri omnia quae super terram repererant sustulissent, arbitrati omnia esse cum Sarracenis, igne et fumo sulphureo antra perquirebant, et quia non multa spolia ibi reperiebant, quos poterant invenire de Sarracenis, donec ad mortem, pro spoliis afficiebant. 50 Contigit autem quibusdam de nostris, ut cum Sarracenos pro spoliis per civitatem ducerent, usque ad puteos Sarraceni nostros perducebant; atque se subito intus praecipitabant, eligentes magis mortis compendium quam sua vel aliqua demonstrare vellent. 51 Quapropter omnes morti subiacuerunt; et proiecti sunt, per paludes civitatis et extra muros. 52 Sicque non multa spolia capta fuerunt in civitate. 53 Interea orta est, contentio inter homines Boimundi et comitis, ob hoc, quia cum milites Boimundi oppugnationi non multum institissent, plurimum turres et domos, et captivos obtinerent. 54 Mirabile quoddam fecerat ibi Dominus. 55 Etenim, cum ante captam Marram praecepta sanctorum apostolorum Petri et Andreae, sicut supra scriptum est, ad populum exponeremus, irrisit nos Boimundus, et socii eius. 56 Itaque nec ipse nec qui cum eo erant, pugnae profuerunt, sed potius oberant. 57 Et cum modo plurima haberent spolia, quidam de familia comitis indigne ferebant. 58 Tamen inter ipsos dominos male conveniebant, ob hoc quod comes volebat dare civitatem episcopo Albariensi; et Boimundus nolebat dimittere quasdam turres, quae se ei dederant, dicens: Nisi comes dimiserit mihi turres Antiochiae, non ei consentiam in aliquo.
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XXI. <<< >>> XXIII.
monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 22