monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 20
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XIX. <<<     >>> XXI.

CAPUT XX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Igitur comes cum populo pauperum, et paucis militibus in Syriam profectus, primam civitatem Sarracenorum, Barram nomine, viriliter expugnavit; et multa millia Sarracenorum ibi interfecit, et multa millia ad Antiochiam reducti venundati sunt. 2  Et illos qui, dum oppugnarentur, timore mortis se ei reddiderunt, liberos abire permisit. 3  Demum, habito consilio cum capellanis et principibus suis, satis laudabiliter et honeste quemdam sacerdotem episcopum ibi elegit. 4  Etenim convocatis omnibus, qui ibi secum aderant, quidam comitis capellanus, parietem quemdam ascendit, atque omni conventui, comitis desiderium manifestavit. 5  Cumque populus multum instaret ut electio fieret, idem comitis capellanus rursum coepit quaerere, si esset ibi aliquis de clero, qui fidelium vota susciperet, et, quantum posset, paganis resistendo, Deo et fratribus ibi serviret. 6  Cumque omnes tacerent, Petrum quemdam, Narbonensem genere, advocavimus, cui in praesentia totius consilii, laborem episcopatus ostendimus, rogantes ut pro Deo et pro fratribus illum suscipere non dubitaret, si hoc in animo haberet, ut mallet mori quam relinquere civitatem illam. 7  Quae cum profiteretur, unanimiter laudavit eum populus, atque Deo multas gratias egit, qui episcopum Romanum in orientali Ecclesia habere voluit, pro sui administratione. 8  Concessit episcopo comes medietatem civitatis, et totius territorii. 9  Erat autem Barra, ab Antiochia longe per duos dies ultra Antiochiam. 10  Et iam instabant Kal. Novemb. in quibus omnes principes convenire Antiochiam promiserant, et incipere iter propter quod venerant. 11  Igitur comes, relicto exercitu suo apud Barram cum electo suo, et multis captivis, et spoliis magnis, cum grandi exsultatione Antiochiam reversus est. 12  Convenerant enim ibi omnes principes, praeter Balduinum fratrem ducis. 13  Hic vero Balduinus ante captam Antiochiam versus Euphratem profectus Roais, ditissimam civitatem atque famosissimam obtinuerat, et multa praelia cum Turcis feliciter gesserat. 14  Sed antequam ad reliqua perveniamus, hoc unum praetereundum non videtur de duce Lotharingiae: qui cum Antiochiam eo tempore, cum duodecim militibus veniret, centum quinquaginta Turcos obviam habuit. 15  Tunc assumptis armis, et cohortatus milites suos, viriliter hostes aggressus est. 16  Turci autem, ut viderunt quia Franci mortem magis pugnando quam fugam cum salute eligerent, quaedam pars Turcorum descendit, ut altera pars securius pugnaret, cum scirent socios suos a bello, dimissis equis suis, non discessuros. 17  Sic itaque bellum incoeptum cum diu graviterque duraret, confortati ad invicem milites ducis, quod et numerum duodecim apostolorum continerent; et dominum suum quasi vicarium Christi haberent, imperterriti agmina Turcorum invadunt. 18  Contulit ibi Deus tantam victoriam duci ut usque ad triginta ex eis occideret, et totidem caperet; reliquos persecutus in paludibus et flumine, quae vicina erant, alios necari, alios submergi coegit. 19  Et sic cum magna victoria Antiochiam venit; faciebat enim capita caesorum ab aliis Turcis vivis deferri: quod nostris satis iucundum fuit.