monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 19
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XVIII. <<<     >>> XX.

CAPUT XIX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Inter haec Turci de Calep, quoddam castrum obsederunt. 2  Afflicti igitur Turci qui intus erant, mandaverunt duci, qui in illis regionibus erat, ut castrum ipsorum reciperet, quia deinceps, non alium nisi de genere Francorum dominum habere volebant. 3  Ob hoc itaque dux Antiochiam reversus, comitem, qui iam convaluerat ex infirmitate, et milites et pedites suos omnes pro causa pauperum in unum evocaverat, ut in Hispaniam depraedatum eos deduceret, multum rogavit, ut Turcis qui Deum reclamabant, pro Deo et pro gloria gentis Francorum, atque pro se succurreret, addens quod contra machinas obsidentium Turcorum, obsessi Turci crucem praetenderent. 4  His atque aliis huiusmodi precibus, cum duce comes profectus est. 5  Haec autem ubi a Turcis cognita sunt, ab obsidione discedunt. 6  Ut vero ad Asa exercitus noster pervenit, sucepit dux obsides de castello pro fidelitate deinceps, et comes cum grandi dispendio sui exercitus, Antiochiam reversus est. 7  Rursus comes congregavit milites suos, ut plebem pauperum in Hispaniam conducerent, quae fame et taedio Antiochiae deficiebat. 8  Apparuit autem sanctus Andreas Petro Bartholomaeo, eo tempore apud Rodiam, infra tentorium, ubi manebat episcopus Atensis, et capellanus comitis Raimundus, et alius capellanus, nomine Simon. 9  Hic autem Simon audiens eos colloquentes sibi, scilicet sanctum Andream cum Petro Bartholomaeo, caput suum cooperuit, et ut ipse retulit, plurima audivit, sed hoc solum retinuit: Domine, ego dicam, episcopus Atensis ait: Nescio utrum in somnis fuerit annon. 10  Quidam senex stetit coram me, indutus stola alba, atque in manibus suis Dominicam lanceam tenens, ait mihi: Credis hanc lanceam esse Iesu Christi? et respondi: Credo, Domine. 11  Idque cum sic secundo et tertio idem quaesisset a me, dixi: Revera credo, domine, hanc esse lanceam, quae sanguinem de latere Domini nostri Iesu Christi eduxit, unde omnes redempti sumus. 12  Et post haec cum impetu me Raimundum, qui prope dormiebam, excitavit. 13  Ego autem Raimundus, cum evigilassem, splendorem quidem insolitum vidi, et quasi quamdam gratiam animo concipiens, ab eis, qui aderant, quaerere coepi utrum quiddam, quasi plebis tumultuationem, sentirent. 14  Et coeperunt omnes alii dicere: Minime. 15  Ille vero Petrus, cui haec revelatio facta fuerat, cum ad invicem ea quae supra diximus quaereremus, respondit: Et merito gratificum splendorem hic conspicitis, cum ille Pater diutius hic steterit, a quo omnis gratia procedit. 16  Cum autem ab eo quaereremus, ut quae sibi dicta fuerant nobis manifestaret, haec comiti et nobis dixit: Hac nocte venit hic dominus et beatus Andreas in specie qua prius venire soliti sunt, et tertius quidam, cuius statura erat parva, indutus lineis, et barba longissima. 17  Et comminatus est mihi multum beatus Andreas, eo quod reliquias corporis ipsius apud Antiochiam repertas in ecclesia ipsius, in quodam loco indigno dimiserant. 18  Et dixit: Cum praecipitatus essem de quodam monte ab infidelibus, duos digitos mihi confregi; atque post mortem meam hic vir eos accepit, et Antiochiam detulit, et tu cum eos invenisses, negligenter habuisti: alterum passus es tibi subripi; alterum ibi indigne dimisisti. 19  Et ostendit mihi manum, sine duobus digitis. 20  Deinde de te, o comes, multum conquestus est. 21  Nam cum venerabile munus, nullique alii a Domino concessum acceperis, graviter et nequiter peccare in conspectu Domini non vereris. 22  Unde tibi Dominus hoc signum demonstravit. 23  Nam ante quintum diem cum in festivitate beatae Fidis candelam magnam obtulisses, ut per tres dies et totidem noctes durare potuisset, nullum quidem illa splendorem dedit; sed statim liquefacta, in terram corruit. 24  In hac autem nocte cum parvam candelam obtulisses, adeo ut vix usque ad galli cantum durare posset, ut dies est et durat adhuc nec tertia pars ex ea combusta est. 25  Propterea haec tibi mandat Dominus: Nihil incipias, nisi prius poenitentiam egeris. 26  Alioquin tu et quidquid egeris, ut candela liquefacta, in terram corrues. 27  Quod si poenitentiam egeris, quidquid incoeperis in nomine Domini, Deus perficiet, et consummabit, ut et candelam vides durare parvam, sic faciet Dominus magnum, quidquid coeperis, etiam si parvum sit. 28  Cumque comes, se ita graviter peccasse excusaret, tunc Petrus, et peccatum sibi narravit, et comes ita confessus est, et poenitentiam egit. 29  Et rursum dixit Petrus ad comitem: Conqueritur, o comes, de consiliariis tuis beatus Andreas, eo quod multa mala tibi scienter consilientur. 30  Quare tibi praecipitur ut illos ad consilium tuum non admittas, nisi prius tibi iurent quod scienter tibi mala non consilientur. 31  Audi adhuc, comes: Mandat tibi Dominus ne diutius moram facias, quia nisi prius Ierusalem capta fuerit, succursum nullum habebis. 32  Cum autem propo Ierusalem fueris, nullus per duas leugas ibi equitet. 33  Quod si ita feceritis, civitatem suam donabit vobis Dominus. 34  Post haec multas gratias retulit mihi sanctus Andreas, quod ecclesiam, quae suo nomine fabricata fuerat, apud Antiochiam consecrari feceram. 35  Haec et alia mihi locutus est sanctus Andreas, de quibus nunc non est locus dicendi, et sublati sunt, ipse et socii eius.



Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XVIII. <<<     >>> XX.
monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 19