monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 18
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XVII. <<<     >>> XIX.

CAPUT XVIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Factum est autem post victoriam, quod principes nostri, Boimundus, et comes, et dux et Flandrensis comes, communiter castrum civitatis receperunt, sed Boimundus altiores turres suscepit, iam tunc concipiens dolorem, qui protulit iniquitatem. 2  Etenim consequenter homines ducis, et Flandrensis, et comitis Sancti Aegidii, violenter de castello expulit, dicens se iurasse illi Turco, qui civitatem reddidit, quod ipse solus haberet eam. 3  Ob hoc etiam, quia impune id commiserat, castella civitatis, et portas quas comes et episcopus et dux, ex tempore quo obsessi fueramus servaverant, requirere coepit. 4  Concesserunt ei omnes praeter comitem. 5  Ille enim, licet infirmus esset, tamen portam pontis, nec prece, nec promissis, nec minis dimittere voluit. 6  Nec solum principes nostros eo tempore discordia concussit, verum etiam populi gratiam ita dissolvit ut pauci essent, qui non cum sociis vel domesticis suis, de furti, vel rapinae causis concertarent. 7  Nec in civitate iudex aliquis erat qui posset vel vellet dirimere causas, sed quantum quisque poterat, eo modus iniuriae venit. 8  Comes autem et episcopus valde infirmabantur, nec tueri eos ab iniuria poterant. 9  Sed quid moram in his agimus? Quippe nostri otio et divitiis remissi, de itinere propter quod venerant, usque in Kal. Novemb. contra Dei praeceptum, distulerunt. 10  Etenim eo tempore, ita territae atque confectae timore Sarracenorum civitates in fuga Turcorum fuerunt, ut si tunc equitassent nostri Franci, non esset usque in Hierusalem civitas, quae lapidem, ut nos credimus, eis eremitteret. 11  Interea dominus Adamarus episcopus Podiensis, dilectus Deo et hominibus, vir per omnia omnibus charus, die Kal. Aug. in pace migravit ad Dominum. 12  Tantusque luctus omnium Christianorum ibi morantium in morte eius fuit ut nos qui vidimus, cum pro magnitudine rerum scribere curavissemus, comprehendere aliquatenus nequissemus. 13  Quam utilis autem Dei exercitui et principibus fuerat, post mortem eius manifestum fuit, cum inter se divisi principes, Boimundus in Romaniam est regressus, et dux Lotharingiae versus Roais profectus est. 14  Sepulto igitur episcopo in ecclesiae Beati Petri Antiochiae, secunda nocte astitit Dominus Iesus, cum beato Andrea et ipso eodem episcopo, Petro illi Bartholomaeo qui de lancea dixerat, in capella comitis, ubi lancea Domini erat. 15  Et locutus est ei episcopus dicens: Gratias Deo, et omnibus fratribus meis, et Boimundo, qui me de inferno liberaverunt. 16  Etenim peccavi graviter postquam Domini lancea reperta est. 17  Ob hoc itaque in infernum deductus sum atque ibi flagellatus acerrime; et caput meum et facies combusta sunt, sicut videre potes. 18  Fuit autem ibi anima mea, ab hora qua de corpore egressa est, donec corpusculum meum pulveri traditum est. 19  Reddidit mihi Dominus, inter ipsa flammarum incendia, vestimentum quod vides, quia cum episcopatus ordinem suscepi, illud pro Deo cuidam pauperi tribui. 20  Et licet exaestuaret gehenna, et insanirent adversum me ministri tartarei, nihil tamen subtus laedere potuerunt. 21  Tamen nihil de omnibus, quae de patria mea detuli, adeo mihi profuit sicut haec candela, quam amici mei hic pro me obtulerunt; et illi tres denarii, quos ego lanceae obtuli. 22  Haec etenim me refecerunt, cum usque ad mortem esuriens de inferno progrederer. 23  Dominus meus Boimundus dixit, quod corpus meum in Ierusalem portaret. 24  Sit illi pro gratia sua ne me moveat, quia de sanguine Domini adhuc ibi est, cui me sociavit. 25  Sed si dubitat de his quae tibi dico, aperiat sepulcrum meum, et caput et faciem meam videbit perustam. 26  Domino meo comiti familiam meam commisi; benefaciat ei, ut Deus faciat secum misericordiam, et adimpleat quae illi promisit. 27  Et ne doleant fratres mei si ego vitam finivi, quoniam nunquam tantum eis profui quantum prodero, si praecepta Dei servare voluerint. 28  Etenim cum illis habitabo, et omnes fratres mei qui vitam, ut ego, finierunt; et eis apparebo et multo melius consolabor eos quam hactenus. 29  Et vos, fratres mei, estote memores poenarum inferni, quae tam graves et horrendae sunt. 30  Servite itaque Domino, qui vos liberare potest de his, atque aliis malis. 31  Et, o quam bene natus, qui inferni poenas ignorabit. 32  Poterit hoc illis conferre Salvator, qui praecepta eius servaverint. 33  Quod superaverit de hac candela in mane, conserva. 34  Et eligat comes, cum quibus ipse voluerit, episcopum loco mei, quoniam non est iustum, ut si ego defunctus sum, beata semper virgo Maria episcopum non habeat. 35  Unum de palliis meis donate ad ecclesiam beati Andreae. 36  Et beatus Andreas supplicavit ei. 37  Post haec beatus Andreas assistens propius, taliter locutus est: Audiant omnes, quid per me loquitur Deus, dicens: Memor esto, comes, illius doni, quod tibi tradidit Dominus; quae operaris, in nomine eius operare, ut Dominus facta et dicta tua dirigat, et orationes tuas exaudiat. 38  Primum donum quod vobis contulit Dominus, scilicet Nicaeam, est aversa ab eo; Dominus donavit vobis civitatem hanc, et abstulit eam inimicis vestris, et postea non fuit ibi cognitus. 39  Et si aliquis ibi invocavit nomen Domini, flagellatus fuit, et opera Domini non fuerunt ibi facta. 40  Sed propter bonitatem suam noluit vos derelinquere Dominus, quin concederet ea vobis quae petiistis, et plus etiam quam quaerere ausi estis. 41  Ille enim lanceam contulit vobis, quae corpus suum plagavit, unde sanguis nostrae redemptionis effluxit. 42  Et non donavit vobis ita facere de hac civitate, sicut de altera fecistis: et videre potestis quia pro meritis vestris, non donavit eam vobis Dominus. 43  Mandat tibi Dominus, o comes, ut sapias qui se dominum huius civitatis voluerit facere super alios, et quaere ab eo quale dominium voluerit portare propter Dominum. 44  Quod si tu et alii fratres tui, quibus Deus dedit hanc civitatem, cognoveritis quod fidelis sit, et iustitiam tenere vel facere voluerit, habeat: Et si iudicium vel iustitiam tenere vel facere noluerit, sed per potestatem suam vult tenere civitatem, tu per te et per fratres tuos postula a Deo consilium, et dabit tibi Deus. 45  Et illi homines qui viam rectam tenent, vel Deum diligunt, tibi non deficient. 46  Illi autem qui viam rectam tenere nolunt, revertantur ad illum qui noluit tenere iustitiam; et videbunt quomodo Deus salvabit illos. 47  Sed habebunt maledictionem, ex parte Dei et matris eius, illam quam habuit Lucifer cum de coelo cecidit. 48  Et vos, si unanimes estis, postulate consilium in oratione, et Deus dubit vobis. 49  Et si concordia sit inter vos, tenete consilium de patriarcha, qui sit de lege vestra. 50  Illos autem homines qui de captivitate ad vos venerunt, ut legem vestram tenerent, nolite solvere eos; sed et illos qui ambulaverunt in Corrozanam, ut deum Turcorum adorarent, nolite recipere eos, sed habete sicut Turcos, et mittite duos vel tres ex his in carcerem, et ipsi demonstrabunt vobis alios. 51  Postquam ista a vobis fuerint acta, petite a Domino consilium de via pro qua venistis, et ille bene consulet vobis. 52  Ierusalem est prope vos decem dies, et si non vultis tenere supradicta, de decem annis, non ibitis in Ierusalem. 53  Et post decem annos, reducam infideles in honore, et centum de illis praevalebunt adversus mille de vobis. 54  Et vos, homines Christi, petite a Domino petitionem quam apostoli petierunt; sicut et illis donavit, ita et vobis nunc donabit. 55  Comes et Boimundus, ite ad ecclesiam Beati Andreae, et ille donabit vobis optimum consilium apud Deum. 56  Et quod in corde vestro posuerit Deus, illud facite. 57  Et postquam visitavit vos beatus Andreas, visitate illum; et facite ut fratres vestri visitent illum. 58  Inter vos, comes et Boimundus, sit concordia et dilectio Dei et proximi. 59  Et si bene vos concordaveritis, nulla res poterit vos dissipare. 60  Primam iustitiam, quam debetis facere, decet demonstrare. 61  Sicut sunt homines de singulis episcopiis suis, profiteantur divitias suas; et adiuvent pauperes de patria sua, prout poterunt, et necesse fuerit. 62  Alias autem, sicut concordaveritis, facite. 63  Quod si hanc, et alias iustitias tenere noluerint, vos eos constringite. 64  Et si aliquis aliam civitatem tenere voluerit, de his quas dabit vobis Deus, secundum suprascripta facite ut se contineat: Si autem facere noluerit, comes cum filiis Dei eum flagellet. 65  Haec vero primum credita, deinde oblita sunt; etenim alii dicebant: Reddamus civitatem imperatori; alii autem non. Atque sic per huiusmodi discordias et seditiones, res pauperum annullatae sunt. 66  De consilio autem quod apud Sanctum Andream accipere principes debuerunt, nihil fuit.



Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XVII. <<<     >>> XIX.
monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 18