monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 17
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XVI. <<< >>> XVIII.
CAPUT XVII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Statuit tunc Dei potentia ut qui nobis per apostolum suum supra dicta praedicari iussit, corda omnium adeo confortavit ut fide et spe iam se triumphasse quisque de hostibus suis videretur. 2 Adhortabantur alii alios, et adhortando vires pugnandi resumebant. 3 Vulgus etiam, quod diebus praeteritis inopia atque formidine consumptum esse videbatur, principibus modo conviciabatur, de belli dilatione. 4 Constituta autem die ad pugnam, miserunt nostri Petrum Eremitam ad Corbaran ducem Turcorum, ut desisteret ab oppugnatione civitatis, quia iuris erat beati Petri et Christianorum. 5 Respondit ille superbus quia iure vel iniuria Francos et civitatem habere volebat. 6 Atque Petrum Eremitam inclinare nolentem supplicare sibi coegit. 7 Quaesitum est, eo tempore, quis civitatem custodiret contra illos qui in castello erant, dum alii ad pugnam progrederentur. 8 Et fecerunt in colle montis nostri, contra hostes murum calceum et propugnacula; et munierunt haec multis petrariis, et dimiserunt ibi Raimundum comitem qui usque ad mortem infirmabatur, et viros usque ducentos. 9 Ventum erat ad diem pugnae. 10 Mane communicaverunt omnes, et se Deo dederunt, vel ad mortem, si vellet, vel ad decus Romanae Ecclesiae et gentis Francorum. 11 Constituerunt autem de bello sic ut de gente comitis et episcopi fierent duo ordines duplices, ut pedites praeirent militibus, et pro imperio principum irent et starent, et milites sequerentur eos atque a tergo custodirent. 12 De gente Boimundi et Tancredi, similiter; de gente comitis Northmanniae et Francigenis, similiter; de gente ducis et Burgundionibus, similiter. 13 Ibant autem praecones per civitatem clamantes, ut quisque homo principibus de sua gente adhaereret. 14 Mandatum est etiam ut Hugo Magnus et comes Flandrensis, et Northmanniae comes, primi ad bella procederent, deinde dux; post ducem episcopus, deinde sequeretur eos Boimundus. 15 Congregati sunt ergo unusquisque ad signum et cognationem suam, infra civitatem ante portam pontis. 16 O quam beata gens, cuius est Dominus Deus eius! (Psal. XXXII, CXLIII.) O quam beatus populus, quem Deus elegit! (Psal. XXXII.) O quam immutatam faciem huius exercitus, a tristitia in alacritatem! Cuius quippe, praeteritis diebus, ibant per plateas civitatis, Dei auxilium appellantes ad Ecclesias, principes et nobiles, et ii qui erant de populo nudis pedibus lacrymantes, et pectora sua percutientes, adeo tristes ut pater filium obvium non resalutaret, neque respiceret, neque frater fratrem. 17 Modo vero cerneres eos alacres equos emittere, excutere arma et vibrare hastas, nec posse pati quietem, quin dictu vel opere, aliquid iocundum facerent vel dicerent. 18 Sed cur pluribus moror? Concessa est illis egrediendi potestas, et quae a principibus consulta fuerant, ordine complentur. 19 Inter haec dux Turcorum Corbaras, infra tentorium suum schaccis ludebat, et accepto nuntio quod Franci ad pugnam progrederentur, turbatus animo, quod praeter spem haec audiebat, appellavit quemdam Turcum, nomine Miredalin qui de Antiochia aufugerat, nobilem et nobis notum per militiam suam, et dixit ei: Quid est hoc? Nonne tu mihi dixisti quia Franci erant pauci, et nunquam mecum pugnarent? Et respondit ei Miredalin: Non dixi quod non pugnarent, sed veni, et videbo eos, et dicam tibi si poteris eos facile superare. 20 Etiam tertius ordo progrediebatur: Cumque vidisset ordinum dispositiones, Miredalin dixit ad Corbaram: Occidi quidem possunt isti, sed verti in fugam nequeunt. 21 Et tunc Corbaras illi: Nulli eorum propelli aliquatenus possunt? Et respondit Miredalin: Non quantum planta pedis habet cedent, si omne genus paganorum eis incurrat. 22 Tunc ille, licet turbatus, ordines multos et multiplices, instruit adversum nos. 23 Et cum primo potuissent exitum nobis prohibere, pacifice exire permittebant. 24 Nostri tamen acies suas versus montana dirigebant, caventes ne nos incingerent a tergo. 25 Erant autem montana longe a ponte, quasi duobus magnis milliaribus. 26 Procedebamus ita spatiosi, sicut in processionibus clerici pergere solent; et revera nobis processio erat. 27 Etenim sacerdotes et multi monachi, induti albis stolis, ante acies militum nostrorum, pergebant, Dei adiutorium et sanctorum patrocinia invocando cantantes. 28 At contra hostes nobis incurrere volebant et sagittabant. 29 Mandavit etiam Corbaras ad principes nostros: Paratus erat facere modo quod nuper abnegavit, ut quinque vel decem Turci pugnarent cum totidem Francis, et quorum milites vincerentur, pacifice aliis cederent. 30 Responderunt ad haec nostri: Noluistis, cum hoc voluimus, nunc autem quia paravivimus nos ad pugnam, decertent singuli pro suo iure. 31 Cumque, ut diximus, planitiem totam occupavissemus, quaedam pars Turcorum post nos remansit, atque peditibus nostris incurrit; pedites vero illi, facto gyro, impetum hostium viriliter sustinuerunt. 32 Cumque Turci nullo modo eos propellere possent, ignem circa eos accenderunt, ut qui gladios non formidabant, saltem ab igne corriperentur. 33 Itaque cedere eos compulerunt; habebat enim locus ille fenum multum et siccum. 34 Egressis itaque ordinibus, stabant sacerdotes nudis pedibus et induti sacerdotalibus vestimentis supra muros civitatis, Deum invocantes ut populum suum defenderet, atque testamentum quod sanguine suo sancivit, in hoc bello per victoriam Francorum, testificaretur. 35 In hoc autem spatio quod processimus a ponte usque ad montana, maxime laboravimus propter hoc quod ipsi hostes nos volebant accingere. 36 Inter haec, licet maiores hostium ordines, nobis qui in turma episcopi eramus incumberent, tamen per praesidium Dominicae lanceae, quae ibi erat, nullum ibi vulneraverunt, sed neque sagittam nobis intorserunt. 37 Vidi ego haec quae loquor, et Dominicam lanceam ibi ferebam. 38 Quod si quis Heraclium vicecomitem, vexilliferum episcopi, in hoc bello vulneratum fuisse dicat, sciat quod et vexillum suum alii tradiderat, et ordinem nostrum longe reliquerat. 39 Ut vero omnes viri bellatores de civitate egressi sunt, apparuerunt quinque aliae acies inter nos. 40 Etenim, ut iam dictum est, octo acies nostri principes tantum constituerant, et tredecim ordines extra civitatem fuerunt. 41 Hoc unum valde memorabile non praetereamus. 42 In principio egressionis nostrae ad pugnam, imbrem divinum super omnem exercitum suum misit Dominus, parvum, sed tam gratum quo qui tactus est, omni gratia repletus et fortitudine, et hostes contemnebat, et quasi in deliciis regiis semper enutritus exsiliebat: Non minus hoc idem mirabile, equis nostris etiam contigit. 43 Cui enim defecit equus suus, nisi peracta pugna etiamsi non gustaverit aliquid praeter cortices et folia arborum per septem dies? Multiplicavit insuper adeo Dominus exercitum nostrum ut qui ante pugnam pauciores eramus quam hostes, in bello plures eis fuimus. 44 Itaque, nostris progressis et dispositis, non licuit nobis committere pugnam, quoniam ipsi versi sunt in fugam. 45 Persecuti sunt eos nostri, usque ad occasum solis. 46 Operabatur ibi mirabiliter Dominus tam in viris quam in equis nostris; quippe viri, avaritia a bello non revocabantur, et illi equi famelici, quos vix domini sui, in praelium pascendo deduxerant, levissime equos Turcarum, pingues et currentissimos, modo consequebantur. 47 Nec hoc solum gaudium voluit nos habere Dominus. 48 Etenim Turcae qui castellum de civitate munierant, videntes suorum praecipitem fugam, desperantes, alii tantum pacti vitam se nostris reddiderunt, alii praecipites fugerunt. 49 Et licet bellum hoc tam atrox atque timidum esset, tamen pauci milites de hostibus ibi ceciderunt, sed de peditibus eorum vix aliquis evasit. 50 Omnia autem tentoria eorum capta sunt, et auri et argenti multum, et spoliorum plurimum; annonae vero et pecorum ac camelorum, sine mensura et numero. 51 Renovatumque est nobis illud Samariae, de mensura similaginis et hordei, quae pro statere accipiebantur. 52 Facta sunt autem haec in vigilia apostolorum Petri et Pauli, quibus intercessoribus Iesus Christus Dominus noster, contulit hanc victoriam peregrinae Ecclesiae Francorum, qui vivit et manet cum servis suis, propitius Deus per omnia saecula saeculorum, Amen.
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XVI. <<< >>> XVIII.
monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 17