monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 16
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XV. <<< >>> XVII.
CAPUT XVI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Secunda vero nocte astitit beatus Andreas iuveni, per quem nobis lanceam reddiderat, et dixit ei: Ecce Deus donavit comiti quod nulli alii unquam donare voluit, et constituit eum vexilliferum istius exercitus si quidem perseveraverit in amore eius. 2 Cumque ab eo misericordiam pro populo postularet iuvenis, respondit ei sanctus Andreas quod revera Dominus misereretur populi sui. 3 Et rursus cum quaereret ab eodem de socio suo quis esset quem toties viderat, dixit ei B. Andreas: Accede et osculare pedem eius. 4 Festinus itaque volens accedere, vidit plagam unam super pedem eius ita recentem, et sanguinolentam, ac si modo facta fuisset. 5 Cum autem dubitaret accedere propter vulnus et sanguinem, sanctus Andreas ait: Ecce ille Pater qui pro nobis vulneratus fuit in cruce, et haec inde plaga. 6 Haec etiam Dominus praecipit ut celebrem habeatis diem illum, in quo lanceam suam vobis reddidit. 7 Et quia in vespera reperta est, et non potuit dies illa celebris haberi, sequenti hebdomada in octavis, solemnitatem celebrabitis; et singulis annis deinceps in die inventionis ipsius lanceae. 8 Haec quoque dices ad illos, ut contineant se sicut Epistola docet fratris mei Petri, quae hodie legitur. 9 Et Epistola fuit haec: Humiliamini sub potenti manu Dei (I Pet. V, 6). 10 Et quotidie clerici ante lanceam cantent hunc hymnum. 11 Lustra sex qui iam peracta. 12 Et cum dixerint: Agnus in crucis levatur immolandus stipite, flexis genibus, hymnum finiant. 13 Cum autem ad haec episcopus Aurasicensis, et ego quaereremus si sciret litteras, respondit: Nescio: Existimans, si diceret scio, non crederemus ei. 14 Et erat aliquantulum sciens, sed in ipsa hora ita ignoravit ut nec litteras cognosceret; neque aliquid eorum quae litteris didicerat memor esset, exceptis, Pater noster; et, Credo in Deum, et, Magnificat; et, Gloria in excelsis Deo; et, Benedictus Dominus Deus Israel. 15 Caetera enim ita perdiderat, ac si nunquam ea audisset: et licet cum maximo labore, pauca postea recuperare potuit. 16 Inter haec autem tanta fames in civitate fuit, ut, excepta lingua, caput equinum duobus vel tribus solidis venderetur; intestina vero caprae, quinque solidis; gallina, octo vel novem solidis. 17 De pane quid dicam, cum quinque solidi non sufficerent ad pellendam famem unius? Nec erat mirum, nec grave esse poterat his qui tam care mercabantur, cum auro et argento et palliis abundarent. 18 Haec autem ideo cara erant, quia conscientiae militum audacia carebant. 19 Ficus autem immaturas ab arboribus decerpebant; atque coctas charissime vendebant. 20 Coria vero boum et equorum, et alia neglecta ex longo tempore illa similiter diu cocta, charissime vendebantur, adeo ut duas solidatas quilibet comedere posset. 21 Plerique milites sanguine suorum equorum vivebant, et exspectantes Dei misericordiam, nolebant eos adhuc occidere. 22 Haec autem et alia multa mala obsessis imminebant, quae enumerare difficile est. 23 Accedebat etiam aliud satis grave, quod quidam de nostris ad Turcos fugiebant, et miseriam quae erat in civitate eos docebant. 24 His autem atque aliis rebus Turcae audaces effecti, vehementissime nobis imminebant. 25 Die autem quadam media, in turrem unam de nostris ascenderant circiter triginta Turci, qui nostros satis exhorruerunt. 26 Tamen nostri pro periculo certantes Dei adiutorio, alios occiderunt, alios praecipitari coegerunt. 27 Ob hanc igitur causam, omnes Boimundo obedientiam promiserunt, usque ad quindecim dies post bellum, ut de custodia civitatis, et de bello ipse disponeret. 28 Nam comes valde infirmabatur, et episcopus. 29 Stephanus autem comes, quem ante captam civitatem pro dictatore alii principes elegerant, audiens famam belli, aufugerat. 30 Sicut diximus, ita nostris devictis, et depressis, et angustiatis, coeleste auxilium adfuit. 31 Et quomodo ante bellum et in bello agere debemus, B. Andreas per iuvenem illum qui de lancea dixerat, edocuit. 32 Offendistis, inquit, omnes graviter, et ideo humiliati estis: et clamastis ad Dominum, et exaudivit nos Dominus. 33 Et nunc pro suis offensis unusquisque se Domino committat, et quinque eleemoynas faciat, propter quinque plagas Domini. 34 Quod si haec nequiverit, quinquies dicat, Pater noster, etc. His ita peractis, in ea sententia qua conveniant principes de bello, incipite in nomine Domini, per diem sive per noctem, quia manus Domini erit vobiscum. 35 Si quis autem de victoria dubitat, aperiantur ei portae, et vadat ad Turcas, et videbit quomodo Deus illorum, salvum faciet illum. 36 Si autem pugnare aliquis recusaverit, sit cum Iuda proditore Domini, qui apostolos deseruit, et Dominum suum Iudaeis vendidit. 37 Pugnent vero in fide beati Petri, tenentes quod Christus sibi promisit, quod post tertium diem resurgeret, et ei appareret; ei pro hac etiam causa, quod haec terra iuris B. Petri sit, et non paganorum. 38 Et sit signum clamoris vestri, Deus adiuva, et revera Deus adiuvabit vos: Omnes etiam fratres vestri qui obierunt, ab incepto itinere, aderunt vobiscum in hac pugna, et vos expugnate decimam partem hostium, quia ipsi in virtute Dei, novem partes expugnabunt. 39 Et ne differatis de bello. 40 Quoniam [subaud, si non egeritis quae dico] totidem hostes ab altero latere adducet Dominus, quot habetis ab uno: et tandiu vos hic tenebit inclusos, donec alii comedant alios. 41 Sed scitote profecto quia advenerunt dies illi, quos promisit Dominus beatae semper virgini Mariae, et apostolis suis, quod elevaret regnum Christianorum, deiecto et conculcato paganorum regno. 42 Ad tentoria eorum propter aurum et argentum ne divertatis.
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XV. <<< >>> XVII.
monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 16