monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 15
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XIV. <<< >>> XVI.
CAPUT XV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Apparuit in ipsa nocte, quae secuta est, Dominus noster Iesus Christus cuidam sacerdoti, nomine Stephano, lacrymanti pro interitu suo et sociorum, quem futurum illico sperabat. 2 Etenim terruerant eum quidam, qui de castello descenderant, dicentes Turcos iam descendere de monte in civitatem, atque nostros fugere, et victos esse. 3 Propterea sacerdos volens habere Deum mortis suae testem, ingressus ecclesiam beatae semper virginis Mariae, habita confessione, et sumpta venia, cum quibusdam sociis psalmos cantare coepit, dormientibusque aliis cum solus vigilaret, atque cum dixisset: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo (Psal. XIV, 1). 4 Stetit coram eo vir quidam, ultra omnem speciem, habens pulchritudinem, et dixit ei: Homo, quaenam est haec gens, quae civitatem ingressa est? Et ait presbyter: Christiani. 5 Et ille dixit: Cuiusmodi Christiani? Et sacerdos, Qui credunt Christum de Virgine natum, et in cruce passum, mortuum, et sepultum; et resurrexisse tertia die, atque in coelum ascendisse. 6 Et dixit vir ille: Et si Christiani sunt, cur paganorum multitudinem verentur? Et addidit: Agnoscisne me? Et presbyter respondit: Non agnosco te, domine, nisi quod pulcherrimum omnium video te. 7 Et ait vir: Diligentissime intuere me. 8 Cumque in eum perspicaciter sacerdodos intenderet, de capite eius, speciem crucis sole multo clariorem procedere vidit. 9 Et ait presbyter viro interroganti de se: Domine, imagines Domini nostri Iesu Christi esse dicimus, quae similem tibi speciem praeferunt. 10 Et dixit illi Dominus: Bene dixisti, quia ego sum. 11 Nonne scriptum est de me quia sum « Dominus fortis et potens; Dominus potens in praelio? » (Psal. XXIII, 8.) Et quis est Dominus in exercitu? Et respondit presbyter: Domine, non fuit ibi unus solus Dominus unquam, sed magis episcopo credunt. 12 Et dixit Dominus: Haec dices episcopo: Populus iste male agendo me elongavit a se, et ideo dicas eis: Haec dicit Dominus, Convertimini ad me et ego revertar ad vos. 13 Et cum pugnam interint, dicant: Congregati sunt inimici nostri; et gloriantur in virtute sua, contere fortitudinem illorum, Domine, et disperge illos, quia non est alius qui pugnet pro nobis, nisi tu Deus noster. 14 Et haec quoque dices ad eos: Si feceritis, quae ego praecipio vobis, usque ad quinque dies, vestri miserebor. 15 Haec autem eo dicente, mulier quaedam supra modum inflammati vultus accessit. 16 Et intuita Dominum, dixit ei: Domine, et quid huic viro dicitis? et Dominus ad illam: Domina, quaere ab eo de hac gente, quae in civitate ingressa est, quae sit. 17 Et ait Domina: O Domine mi, hi sunt pro quibus ego tantum te rogo. 18 Cumque sacerdos suum socium qui prope dormiebat pulsaret, ut tantae visionis testem habere potuisset, ab oculis eius sublati sunt. 19 Mane autem facto in montem sacerdos ascendit, ubi principes nostri morabantur, contra Turcarum castellum, praeter ducem, ille enim castellum quod erat in septentrionali colle servabat. 20 Convocata itaque sacerdos concione, habuit haec verba ad nostros principes, atque ut verum esse monstraret, super crucem iuravit. 21 Incredulis autem satisfacere volens, vel transire per ignem, vel praecipitare se de altitudine turris voluit. 22 Tunc iuraverunt principes, quod de Antiochia non fugerent, neque egrederentur, nisi de communi consilio omnium: etenim populus ea tempestate existimabat quod principes vellent fugere ad portum. 23 Confortati sunt itaque multi. 24 Etenim in nocte praeterita pauci steterunt in fide, qui fugere non voluissent. 25 Quod nisi episcopus et Boimundus portas civitatis reclusissent, admodum pauci remansissent. 26 Fugit tamen Wilelmus de Granduna, simul et frater eius, et multi alii, laici et clerici. 27 Multis autem contigit ut, cum de civitate cum maximo periculo evasissent, in manus Turcarum maius periculum mortis incurrebant. 28 Contigerunt eo tempore nobis plurimae revelationes per fratres nostros, et signum in coelo mirabile vidimus. 29 Nam stella quaedam maxima, per noctem super civitatem stetit, quae post paululum in tres partes divisa est, atque in Turcorum partes occidit. 30 Confortati igitur aliquantulum nostri, diem quintum, quem praedixerat sacerdos, exspectabant. 31 Die autem alia, praeparatis necessariis, cum homine illo, qui de lancea dixerat, eiectis de ecclesia Beati Petri omnibus aliis, fodere coepimus. 32 Fuit autem in illis duodecim viris, episcopus Aurasicensis, et Raimundus comitis capellanus, qui haec scripsit, et ipse comes, et Pontius de Baladuno, et Faraldus de Thoart. 33 Cumque mane usque ad vesperum fodissent, in vespere quidam de inventione lanceae desperare coeperunt. 34 Discesserat enim comes propter castelli custodiam; sed loco illius et aliorum, qui fodiendo fatigabantur, alios recentes inducebamus, qui viriliter operi insisterent. 35 Videns autem iuvenis qui de lancea dixerat, nos defatigari, discinctus, et discalceatis pedibus in camisia in foveam descendit; atque obtestatus est nos ut Deum deprecaremur, quatenus nobis lanceam suam redderet, in confortationem et victoriam suae plebis. 36 Tandem per gratiam suae pietatis commonitus Dominus lanceam suam nobis ostendit. 37 Et ego qui haec scripsi, cum solus mucro, adhuc appareret super terram, osculatus sum eum. 38 Quantum gaudium et exsultatio tunc civitatem replevit, non possum dicere. 39 Inventa est autem lancea octavo decimo Kalend. Iulii.
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XIV. <<< >>> XVI.
monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 15