monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 14
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XIII. <<< >>> XV.
CAPUT XIV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Itaque, ut diximus, dum nostri conturbarentur, et in desperationem ruerent, divina eis clementia adfuit; et quae lascivientes filios correxerat, nimium tristes tali modo consolatus est. 2 Igitur cum capta esset civitas Antiochiae, usus sua potentia et benignitate Dominus, pauperem quemdam rusticum elegit, Provincialem genere, per quem omnes nos confortavit, et comiti et Podiensi episcopo haec verba mandavit: Andreas Dei et Domini nostri Iesu Christi apostolus me quater olim admonuit, et iussit ut ad vos venirem, ac lanceam quae Salvatoris latus aperuit, capta civitate, vobis redderem. 3 Hodie autem cum ad pugnam profectus essem extra civitatem cum reliquis, atque comprehensus a duobus equitibus pene suffocatus in regressu fuissem; quasi exanimis illic super lapidem quemdam tristis recedi: cumque prae dolore et timore, sicut tristis titubarem, venit ante me beatus Andreas cum socio quodam, et multum mihi interminatus est, nisi cito vobis redderem lanceam. 4 Cumque ab eo comes et episcopus revelationis et visionis apostolicae ordinem requirerent, respondit: In principio terrae motus, qui apud Antiochiam factus est, cum exercitus Francorum obsideret eam, tantus timor me invasit ut nihil praeter Deus adiuva dicere possem. 5 Erat enim nox, et ego iacebam; nec in tugurio meo erat aliquis cuius consortio refoverer. 6 Cum autem, ut dixi, concussio diutius duraret, et timor meus semper excresceret, coram me duo viri astiterunt, in veste clarissima; alter erat senior, rufo canoque capillo, oculi nigri, et convenientes faciei; barba vero cana, et lata atque prolixa; et statura eius media: alter vero iunior, et procerior erat, speciosus forma prae filiis hominum. 7 Et ait mihi senior: Quid agis? Et ego maxime timui, quia nullum adesse sciebam. 8 Et respondi: Quis es tu? Et ait: Surge, et noli timere; et audi quae ego loquar ad te. 9 Ego sum Andreas apostolus. 10 Congrega episcopum Podiensem, et comitem Sancti Aegidii, et Petrum Raimundum de Altopullo, et haec dices ad illos: Cur negligit episcopus praedicare, et commonere, et cum cruce quam praefert signare populum? etenim multum prodesset illis. 11 Et addidit: Veni, et ostendam tibi Patris nostri Iesu Christi lanceam, quam comiti donabis, etenim eam Deus concessit illi, ex quo genitus est. 12 Surrexi itaque, et secutus sum eum in civitatem nullo circumdatus amictu, praeter camisiam. 13 Et induxit me in ecclesiam beati Petri per Septemtrionalem portam, quam antea Sarraceni Bafumariam fecerant. 14 In ecclesia vero duae lampades erant, quae tantum lumen ibi reddebant, ac si meridies illuxisset: Et dixit mihi: Exspecta hic. 15 Et iussit me assistere columnae, quae proxima erat gradibus, quibus ascendebatur ad altare a meridie: et socius eius a longe stetit, ante gradus altaris. 16 Ingressus autem sub terram sanctus Andreas, produxit lanceam, atque in manibus mihi tradidit, et dixit mihi: Ecce lancea quae latus aperuit, unde totius mundi salus emanavit. 17 Dumque in manibus eam tenerem, lacrymando prae gaudio, dixi ei: Domine, si vis portabo eam, et reddam comiti. 18 Et dixit mihi: Sine modo, futurum enim ut civitas capiatur. 19 Et tunc venies cum duodecim viris, et quaeres eam hic, unde ego abstraxi, et ubi eam recondam. 20 Et recondidit eam. 21 His ita peractis, super murum civitatis reduxit me in domum meam, et sic a me recesserunt. 22 Tunc ego mecum recogitans, et paupertatis meae habitum, et vestram magnitudinem, veritus sum ad vos accedere. 23 Post illud tempus cum profectus essem ad quoddam castrum, quod est iuxta Roiam, propter alimoniam, prima die Quadragesimae in galli cantu, adfuit mihi beatus Andreas in eodem habitu, et cum eo quo prius venerat socio; et magna claritas domum replevit. 24 Et ait beatus Andreas: Vigilasne? Sic expergefactus, respondi: Non, domine mi, non dormio: et ait mihi: Dixisti ea quae dudum tibi dicenda mandavi? Et respondi: Domine, nonne precatus sum vos, ut alium eis mitteretis? Etenim metuens paupertati meae, accedere ad illos dubitavi. 25 Et dixit mihi: Nescisne cur Deus huc vos adduxit, et quantum vos diligat, et quomodo vos praecipue elegit. 26 Pro contemptu sui et suorum vindicta, vos huc venire fecit. 27 Diligit vos adeo ut sancti, iam in requie positi, divinae dispositionis gratiam praenoscentes, in carne esse, et concertare vobiscum vellent. 28 Elegit vos Deus, ex omnibus gentibus, sicut triticeae spicae de avenaria colliguntur. 29 Etenim meritis et gratia praeceditis omnes, qui ante et post vos venient, sicut aurum pretio praecedit argentum. 30 Post haec discesserunt, et me tanta aegritudo oppressit ut lumen oculorum perderem; et dispositionem tenuissimae paupertatis meae facerem. 31 Tunc ego coepi mecum cogitare quod, ob negligentiam apostolicae visionis, haec iuste mihi contingerent. 32 Confortatus itaque, ad obsidionem reversus sum. 33 Rursus, paupertatis meae debilitatem recogitans, timere coepi, si ad vos venirem, famelicum me esse, et pro victu talia referre me proclamaretis. 34 Itaque et ea vice conticui. 35 Defluente itaque tempore, cum apud portum Sancti Simeonis essem; atque cum domino meo Willelmo Petri, infra tentorium una recubarem, adfuit beatus Andreas cum socio, et habitu eodem quo prius venerat, atque sic mihi locutus est: Cur non dixisti comiti et episcopo, et aliis, quae ego praeceperam tibi? Et respondi: Nonne ego precatus sum te, domine, ut alium pro me mitteres, qui et sapientior esset; et quem vellent audire: praeterea Turcae sunt in itinere, qui venientes et abeuntes interficiunt. 36 Et ait sanctus Andreas: Noli timere, quia nihil tibi nocebunt. 37 Haec quoque dices comiti, cum venerit ad Iordanem fluvium, non intinguatur ibi, sed navigio transeat; cum autem transierit, camisia et braccis lineis indutus, de flumine aspergatur. 38 Et postquam siccata fuerint eius vestimenta, reponat ea, et conservet ea cum lancea Domini. 39 Et haec dominus meus Willelmus Petri audivit, licet non videret apostolum. 40 Confortatus igitur, ad exercitum reversus sum. 41 Cumque vobis haec pariter dicere vellem, coadunare vos non potui. 42 Itaque profectus sum ad portum de Mamista. 43 Ibi vero cum navigare in Cyprum insulam pro victualibus vellem, comminatus est mihi multum beatus Andreas, nisi cito redirem, et vobis iniuncta mihi referrem. 44 Cumque cogitarem mecum quomodo reverterer ad castra, aberat enim portus ille ab exercitu quasi per tres dies, amarissime flere coepi, cum redeundi facultatem reperire non possem. 45 Tandem a sociis et domino meo commonitus, navigium ingressus in Cyprum remigrare coepimus. 46 Et cum per totam diem remis et prosperis ventis ageremur, usque ad solis occasum, orta subito tempestate, in spatio unius horae vel duarum ad relictum portum reversi sumus. 47 Ibi languorem gravissimum incurri. 48 Capta autem civitate, ad vos veni. 49 Et nunc si vobis placet, experimini quae dico. 50 Episcopus autem nihil esse, praeter verba putavit: Comes vero illico credidit, et illum qui hoc dixerat capellano suo Raimundo, custodiendum tradidit.
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XIII. <<< >>> XV.
monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 14