monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 13
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XII. <<< >>> XIV.
CAPUT XIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Erat autem in exercitu miles clarissimus, et charissimus omnibus, Rotgerius nomine de Barnevilla; hic, cum exercitum omnium revertentium inimicorum assequeretur, captus et capite truncatus est. 2 Invasere igitur nostros dolor et timor, adeo ut usque ad desperationem evadendi multi ducerentur. 3 Passi igitur Turcae semel, et secundo repulsam pugnandi, tertia die castrum oppugnant, atque ibi tanta vi certatum est ut sola Dei virtus defendere castrum, et resistere adversariis crederetur. 4 Namque cum iam transcendere vallum et diruere murum pararent, nescio unde, concepto timore, praecipites in fugam ruunt. 5 Decurso itaque aliquantulo spatio, cum fugae causam nullam conspicerent, tarditatem suam causantes ad oppugnationem redeunt; et, quasi satis facturi pro pudore habitae fugae, vehementius imminent, rursus diu vehementius pugnant. 6 Itaque hostes ea die ad castra sua redeunt. 7 Alia autem die, cum maximo apparatu ad castrum redire coeperunt, nostri vero castrum incendunt, atque moenibus civitatis se intrudunt. 8 Auctus itaque timor Francorum est, et hostium excrevit audacia; quippe qui nihil extra civitatem haberemus, et ab inimicis nostris, castellum, quod caput civitatis est, retineretur. 9 Igitur confirmati Turcae ingredi ad nos per castellum disposuerunt. 10 Nostri autem loci opportunitate, et eminentia confisi, obviam hostibus contendunt, et primo impetu eos prosternunt; dumque imminentis belli obliviscuntur et praedae inhiant, foedissime in fugam vertuntur. 11 Etenim plusquam centum homines in porta civitatis suffocati sunt; equi vero quam plures. 12 Igitur ingressi castellum Turcae, in civitatem deorsum descendere voluerunt. 13 Erat enim vallis inter castellum ipsorum et montem nostrum, non magna quidem, et cisterna quaedam erat in medio et modica planities. 14 Nec erat descensus in civitatem, nisi per medium nostri montis. 15 Quapropter omni intentione et omni virtute sua nos expugnare, et removere ab itinere suo in civitate nos contendunt, atque ibi tanta vi a mane usque ad vesperum pugnatum est ut nusquam simile audiatur. 16 Contigit ibi quoddam nostris satis horrendum, atque hactenus inauditum, quod inter sagittarum grandinem, et saxorum atque telorum continuos impulsus, et inter mortes tantorum, nostri sopiebantur. 17 Finem huius pugnae si quaeritis, nox fuit. 18 In nocte autem cum nostri Dei misericordiam sperare debuissent, multi desperare coeperunt, atque praecipites, per funes ab altitudine murorum deiiciebantur. 19 Alii autem a bello discedentes in civitatem, communem omnium decapitationem venisse cunctis nuntiabant; et quo magis timeri poterat, dum alii alios adhortabantur ut viriliter resisterent, ipsi in fugam vertuntur.