monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 12
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XI. <<< >>> XIII.
CAPUT XII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Interea milites boni qui per castella diffusi erant, venire atque arma emere, et adaptare et reficere coeperunt. 2 Dumque satis contabescens tumiditas ab exercitu nostro defluxisset, et animositas, semper prompta cum fratribus et pro fratribus pericula subire, venisset, quidam de Turcatis qui erat in civitate, per Boimundum principibus mandavit nostris, quod civitatem nobis redderet. 3 Igitur communicato consilio principes, Boimundum et ducem Lotharingiae, et Flandrensem comitem, ad haec experienda miserunt. 4 Cumque per medium noctis venissent, ad collem civitatis, remissus internuntius ab eo qui civitatem reddebat, dixit: Exspectate dum lampas transeat. 5 Etenim tres viri vel quatuor cum lampadibus per muros civitatis tota nocte pergebant excitando et commonendo vigiles. 6 Post haec autem appropinquantes ad murum, et erecta scala, coeperunt ascendere nostri. 7 Primusque quidam Francus, nomine Fulcherius, frater scilicet Budelli Carnotensis, murum intrepidus conscendit; quem comes Flandrensis consecutus, Boimundo et duci mandavit ut ascenderent. 8 Cumque omnes festinarent, ut alius alium praeveniret, scala fracta est. 9 At vero ii qui ascenderant, descendentes in civitatem, posterulam quamdam aperuerunt. 10 Ingressi itaque nostri omnes non ceperunt aliquem de his quos invenerunt. 11 Cumque diei aurora comparuisset, conclamaverunt. 12 Ad hanc vocem cum omnis civitas turbaretur, mulieres et parvuli eorum flere coeperunt. 13 Illi vero qui in castello comitis erant, ad hanc vocem omnes excitati, quippe propinquiores, dicere coeperunt ad invicem: Succursus eorum venit. 14 Alii autem econtra: Non videtur vox ista laetantium. 15 Cumque dies albesceret, in meridionali colle civitatis signa nostra comparuerunt. 16 Turbati igitur cives, cum in monte super se nostros conspicerent, alii per portas fugere coeperunt, alii se praecipitare; restitit nullus, quippe turbaverat eos Dominus. 17 Iucundum spectaculum tandem post multa tempora nobis factum, ut qui tandiu Antiochiam contra nos tenuerant, de illa modo fugere non valerent; quod si quidam eorum arripere fugam ausi sunt, tamen mortem evadere non potuerunt. 18 Accidit ibi quoddam satis nobis iucundum atque delectabile. 19 Dum enim per praerupta, quae collem dividunt a septentrione, Turcae quidam subterfugere niterentur, nostris quibusdam obviaverunt; cumque Turcae regredi compellerentur tanto impetu se affecerunt repulsi fugientes ut omnes pariter praecipitarentur. 20 Gaudium quidem fuit nobis de praecipitatis hostibus, sed de equis plusquam trecentis inibi decollatis doluimus. 21 Quanti autem de Sarracenis et de Turcis tunc perierunt, dicere nescimus; quam diversis mortibus, et quam variis ceciderunt, explicare crudele est. 22 Quantum vero spoliorum est captum infra Antiochiam, non est nostrum dicere, nisi quod credite quantum vultis, et aestimate supra. 23 Illi autem hostes qui castellum de medio colle servabant, videntes suorum necem, et nostros ab oppugnatione sui desistere, castellum suum retinuerunt. 24 Cassianus autem egressus per posterulam quamdam, ab Armeniis rusticis captus et decapitatus, atque caput eius nobis oblatum est; quod ineffabili Dei dispositione actum credo, ut qui multos eiusdem gentis homines decollari fecerat. 25 Capta est igitur civitas Antiochiae tertio Nonas Iunii, obsessa autem circiter undecimo Kalend. Novemb. Interea, dum nostri enumerando et recognoscendo spolia, ab oppugnatione superioris castri desisterent, atque audiendo saltatrices paganorum, splendide ac superbe epularentur, nullatenus Dei memores, qui tantum beneficium eis contulerat, post tertium diem in Nonis eiusdem mensis Iunii a paganis obsessi sunt. 26 Sicque actum est ut qui tandiu per Dei misericordiam Antiochenos Turcas obsederant, per eius dispositionem a Turcis obsiderentur. 27 Atque ut magis timeremus, castellum superius dictum, quod quasi civitatis custodia est, in manibus hostium erat: timore igitur coacti nostri, castelli obsidionem arripuerunt. 28 Corbaras autem, Turcorum dominus, in principio adventus sui, sperans bellum illico futurum, longe a civitate, quasi per duo milliaria, tentoria sua fixit, atque ordinibus factis usque ad pontem civitatis pervenit. 29 Nostri autem prima die castellum comitis munierunt, metuentes, si ad bellum procederent, ut ab hostibus qui in castello erant, civitas corriperetur, vel si castellum quod ante pontem erat desererent, et hostes illud occuparent, facultatem pugnandi, et aditum egrediendi nobis recluderent.
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, XI. <<< >>> XIII.
monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 12