monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 11
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, X. <<<     >>> XII.

CAPUT XI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Consultum est eo tempore quis de principibus ad custodiendum castrum migrare potuisset, quippe res communis pluribus frequenter negligitur, dum alii ab aliis custodiri eam arbitrantur. 2  Dumque alii de principibus, quasi pro mercede, vigilum suffragia ab aliis quaererent, comes, praeter suorum voluntatem, castri custodiam arripuit, simul ut desidiam et avaritiam excusaret, et vigoris atque prudentiae semitam torpentibus demonstraret. 3  Namque praeteritae aestatis gravi ac diuturno morbo fatigatus, et adeo mollis per totam hiemem fuerat, ut nec ad militandum, nec ad largiendum promptus esse diceretur, et licet multa, quia plura posse credebatur, nullus esse credebatur. 4  Igitur nactus hanc difficultatem, scilicet materiam virtutis, tantam omnium invidiam passus est ut pene a suis privatis dissociaretur. 5  Interea dum comes haec negligit, sperans hostes de civitate maxima ex parte oppressos, illico fugituros, quodam diluculo ab hostibus circumdatus est. 6  Claruit ibi magnum divinae protectionis miraculum, quod sexaginta viri de nostris, pugnam Sarracenorum septem millium sustinuerunt, atque, quo magis mirum fit, praeteritis diebus imber immoderatus, terram recentem humefactans, vallum novi castelli compleverat. 7  Sicque hostes nulla invia, sed sola virtus Dei retardabat. 8  Non arbitror modo quorumdam militum nostrorum egregiam virtutem reticendam, qui praeventi ab inimicis, dum eorum pontem custodiunt, ad castellum refugere non potuerunt; aberat enim castellum a ponte illorum, quasi iactu unius sagittae. 9  Igitur hi milites, facto gyro inter hostium multitudinem, ad angulum cuiusdam vicinae domus pervenerunt, ibique hostium impetus, et sagittarum rabiem, et saxorum undique nebulam, viriliter et imperterriti sustulerunt. 10  Interea sonitus pugnae auditus in castris nostros excivit, sicque castrum ab hostibus liberatum est; et licet a longe prospecto succursu ab oppugnatione destitissent, et licet ponte illorum proximo, tamen posteriores eorum interempti sunt. 11  Rursus itaque instaurato vallo, et moenibus castri, victualium conductores secure ire et redire a portu potuerunt. 12  Igitur invidia quam comes pertulerat, adeo lenita est ut ab omnibus pater et conservator exercitus appellaretur. 13  Ab eo itaque tempore crevit comitis nomen, eo quod solus, hostium assultus sustineret. 14  Obsesso igitur ponte et porta civitatis, coeperunt egredi Turcae per aliam portam, quae respicit ad meridiem iuxta fluvium, atque emittere equos suos ad quemdam recessum, qui inter montes et fluvium erat optima pascua. 15  Explorato itaque loco a nostris, et terminato die, per quamdam montis difficultatem circinata civitate, ad pascua illa venerunt, atque alii per vadum transeuntes, duo millia equorum inde adduxerunt, exceptis mulis et mulabus quae recuperata sunt; etenim, praeterito tempore hiemis, in itinere maris, multas nobis mulas abstulerant, quae modo captae et recognitae sunt a dominis suis, et pristinae dictioni concessae. 16  Post hoc tempus munivit Tancredus monasterium quoddam ultra fluvium, et dedit ei comes ob hoc centum marchas argenti, et alii de principibus, prout potuerunt, hoc enim multum hostes constrinxit. 17  Libet itaque attendere quia quanto pauciores numero sumus, tanto fortiores nos Dei gratia fecit. 18  Interea nuntii venire coeperunt frequentissime, quod succursus hostibus veniret. 19  Haec autem fama non solum ab Armenicis et Graecis nobis veniebat, verum etiam ab his qui in civitate erant nobis annuntiabatur, quoniam Turcae per annos quatuordecim Antiochiam obtinuerant, atque Armenios iuvenes, et Graecos, quasi pro penuria domesticorum turcaverant, et uxores eis dederant. 20  Hi tales, cum libertatem fugae habere poterant, cum equis et armis ad nos veniebant. 21  Cumque haec fama de succursu hostium crebresceret, multi de nostris pavidi, fugere coeperunt, et Armenii mercatores.