monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 10
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, IX. <<<     >>> XI.

CAPUT X. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Eodem itaque die tanta pugna in castris fuit ut ibi nullus locus fuerit, versus civitatem, ubi bellum non esset. 2  Composuerant enim hostes, ut, dum ab obsessis acerrime impugnaremur, ab improvisis auxiliatoribus eorum, a tergo opprimeremur. 3  Sed Deus, qui militibus nostris victoriam conferebat, in peditibus nostris praeliabatur. 4  Nec minorem suscepimus eo die de obsessis triumphum quam de fautoribus eorum milites nostri gloriam retulerunt. 5  Igitur potita victoria et spoliis, capita caesorum ad castra deportata sunt. 6  Et ut hostibus timorem, et testimonium de profligato eorum succursu ostenderemus, delata capita in palis suspensa sunt. 7  Quod dispositione Dei actum esse, postea credidimus. 8  Namque capto nuper vexillo beatae semper virginis Mariae quasi ad opprobrium nostrum, cuspidem in terra figebant. 9  Itaque actum est ut, visis suorum erectis capitibus, ab improperio nostro revocarentur. 10  Erant eo tempore in nostris castris legati a rege Babyloniorum, qui videntes mira quae Deus per servos suos operabatur, Iesum Mariae virginis filium glorificabant, qui, per pauperes suos, potentissimos conculcabat. 11  Hi autem legati, gratiam et benevolentiam apud regem suum nobis promittebant; praeterea plura beneficia regis in Christianos Aegyptios, et peregrinos nostros referebant. 12  Itaque remissi sunt cum illis legati nostri, qui foedus amicitiamque cum rege inirent. 13  Eodem tempore visum est principibus nostris ut in colle, qui supra tentoria Boimundi erat, castrum firmaretur, ne si rursus hostes nos venirent, nullo modo tentoria nostra impellere possent. 14  Cum hoc factum fuisset, fuerunt castra nostra ita firmissima ut ad instar civitatis clausi, tam opere quam natura undique essemus. 15  Erat enim ab oriente nobis castrum hoc, a meridie, muri civitatis, et palus, quae muros muniebat, castra etiam nostra tuebantur, nec facultatem pugnandi, his de civitate concedebat nisi per portas egrederentur; ab occidente vero fluvius erat; a septentrione quoddam vetus vallum, quod a monte descendens, ad fluvium usque perveniebat. 16  Laudabat etiam populus ut castellum aliud in monticulo, qui supra pontem illorum erat, firmaretur. 17  Factae sunt etiam in castris machinae, quae muros civitatis impellerent, sed hoc frustra fuit. 18  Cumque iam in quinto mense obsidionis nostrae naves undique cum alimoniis ad portum nostrum applicarent, Turcae civitatis, vias maris obsidere, atque portitores victualium interficere coeperunt. 19  Nostri vero principes primo tantum patiebantur; Turcae autem sceleris impunitate, spe rapinae, die noctuque instabant. 20  Consultumque est tandem ut ad pontem illorum castrum firmaremus. 21  Sed, quia plurimi de nobis ad portum abierant, electus est comes et Boimundus ut eos inde adducerent, cum rastris, et aliis instrumentis quibus vallum novi castelli fieret. 22  Cumque compertum esset in civitate comitem et Boimundum abesse, assultus solitos incoeperunt. 23  Nostri autem, nimis temere atque inordinate progressi, turpiter fusi atque fugati sunt. 24  Cumque die quarto comes et Boimundus, cum multitudine maxima, a portu reverterentur, a Turcis explorati sunt; nostri autem solo tumultu suo securi esse arbitrabantur. 25  Sed cur pluribus moror? Ventum est ad pugnam: Nostri autem terga dederunt. 26  Perdidimus ubi usque ad trecentos homines; quantum vero spoliorum et armorum, non est nostrum dicere, dumque more pecudum per montes et abrupta quaeque trucidaremur et collideremur, hi de castris hostibus obviam procedere coeperunt: sicque factum est ut a caede fugientium revocarentur. 27  Quid igitur, Domine Deus? in castris victi sunt; et hi duo maximi principes in exercitu tuo, extra castra victi sunt! An ad castra fugiemus? an hi de castris ad nos? Exsurge et adiuva nos, Domine, propter nomen tuum (Psal. XLIII). 28  Quod si in castris rescitum est quod principes victi sint, vel si nos castrensium fugam nosse contigerit, communis omnium fuga fiet. 29  Surrexit itaque adiutor in opportunitatibus Dominus (Psal. IX), atque illos quos prius truderat, priores in pugnam animavit. 30  Videns igitur Cassianus, qui civitatis rector erat, et nostrorum spolia, et suorum victoriam, et adhuc quorumdam nostrorum audaciam, milites et pedites suos omnes emisit; atque in spem victoriae adductus, portas civitatis post suos recludi iussit, denuntians militibus suis vincere vel mori. 31  Interea nostri paulatim, et pro imperio procedere; Turcae autem discurrere, sagittare, nimis audacter incurrere; at nostri interdum patiebantur, dum densatis incurrere possent, nec ad impetum eorum retardabantur. 32  Tantus vero luctus et clamor in castris ad Deum erat ut affluentia lacrymarum Dei pietatem descendendam putares. 33  Cumque iam cominus res gerenda foret, quidam Isuardus miles de Gagia, provincialis nobilissimus, cum centum quinquaginta peditibus, invocato Deo, genibus flexis, socios hortatus est, dicens: Eia, milites Christi! Atque hostibus incurrit: similiter et aliae acies nostrae incurrunt. 34  Hostium itaque superbia turbatur; porta clausa est, et pons strictus, fluvius vere maximus. 35  Quid igitur? hostes turbati prosternuntur, et caeduntur, et saxis in flumine obruuntur, fuga autem nulla patet. 36  Quod nisi Cassianus pontis portam aperuisset, illa die de Antiochia pacem habuissemus. 37  Audivi ego a multis, qui ibi fuerunt, quod triginta Turcos et amplius, de ponte sumptis spondalibus in flumine obruissent. 38  Claruit ibi multum dux Lotharingiae. 39  Hic namque hostes ad pontem praevenit, atque ascenso gradu venientes per medium dividebat. 40  Celebrata itaque victoria cum ingenti exsultatione, et multis spoliis, et equis multis, nostri ad castra redeunt. 41  Contigit ibi quoddam memorabile, quod utinam qui nos suis prosequuntur votis, videre potuissent! Quidam enim eorum eques, timore mortis, dum praeceps profundum fluminis ingrederetur, a multis de sua gente comprehensus, et ab equo suo deiectus, in medio fluminis obrutus est cum illa multitudine quae eum apprehenderat. 42  Operae pretium est vidisse quosdam pauperes a victoria revertentes; alii namque intra tentoria in equis variis discurrentes, relevationem suae paupertatis sociis ostendebant; alii autem duobus vel tribus induti sericis vestimentis, largitorem victoriae et muneris Deum magnificabant; alii vero tribus vel quatuor muniti clypeis, victoriae suae triumphum alacriter praetendebant. 43  Dumque his et aliis ostentamentis fidem magnificae victoriae nobis persuasissent, de multitudine interfectorum suadere non potuerunt. 44  Quoniam victoria sub nocte habita est, caesorum capita ad castra delata non sunt. 45  Cumque postridie castrum ante pontem illorum aedificaretur, in vallo quidam de Turcis reperti sunt; erat enim mons ille in sepulturam Sarracenorum. 46  Ex his igitur eorum provocati pauperes, omnia eorum monumenta fregerunt. 47  Effossis itaque Turcis, qualis victoria fuerit, nulli dubium fuit. 48  Namque numerati sunt circiter mille quingenti; taceo modo et in civitate sepultos, et in flumine tractos. 49  Cum autem fetore intolerabili laborantibus in castello obstitissent cadavera, in flumine proiecta sunt. 50  Nautae vero, qui in fuga comitis et Boimundi dispersi et vulnerati fuerant, de victoria adhuc prae timore dubitabant. 51  Hi autem videntes tantam multitudinem, quasi de quadam multitudine convalescentes, Deum magnificare coeperunt, qui filios suos corrigere et laetificare consuevit. 52  Sic itaque Dei dispositione actum est ut qui victualium conductores, in littore et ripis fluminis peremptos, feris et volucribus dederant, in locis eisdem feris et volucribus victualia fierent. 53  Celebrata itaque et cognita victoria, et castro aedificato, civitas Antiochiae a septentrione et meridie obsessa est.



Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, IX. <<<     >>> XI.
monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 10