monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 9
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, VIII. <<< >>> X.
CAPUT IX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Dum haec in castris aguntur, rumor etiam exercitum imperatoris venire nuntiavit, qui de multis gentibus collectus esse nuntiabatur, ut sunt Sclavi, et Pincenati, et Comani, et Turcopoli. 2 Turcopoli enim dicuntur, qui vel nutriti apud Turcas, vel de matre Christiana, patre Turca procreantur. 3 Hae autem gentes, quia nobis in itinere nocuerant, se praemetuere consortium nostrum fatebantur. 4 Haec autem omnia Tatic ille truncus composuerat, qui, ut discedere posset, talia commentabatur. 5 Hic non solum commentis, verum etiam maximis impendiis, proditione sociorum et periurio cumulatis, per fugam lapsus est. 6 Concessit enim Boimundo, duas nescio aut tres civitates, Tursol, Mamistam, et Addevam. 7 Taliter igitur sibi et suis mercatus perpetuum pudorem, simulato itinere, quasi ad exercitum imperatoris, dimissis tentoriis et familiaribus suis, cum Dei maledictione profectus est. 8 Nuntiatum est nobis eo tempore quod dux de Calep, conducto magno exercitu de Corrozana, ad succurrendum civitati Antiochiae veniret. 9 Quapropter habito consilio in domo episcopi, consultum est ut pedites castra servarent; et milites hostibus obviam extra castra pergerent; dicebant enim quod multi de exercitu nostro, imbelles et pavidi, si viderent Turcarum multitudinem, timoris potius quam audaciae exempla monstrarent. 10 Igitur sub noctem profecti, ne ii qui in civitate erant perciperent, atque his qui in auxilium eorum venerant nuntiarent, longe a nostris castris per duas leugas inter menticulos se occultaverunt. 11 Mane autem facto, cum sole hostes apparuerunt. 12 Audiant igitur, audiant, obsecro, qui aliquando exercitum laedere conati sunt, ut, cum magnificare Deum suam misericordiam in nobis cognoverint, per poenitentiae lamenta ipsi satisfacere contendant. 13 Dispositis itaque militibus in sex turmis, tantum eos Deus multiplicavit ut qui vix septingenti ante ordinationem apparebant, habita partitione plusquam duo millia inesse unicuique ordini affirmarentur. 14 De audacia vero eorum quid loquar, cum etiam cantus militares tam festive milites agerent, ut quasi pro ludo imminens bellum haberent? Contigit autem in eo loco bellum fieri, quo palus et fluvius per milliarium vicina sunt. 15 Hoc autem hostibus evagandi licentiam vetuit, ne more suo accingere possent. 16 Namque Deus, qui caetera nobis dederat, sex valles continuas, prodientibus ad bellum praebuit atque una hora egressi, campoque occupato, sole etiam refulgente, in armis et clypeis pugna committitur. 17 Nostri autem, primo paulatim coeperunt procedere: Turcae vero discurrere, sagittare, tamen recedere. 18 At nostri tantum patiebantur, dum priores de Turcis posterioribus infarcirentur. 19 Etenim, ut a profugis eorum didicimus, non minus quam viginti et octo millia Turcarum in hoc bello fuisse referuntur. 20 Utque satis prior acies Turcarum subsequentibus inclusa est, invocato Deo, procurrunt Franci. 21 Nec mora, adest Dominus, fortis et potens in praelio (Psal. XXIII, 8): protexit filios, et prostravit inimicos. 22 Itaque prosecuti sunt eos Franci usque ad castrum eorum munitissimum, quod a loco pugnae decem milliaribus aberat. 23 Castellani autem suorum fugam videntes, incenso castro fugam arripiunt. 24 Hoc autem totum, gaudium et exsultatio nobis fuit, ut alteram victoriam de incenso castro confiteremur.