monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 8
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, VII. <<< >>> IX.
CAPUT VIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Igitur regresso exercitu victore et vacuo, tanta fames in castris fuit ut vix duo solidi homini sufficerent in pane per diem, nec caetera minus care accipiebantur. 2 Coeperunt itaque discedere pauperes, et multi divites pauperiem verentes. 3 Si qui amore virtutis in castris remanebant, equos suos diuturna contabescere fame patiebantur. 4 Quippe nec paleae abundabant, et annona tam cara erat ut septem vel octo solidi non sufficerent equo per noctem. 5 Accedebat etiam et alia exercitui calamitas, quod Boimundus, qui clarissimus factus fuerat in Hispania, discessurum se aiebat, eo quod propter honorem venerit, et homines et equos suos deperire conspiceret, nec esse se divitem dicebat, cui ad tam longam obsidionem rei familiaris opes sufficerent. 6 Quae postea comperimus eum ob hoc dixisse, quod ambitione princeps civitati Antiochiae inhiabat. 7 Interea terraemotus factus est magnus in Kal. Ianuarii, et signum in coelo satis mirabile vidimus. 8 Namque in prima vigilia noctis, ita coelum rubicundum a septentrione fuit ut quasi suborta aurora diem deferre videretur. 9 Et licet hoc modo exercitum suum Deus flagellaret, ut lumini quod in tenebris oriebatur intenderemus, tamen quorumdam mentes ita caecae et praecipites erant, ut neque a luxuria vel rapina revocarentur. 10 Praedicavit eo tempore episcopus triduanum ieiunium, et cum processione, orationes, et eleemosynas ad populum; ad presbyteros autem mandavit ut vacarent missis et orationibus, et clerici, psalmis. 11 Recordatus itaque pius Dominus misericordiae suae, filiorum vindictam distulit, ne adversariorum superbia cresceret. 12 Erat praeterea in nostro exercitu quidam de familia imperatoris, quem pro se Alexius nobis tradiderat, Tatic nomine, naribus truncus, et omni virtute. 13 Huius ego pene oblitus fueram, quia oblivioni perpetuae tradendus fuerat. 14 Hic autem quotidie auribus principum instillabat, ut discederent ad castra finitima, atque inde frequenti assultatione, et insidiis Antiochiam propulsarent. 15 Haec autem omnia ut comiti manifeste comperta sunt; aeger enim fuerat, ex die quo fugere apud pontem compulsus est: principes suos et Podiensem episcopum in unum vocat, atque habite consilio, quingentas marchas argenti illis largitur, ea nimirum conditione ut, si quis militum suorum equum suum deperderet, de illis quingentis marchis illi restauraretur, ac de aliis quae fraternitati concessa sunt. 16 Haec autem conditio confraternitatis multum illo tempore profuit, quoniam pauperes de nostro exercitu, qui pro colligendis herbis ultra fluvium transire volebant, frequentem hostium assultationem metuebant, et quoniam rarissime aliqui obviam hostibus ire volebant, cum equi famelici et debiles essent, atque admodum pauci, ut in toto exercitu comitis et episcopi vix centum reperirentur. 17 Similiter Boimundo et reliquis contigerat. 18 Hanc igitur ob causam milites nostri hostibus occurrere non formidabant, praesertim ii qui viles vel debiles equos habebant, cum scirent se, perditis suis, meliores habituros. 19 Accessit autem et aliud, quod omnes principes, praeter comitem, Boimundo civitatem dum caperetur, pepigerunt. 20 Hac itaque pactione Boimundus, et reliqui principes iuraverunt se ab oppugnatione Antiochiae non discessuros per septem annos, nisi civitas caperetur.