monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 7
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, VI. <<< >>> VIII.
CAPUT VII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Contigit vero in principio obsidionis ut comes et episcopus Podiensis iuxta fluvium castra ponerent, et ideo hostibus viciniores frequentissime ab eis impetebantur. 2 Sicque factum est, per assultus huiusmodi, ut equos suos omnes deperderent, quoniam Turci non lanceis, vel gladiis bellum conferre parati, sed sagittis eminus iuxta metuendi, dum fugiunt, et dum insequuntur. 3 Cumque iam in tertio mense obsidionis carius alimoniae mercarentur, electus est Boimundus et Flandrensis comes ut exercitum propter victualia in Hispaniam ducerent, comite et episcopo Podiensi praesidio relicto in castris. 4 Nam Northmanniae comes eo tempore aberat, et dux maxime infirmabatur. 5 Hoc autem cum hostes comperissent, solitos incoepere assultus. 6 Cogitur autem comes solito more eis incurrere, atque compositis ordinibus peditum, ipse cum aliquantis militibus assultatores persecutus est, atque duos ex ipsis in descensu monticuli cepit et occidit, et hostes ingredi omnes per pontem coegit. 7 Quod ut pedites nostri viderunt, remissis stationibus suis et relictis signis, usque ad pontem illorum permistim concurrunt. 8 Cumque iam ibi quasi securi facti, lapides et tela in eos qui pontem defendebant coniicerent, Turci, facto agmine, per pontem et per vadum quod inferius erat, contra nostros currere coeperunt. 9 Interea milites nostri equum quemdam, unde dominum suum deiecerant, versus pontem nostrum insequebantur. 10 Quae populus noster videns, fugam militum arbitratus ad incursus hostium, sine mora hostibus terga praebuit; Turci vero incessanter fugientes interficiunt. 11 Cumque milites Francorum resistere et pugnare pro suis vellent, a multitudine peditum fugientium apprehensi, per arma et per iubas, et caudas equorum, vel ab equis deiiciebantur, vel pro misericordia et salute suorum, in fugam ferebantur. 12 Hostes vero, sine mora, sine misericordia caedem persequi et spoliare mortuorum coeperunt cadavera. 13 Nostris autem non satis erat relinquere arma, arripere fugam, contemnere pudorem, sed in fluvium immergebantur, obruituri lapidibus vel sagittis hostium, vel sub amne remansuri. 14 Si quem peritia et vis natandi ultra fluvium evexit, hic ad sociorum castra pervenit. 15 Tenuit autem nostra fuga a ponte illorum usque ad nostrum pontem. 16 Ceciderunt ibi usque ad quindecim milites nostri, pedites vero circiter viginti. 17 Interfectus est ibi vexillifer episcopi, et captum est vexillum eius. 18 Interiit ibi quidam nobilissimus iuvenis Barnardus Raimundus, patria Bitterensis. 19 Non causentur neque irascantur in nos, servi Dei, si tam aperte pudorem nostri exercitus, memoriae mandamus, quoniam Deus, qui hoc modo flagitiosorum, adulterii et rapinae, mentes ad poenitentiam concuti voluit, exercitum nostrum in Hispaniis eodem tempore laetificavit. 20 Rumor enim de castris nostris egrediens, prospera omnia, atque comitem nobilissima potitum victoria Boimundo et sociis eius nuntiavit. 21 Haec autem fama non mediocriter animos eorum erexit. 22 Etenim Boimundus cum villam quamdam expugnaret, subito fugere et clamare quosdam rusticos de suis audivit. 23 Cumque obviam illis milites misisset, Turcarum et Arabum exercitum cominus inspexerunt. 24 Erat autem inter eos qui profecti fuerant, ad prospiciendum fugae et clamoris causas, Flandriensis comes et cum eo quidam Provinciales; namque omnes de Burgundia, et Alvernia, et Vasconia, et Gothi Provinciales appellabantur, caeteri vero Francigenae, et hoc in exercitu: Inter hostes autem Franci dicebantur. 25 Hic autem Flandrensis comes, ut diximus, pudorem arbitratus, prius de hostibus referre quam eis incurrere, irrevocabilis in Turcorum cuneos ruit. 26 Turcae vero insoliti agere bellum gladiis, fugam pro refugio arripuerunt. 27 Nec prius comes gladium recondidit quam centum de hostibus a vita subduxit. 28 Cumque iam victor ad Boimundum reverteretur, duodecim millia Turcorum, post se venire conspexit, atque a colle qui proximus erat a sinistris, innumerabilem peditum multitudinem surgere vidit. 29 Tunc communicato consilio cum reliquis de exercitu, rursus assumptis pluribus, viriliter hostes aggressus est. 30 Boimundus vero eminus sequebatur cum reliquis, et agmina posteriora custodiebat. 31 Etenim id moris pugnandi apud Turcas est, ut, licet pauciores sint, semper nitantur cingere suos; quod etiam in hoc bello facere conati sunt, sed prudentia Boimundi, hostium insidiae praeventae sunt. 32 Turcae vero et Arabes, qui contra Flandrensem comitem veniebant, ut videre quod non iam sagittis eminus, sed cominus gladiis res gerenda foret, in fugam versi sunt. 33 Prosecutus est eos comes per duo milliaria, atque ut in agros manipulos messis, sic in hoc agro spatioso caesorum corpora resupina iacere videres. 34 Hostium vero insidiae quas Boimundus sustinuerat, simili modo fusae fugataeque sunt. 35 Innumerabilis vero turba peditum, quam supra diximus, per loca equis invia, fuga lapsa est. 36 Auderem, inquam, nisi arrogans iudicarer, bellum hoc Machabaeorum bellis praeferre, quoniam, si Machabaeus in tribus millibus, hostium quadraginta et octo millia prostravit, hic, plus quam sexaginta millia hostium, ope quadringentorum militum in fugam versa sunt. 37 Sed nos neque Machabaeum contemnimus, nec virtutem militum nostrorum praedicamus, sed Deum tunc in Machabaeo mirabilem, in nostris mirabiliorem annuntiamus. 38 Operae pretium est, profligatis inimicis, nostris audaciam decrevisse, ne auderent persequi quos praecipitari aspiciebant.
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, VI. <<< >>> VIII.
monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 7