monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 6
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, V. <<< >>> VII.
CAPUT VI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Interea Genuensium naves littori, quod per decem milliaria aberat a castris, applicuerunt. 2 Vocatur autem locus ille portus Sancti Simeonis. 3 Iamque paulatim hostes de civitate egredientes, armigeros vel rusticos, qui equos vel boves pascebant ultra fluvium, interficiunt, atque praedam infra civitatem deducunt. 4 Posueramus enim tentoria iuxta fluvium, et pontem de navibus ibi repertis feceramus. 5 Habebat autem et civitas pontem quasi in inferiori angulo occidentali, et monticulum quemdam adversum nos, ubi duae erant bafumariae, et quaedam sepulcrorum casalia. 6 Haec autem ideo diximus, ut facile manifesta sint quae ibi facta narrabuntur. 7 Sicut diximus, cum paulatim hostium audacia aliquatenus crevisset, nostri audacter de castris egredientes, licet hostibus frequenter pauciores, tamen illis incurrere non metuebant. 8 Turcae autem licet frequenter fusi et fugati in bellum illico resurgebant, tum quia velocissimos equos habebant, et expediti, nec graves aliis armis quam sagittis, tum quia in pontem, quem diximus, spes refugiendi illorum erat, et de monticulo facultatem sagittandi eminus prospiciebant. 9 Aberat enim pons illorum a nostro ponte, quasi per unum milliarium. 10 In planitie autem, quae inter utrosque pontes fuerat, assidue assultus, quotidie pugna erat.