monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 5
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, IV. <<<     >>> VI.

CAPUT V. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Cognovimus tunc quod Petrum Eremitam, qui longe ante exercitus nostros cum magna multitudine Constantinopolim venerat, imperator eum prodidisset; etenim ipsum, qui ignarus locorum erat, et totius militiae, et suos transfretare coegit, atque Turcis exposuit. 2  Turcae autem de Nicaea, illam imbellem multitudinem videntes, sine labore et mora, ex eis decollaverunt usque ad sexaginta millia. 3  Reliqui vero ad munitionem quamdam confugientes, gladios Turcarum evaserunt. 4  Quapropter Turcae audaces et superbi effecti, arma quae ibi ceperant, et captivos ad nobiles suae gentis et Sarracenorum, longe ea mittebant, scribentes ad populos, et ad civitates longinquas nihil valere Francos in bello. 5  Profecti igitur a Nicaea civitate in Romaniam, secunda die temere Boimundus cum quibusdam principibus, a comite, et episcopo, ac duce digressus est. 6  Cumque in die tertia digressionis suae tentoria disponeret figere, centum quinquaginta millia Turcorum in pugnam adventare conspiciunt. 7  Dumque ordines pro tempore instruit, et bellum disponit, plures qui sequebantur de exercitu suo perdidit. 8  Inter haec comiti et duci mandavit, ut sibi succurrerent; aberant enim per duo milliaria. 9  Uti autem nuntius Boimundi in castra venit, certatim omnes, equos et arma arripiunt atque obviam ire contendunt. 10  Ut autem cognovit Solimannus et qui cum eo erant, exercitum nostrum, id est episcopi, ducis, et comitis, contra suum in pugnam concurrere, de victoria desperans fugere compulsus est, et qui captivos et tentoria plurima de castris Boimundi acceperat, per Dei virtutem sua reliquit. 11  Fertur quoddam insigne miraculum, sed nos non vidimus, quod duo equites armis coruscis, et mirabili facie, exercitum nostrum praecedentes, sic hostibus imminebant ut nullo modo facultatem pugnandi eis concederent; at vero Turcae, cum referire eos lanceis vellent, insauciabiles eis apparebant. 12  Haec autem quae dicimus, ab illis qui eorum consortium spernentes nobis adhaeserunt didicimus. 13  Quod vero pro testimonio adducimus, tale est: Per primam et alteram diem, per totam viam equos inimicorum mortuos cum dominis ipsis reperimus. 14  Itaque devictis et profligatis Turcis, pacifice et alacriter per Romaniam usque Antiochiam venimus. 15  Sed comes aliquantulum exercitum retardavit, causa infirmitatis suae. 16  Quod si incredulis ingratum fore satis cognovimus, tamen quod divina clementia operatur, reticere non debemus. 17  Erat quidam comes de Saxonia, in nostro exercitu, qui ad comitem Raimundum, venit, et legatum se Sancti Aegidii asserebat, et semel secundoque se admonitum, ut diceret comiti, aiebat: « Esto securus, non morieris de hac infirmitate; ego tibi inducias a Deo impetravi, ego semper tecum ero. 18  » Et licet satis haec comes crederet, tamen ita ea infirmitate affectus fuit ut depositus de lecto in terram, vix etiam vitalem pulsum haberet. 19  Unde episcopus Aurasicae urbis officium ei quasi defuncto impendit, sed divina clementia quae eum ducem perfecerat exercitus sui, de morte eum illico relevavit, et sospitati reddidit. 20  Igitur cum Antiochiam appropinquavimus, non erat consilium multorum principum ut eam obsideremus, praesertim cum hiems immineret; et exercitus tunc diffusus per castella, et imminutus aestivo tempore fuerat. 21  Imperatoris etiam vires oportere exspectari dicebant, et exercitum de Francia, qui venire nuntiabatur, sicque hicmare usque in verno praecipiebant. 22  At alii de principibus in quibus erat comes, dicebant per Dei inspirationem nos venisse, per ipsius misericordiam nos Nicaeam munitissimam urbem obtinuisse, atque per eiusdem clementiam, victoriam et securitatem de Turcis habuisse: pacem et concordiam in exercitu nostro fuisse, atque ideo ipsi de nobis committendum esse. 23  Non oportere vereri reges, aut regum principes; nec formidare loca, et tempora, cum Dominus de tam pluribus periculis nos eripuisset. 24  Igitur ad Antiochiam venimus, atque iuxta castra posuimus, adeo ut frequenter de turribus hostes, et homines et equos nostros in tentoriis vulnerarent. 25  Et quoniam de Antiochia se occasio nobis praebuit, de situ eiusdem loci dicere necessarium esse videtur ut facilius bella et assultus, qui ibi facti sunt, ab his qui non viderunt, intelligantur. 26  Est quaedam planities inter montes Libani, quae in latitudinem per diem unum, tenet viatorem, et in longitudine diem et dimidium. 27  Haec autem planities habet ab occidente paludem quamdam, ab oriente fluvium, qui quamdam partem eiusdem planitiei cingens ad pedes montium, quas in latere habet a meridie, ita recurrit ut inter montes et fluvium transitus nullus sit, et sic mari Mediterraneo, quod Antiochiae proximum est, influit. 28  In angustiis autem illis quas fluvius iam adhaerens supradictis montibus facit, Antiochia sita est ut ab occidente fluvius, inferiori muro influens, quamdam in modum sagittae partem terrae, inter se et ipsam civitatem relinquit. 29  Hoc modo ab oriente urbs sita, surgit in orientem, atque suo ambitu trium montium iuga complectitur. 30  Ille vero mons quem a septentrione habet, quodam maximo praerupto ab aliis dividitur, ut ab illo ad alios nullus vel difficillimus accessus habeatur. 31  In colle autem septentrionali, castellum quoddam est, et in medio collis castellum aliud, quod lingua Graeca Colax vocatur. 32  In tertio colle, tantum turres. 33  Tenet autem civitas duo miliaria in longitudine, muris, et turribus, et antemuralibus ita munita ut nullius machinae impetus, nullius hominum assultus, etiamsi genus omne hominum conveniat, vereatur. 34  Hanc igitur, ut diximus, talem tam munitissimam civitatem exercitus Francorum a septentrione obsedit. 35  Neque tamen, licet ter centum vel trecenta millia armatorum in exercitu essent, aliquem assultum ibi fecerunt, nisi quod iuxta castra sua posuerunt. 36  Erant praeterea in civitate duo millia optimi milites, et quatuor vel quinque millia militum gregariorum, atque decem millia peditum, et eo amplius. 37  Muri vero ita eminentes, et vallo et paludibus muniebantur ut portae custodirentur, caetera secura manerent. 38  Igitur, ut venimus in principio, ita temere castra posuimus ut si praecogniti ab eis essemus, aliqua pars castrorum ab hostibus corripi potuisset, cum in exercitu nostro nec vigiliae, nec modus hospitandi unquam servatus sit. 39  Accedebat etiam quod omnia castella regionis eiusdem, et finitimae civitates se nostris reddiderunt, tum timore nostri exercitus, tum amore fugiendae Turcarum servitutis, Quae res exercitum nostrum multum dispersit: Volebat enim quisque privatam rem maximam facere; de publica vero nihil cogitabat. 40  Interea ii qui in castris remanserant tantam copiam victualium habuerunt ut de bobus nil praeter femora, et armos, et rarissimi pectus levare vellent, de annona vero et vino, non est dicendum quam levissime acciperentur. 41  Cumque haec in castris aguntur, hostes sese primo ita occultabant infra moenia ut nullus, nisi vigiles, in muris cerneretur. 42  Dum haec ita didicissent, quod palam et inermes nostri villas et agros vastarent, nescio vel de Antiochia hostes emissi, vel de alia civitate quae per dies duos aberat, nomine Caleph, venientes, nostros interficere coeperunt quos palam euntes et inermes reperiebant. 43  Quae res aliquantulum copiam in castris nostris imminuerat. 44  Illi vero hostes, facultate caedis et rapinae, multo acrius vias obsidebant. 45  Ut autem haec in castris manifeste comperta sunt, electus est Boimundus, ut iret obvius illis. 46  Profecti sunt autem cum illo comites Flandrensis et Northmanniae. 47  Neque secum plusquam centum quinquaginta milites educere potuerunt, et nisi pudor revertendi obstitisset, pro paucitate militum reverterentur. 48  Itaque perurgente Deo profecti, hostes reperiunt, et persequuntur, atque necari in flumine cogunt. 49  Sic potiti victoria, et spoliis, cum ingenti exsultatione ad castra redeunt.



Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, IV. <<<     >>> VI.
monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 5