monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 4
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, III. <<< >>> V.
CAPUT IV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Itaque mare transivimus, et ad Nicaeam usque pervenimus. 2 Praecesserant enim comitem dux et Boimundus, atque alii principes, et obsidioni operam dabant. 3 Est itaque Nicaea urbs munitissima, tam natura quam ingenio. 4 Habet enim ab occidente lacum maximum, muris influentem; a reliquis tribus partibus vallum de restagnatione quorumdam rivulorum plenum. 5 Praeterea muris ita eminentibus cingitur ut nullorum hominum assultus, nullius machinae impetus vereatur; balistaria vero vicinarum turrium sic respicientia sunt ad invicem ut sine periculo nullus accedere possit. 6 Si quis autem propius accedere voluerit, obesse cum nequeat, facile de altitudine turrium obruitur. 7 Hanc igitur talem, ut diximus, civitatem, Boimundus obsedit a septentrione; dux et Alemanni ab oriente; comes et episcopus Podiensis a meridie, nam Northmanniae comes nondum erat nobiscum. 8 Sed hoc unum reticendum non credimus, quia, cum comes inibi cum suis hospitari vellet, Turci de montanis descendentes in duabus turmis, exercitum nostrum aggrediebantur, eo nimirum consilio, ut, dum altera pars ducem et Alemannos impugnaret, qui ab oriente erant, pars altera Turcarum, per meridionalem civitatis plagam ingrediens, ac per alteram portam exiens, nostros facile a castris propelleret, nil simile cogitantes. 9 Sed qui consilium impiorum subvertere solet Deus, sic apparatus illorum exinanivit ut veluti disposito, ingredienti iam fere civitatem Turcarum turmae, hospitari volentem comitem cum suis immisit, qui primo impetu eos in fugam vertit, atque pluribus interfectis reliquos insecutus est usque ad montis altitudinem. 10 Pars altera Turcorum, quae Alemannos oppugnare voluit, exemplo simili fugatur atque prosternitur. 11 Post hoc machinae exstruuntur, atque murus impetitur, sed hoc erat frustra. 12 Nam murus econtra firmissimus erat, et viriliter sagittis et machinis defendebatur. 13 Sic pro nihilo hebdomadibus quinque pugnatum est. 14 Tandem per Dei voluntatem quidam de familia comitis et episcopi, satis periculose ad angularem turrim, quae respicit ad austrum accedentes, post vim facta testudine, unam de turribus cavare coeperunt, et cavando ad terram prostraverunt. 15 Itaque capta esset civitas, nisi noctis tenebrae obstitissent. 16 Instauratus est autem murus ab eis per noctem, et laborem pristinum nobis inane reddidit. 17 Attamen eo metu perterrita civitas, ad deditionem sui coacta est. 18 Accedebat eo quod imperatoriae naves, per terram tractae in lacum descenderant. 19 His igitur de causis, cum iam ulterius succursum nullum sperarent, et augeri exercitum Francorum quotidie cernerent, diffisi viribus, Alexio se reddiderunt. 20 Venerat comes Northmanniae. 21 Promiserat Alexius principibus et genti Francorum quod totum aurum et argentum, et equos, et omnem supellectilem, quae intus erat, eis redderet, et monasterium Latinum et hospitium pauperibus Francorum ibi faceret; praeterea tantum de propriis unicuique de exercitu daret ut illi semper militare velint. 22 Haec igitur Franci sperantes verba fidelissima deditionem laudaverunt. 23 Alexius itaque, accepta civitate, tantam gratiarum actionem exercitui dedit ut, quandiu vixerit, populus semper ei maledicat, et proclamet proditorem eum.