monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 3
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, II. <<<     >>> IV.

CAPUT III. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Honorificentissime itaque ab imperatore et principibus suis suscepto comite, postulat imperator a comite hominium et iuramenta quae caeteri principes ei fecerant. 2  Respondit comes se ideo non venisse ut dominum alium faceret, aut alii militaret, nisi illi propter quem patriam et bona patriae suae dimiserat. 3  Et tamen fore, si imperator cum exercitu iret Ierusalem, quod se suosque et sua omnia illi committeret. 4  Sed imperator excusat iter dicens se praemetuere Alemannos, et Hungaros, et Comanos, aliasque feras gentes, quae imperium suum depopularentur, si ipse transitum cum peregrinis faceret. 5  Interea comes, audita morte suorum et fuga, se proditum esse credidit, et imperatorem Alexium, per quosdam principes de nostro exercitu, factae proditionis commone fecit. 6  At Alexius dicit se nostros nescisse depopulatos esse regnum suum, et suos multas passos esse iniurias; nihil esse quod comes querebatur, nisi quod, dum exercitus comitis solito more villas et castra vastaret, exercitu suo conspecto, fugam arripuerit; tamen se satisfacturum comiti, atque Boimundum obsidem satisfactionis dedit. 7  Ad iudicium veniunt; cogitur comes, praeter ius, absolvere obsidem. 8  Interea exercitus noster Constantinopolim venit; et post haec consecutus est nos episcopus cum fratre suo, quem infirmum dimiserat Dirachii. 9  Mandat et remandat Alexius, pollicetur multa se daturum comiti, si quaesitum hominium sibi faceret, quod et alii principes sibi fecerant. 10  Meditabatur autem comes assidue, qualiter suorum iniuriam vindicaret, et tantae infamiae dedecus a se suisque depelleret. 11  Sed dux Lotharingiae, et Flandrensis comes, atque alii principes, huiusmodi detestabantur, dicentes stultissimum esse contra Christianos pugnare, cum Turci imminerent. 12  Boimundus vero se adiutorem imperatoris pollicetur, si quidquam comes contra ipsum moliretur, vel si hominium et iuramenta diutius excusaret. 13  Consilio itaque accepto a suis comes, Alexio vitam et honorem iuravit, quod nec ipse, nec per alium ei auferret. 14  Cumque de hominio appellaretur, respondit, non se pro capitis sui periculo id facturum. 15  Quapropter pauca largitus est ei Alexius.