monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 2
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, PRIMUM <<< >>> III.
CAPUT II. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Facile autem res gesta hactenus me scriptorem quibusdam laetitiae et prosperitatis gressibus comitabatur, quae tanto acerbitatis et moeroris onere nunc premit, ut incoepisse me taedeat, cum perficere votum sit. 2 Quid vero potissimum, et primum aggrediar dicere? An imperatoris fraudulentissimam ac detestabilem admonitionis dolositatem? An exercitus nostri turpissimam fugam, et inopinabilem desperationem? An mortes tantorum principum enumerando, perpetui moeroris monumenta relinquam? Haec autem quicunque nosse desiderat, ab aliis potius quam a nobis requirat. 3 Hoc unum valde memorabile, silentio dignum excusamus, quod, dum omnes nostri castra relinquere, arripere fugam, deserere socios, dimittere omnia, quae de tam longinquis regionibus asportaverant, meditarentur, per salutiferam poenitentiae atque ieiunii opem, ad tantam constantiae fortitudinem sunt reducti, ut solus pudor prius habitae desperationis et fugae vehementissime eos afficeret. 4 Et de his hactenus dictum sit.