monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 1
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, PRAEFATIO AUCTORIS. <<< >>> II.
CAPUT PRIMUM SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Illi igitur Sclavoniam ingressi, multa dispendia itineris passi sunt, maxime propter hiemem quae tunc erat. 2 Sclavonia etenim est tellus deserta, et invia et montuosa, ubi nec feras nec volucres per tres hebdomadas vidimus. 3 Incolae regionis adeo agrestes et rudes sunt ut nec commercium nobis, nec ducatum praebere voluerint, sed fugientes de vicis et castellis suis, debiles, anus, pauperes et infirmos, qui a longe prae infirmitate sua sequebantur exercitum, ac si multum nocuissent, ut pecora trucidabant, nec facile nostris militibus erat latrones inermes, locorum scientes, per abrupta montium et condensa silvarum persequi, sed assidue eos sustinebant; nec pugnare valentes, nec sine pugna esse poterant. 4 Quoddam vero facinus egregium comitis non praetereamus. 5 Cum conclusus esset aliquando comes a Sclavis cum quibusdam militibus suis, impetum fecit in Sclavos, atque usque ad sex ex eis cepit. 6 Cumque propter hoc Sclavi vehementius imminerent, et comes sequi exercitum compelleretur, erui oculos eorum, et aliorum pedes abscidi iussit, et nasum et manus aliorum truncari praecepit, ut, taliter aliis deterritis et doloris cognitione occupatis, secure comes effugere cum sociis suis posset. 7 Itaque per Dei gratiam de mortis angustia, et de loci difficultate liberatus est. 8 Quanta vero ibi fortitudine et consilio comes claruerit, non facile referendum est. 9 Quadraginta etenim fere dies in Sclavonia fuimus, in quibus tantam spissitudinem nebularum passi sumus ut palpare et per motum removere eas a nobis aliquatenus possemus. 10 Inter haec comes assidue in postremis pugnans, semper populum defendens erat; et nunquam prior, semper ultimus hospitabatur. 11 Et licet alii meridie, alii vespere, comes vero frequenter media nocte, vel galli cantu ad hospitium veniebat. 12 Tandem per Dei misericordiam et comitis laborem et episcopi consilium, sic exercitus transivit ut nullum fame, nullum in aperta congressione ibi perderemus. 13 Ob illam, reor, causam voluit Deus exercitum suum transire per Sclavoniam, ut agrestes homines qui Deum ignorabant, cognita virtute et patientia militum eius, aut aliquando a feritate resipiscant, aut inexcusabiles Dei iudicio adducantur. 14 Tandem post multa laborum pericula apud Scodram, ad regem Sclavorum pervenimus, ac cum eo comes frequenter fraternitatem confirmavit, et multa ei retribuit, ut exercitus secure emere et quaerere necessaria posset. 15 Sed haec opinio sola fuit; nam pacis petitae nos poenituit, cum per eius occasionem Sclavi, de more solito furentes, nostros interficiunt, et quae poterant ab inermibus arripiunt. 16 Quaesivimus locum fugae, non ultionis. 17 Hactenus de Sclavonia. 18 Venimus Dirachium, credidimus esse in patria nostra, existimantes imperatorem Alexium, et satellites suos nobis esse fratres et coadiutores. 19 Illi vero ritu leonum incrudescentes, pacificos homines, nihil minus quam arma cogitantes, invadunt, per occulta trucidant, in nemoribus, in vicis remotis a castris, quae poterant per totam noctem furabantur. 20 Et licet sic insanirent, tamen dux eorum pacem promittebat, et per pacis inducias Pontium Rainardum interfecerunt, et Petrum eius fratrem mortaliter plagaverunt, et erant hi principes nobilissimi. 21 Cumque locus ultionis nobis offerretur, placuit iter, non iniuriarum vindicta, sed incepimus iter nostrum. 22 Habuimus litteras obviam imperatoris de pace, de fraternitate, et, ut ita dicam, de filiatione; haec autem verbotenus. 23 Nam ante et retro, dextrorsum et sinistrorsum, Turci, Comani, Husi et Tenaces, Pincenati et Bulgari nobis insidiabantur. 24 Quadam autem die cum essemus in valle Pelagoniae, episcopus Podiensis, gratia convenienter hospitandi, cum paulisper a castris discessisset, a Pincenatis captus est; qui deiicientes eum de mula, spoliaverunt, et in capite graviter percusserunt. 25 Sed quia tantus pontifex adhuc populo Dei erat necessarius, per eius misericordiam vitae reservatus est. 26 Nam unus de Pincenatis, dum aurum ab eo quaereret, a caeteris eum defendebat. 27 Interea sonus exit in castris, et sic inter moram hostium, et impetum sociorum eripitur. 28 Taliter per insidias cum venissemus ad quoddam castrum quod vocatur Bucinat, didicit comes quod in angustiis cuiusdam montis Pincenati exercitum nostrum aggredi vellent; qui cum militibus quibusdam in occultis remanens, Pincenatis occurrit, atque pluribus interfectis, caeteros in fugam vertit. 29 Occurrebant interea pacificae litterae imperatoris circumdabant nos undique hostes imperatoriis dolis. 30 Cum vero venissemus Thessalonicam, infirmatus est episcopus, et remansit cum paucis infra civitatem. 31 Post haec venimus ad quamdam civitatem, nomine Rossam; ubi cum manifeste eius cives in nos multa mala molirentur, paulisper nostra solita patientia displicuit. 32 Itaque arreptis armis, diruuntur antemuralia, capitur ingens praeda, et civitas in deditionem; atque illatis signis in civitatem, et acclamata Tholosa, quod erat signum clamoris comitis, discessimus. 33 Venimus ad aliam civitatem, nomine Rodestol, ubi cum milites de roga imperatoris, pro vindicta sua contra nos agere vellent, multi ex ipsis interfecti sunt, et aliquantula capta praeda. 34 Venerunt ibi nobis legati nostri, quos praemiseramus ad imperatorem qui, accepta ab eo pecunia, omnia prospera nobis apud imperatorem promiserunt. 35 Quid plura? eo verba legatorum imperatoris et nostrorum pervenerunt, ut comes, relicto exercitu, solus cum paucis, et inermis ad imperatorem festinaret. 36 Dicebant enim quia Boimundus, et dux Lotharingiae, et Flandrensis comes, et alii principes hoc precabantur, ut properaret comes convenire imperatorem de itinere Hierosolymitano, ut assumpta cruce dux et imperator in exercitu Dei fieret; ad haec aiebant imperatorem dixisse omnia cum comite se acturum, et de se et de aliis quae itineris usui forent. 37 Praeterea nuntiabant bellum imminere, et, si auctoritas tanti viri abesset, fortassis incommodum fore. 38 Itaque cum paucis adventaret comes, ut cum exercitus suus venisset, compositis cum imperatore omnibus, nullis in moram fieret. 39 Victus tandem comes est, ut hac sola vice relicto praesidio in castris, exercitum praecederet, et sic inermis Constantinopolim venit.
Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, PRAEFATIO AUCTORIS. <<< >>> II.
monumenta.ch > Raimundus de Agiles > 1