monumenta.ch > Raimundus de Agiles > PRAEFATIO AUCTORIS.
>>> Raimundus de Agiles, Historia Francorum qui ceperunt Ierusalem, PRIMUM
PRAEFATIO AUCTORIS. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Episcopo Vivariensi domino meo, et omnibus orthodoxis, Pontius de Baladuno, et Raimundus canonicus Podiensis salutem et laboris nostri participationem. 2 Necessarium duximus vobis, et Transalpinis omnibus manifestare magnalia quae Deus nobiscum, solito pietatis suae more, fecit et assidue facere non desinit: maxime ideo quia imbelles et pavidi recedentes a nobis, falsitatem astruere pro veritate nituntur. 3 Sed qui apostasiam eorum viderit, verba et consortia eorum fugiat. 4 Exercitus enim Dei, etsi pro peccatis flagellum Domini sui sustinuit, pro eiusdem misericordia victor super omnem paganitatem exstitit. 5 Sed quia alii per Sclavoniam, alii per Hungariam, alii per Langobardiam, alii per venerunt, taediosum nobis ad scribendum de singulis fuit. 6 Quapropter, dimissis aliis, de comite sancti Aegidii, et episcopo Podiensi, et exercitu eorum scribere curavimus.