monumenta.ch > Prosper Aquitanus > ...
... SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Nestoriana lues successi Pelagianae,
Quae tamen est utero praegenerata meo.
2 Infelix miserae genitrix et filia natae,
Prodivi ex ipso germine quod peperi.
3 Nam fundare arcem meritis prior orsa superbis,
De capite ad corpus ducere opus volui.
4 Sed mea dum proles in summa armatur ab imis,
Congrua bellandi tempora non habui.
5 Et consanguineae post tristia vulnera fraudis,
Aspera conserui praelia fine pari.
6 Me tamen una dedit victam sententia letho:
Illa volens iterum surgere bis cecidit.
7 Mecum oritur, mecum moritur, mecumque sepulcrum
Intrat, et inferni carceris ima subit.
8 Quo nos praecipites insana superbia mersit,
Exutas donis, et tumidas meritis?
Nam Christum pietate operum et mercede volentes
Esse Deum, in capitis foedere non stetimus;
Sperantesque animi de libertate coronam,
Perdidimus quam dat gratia iustitiam.
9 Quique igitur geminae miseraris busta ruinae,
Ne nostro exitio consociare cave.
10 Nam si quae Domini data munera sero fatemur,
Haec homini credis debita, noster eris.