monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 106
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, CV [ Alias CII]. De eodem. <<<    

CVI [ Alias CIII]. De quaerendo perseveranter Deo. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Nemo fidelium, quamvis multum profecerit, dicat, Sufficit mihi. 2  Qui enim dixerit, remansit, et haesit in via ante finem, qui non perseverabit usque in finem. 3  Cum pia mens in laude Dei superata laboras,
Gaude, quod tantum te bene vincit opus.
4  Teque aliquid superi cognosce hausisse vigoris,
Si tibi non satis est, quod cupis atque sapis,
Quaere bonum sine fine bonum, et persiste reperto:
Quaerere non habeant talia vota modum.
5  Nam qui se nullo iam munere credit egere,
Crescere non cupiens, perdit adepta tepens.