monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 105
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, CIV [ Alias CI]. De confitendo uno Deo. <<< >>> CVI [ Alias CIII]. De quaerendo perseveranter Deo.
CV [ Alias CII]. De eodem. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Dei Filius Deus vitam habere in semetipso, sicut habet Pater, non participando adeptus est, sed nascendo. 2 Vitam enim genuit Pater vita; nec differt in aliquo essentia gignentis et geniti, cum sic ex Patre sit Filius, ut consempiternae aequalitatis, non una quidem persona, sed una sit Deitas. 3 Sic Deus est magnus, de se valet, et manet in se,
Cui summum et proprium est, semper id esse quod est.
4 Splendet enim verum vero de lumine lumen,
Ut Genitum agnoscens noverit Ingenitum.
5 Una trium Deitas, una est essentia cunctis.
6 Idem est et Verbi Spiritus atque Patris.
7 Nullum opus abiunctum, nulla est non aequa potestas,
In cunctis unum, non tria, principium.