monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 104
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, CIII [ Alias C]. De altitudine fidei, spei et charitatis. <<< >>> CV [ Alias CII]. De eodem.
CIV [ Alias CI]. De confitendo uno Deo. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Quod Pater cum Christo facit, Christus facit; et quod Christus cum Patre facit, Pater facit: nec seorsum aliquid agit inseparabilis charitas, maiestas, potestas. 2 Sicut ipse Dominus dicit, Ego et Pater unum sumus. 3 Cum Pater in Verbo sit semper, et in Patre Verbum,
Sitque unus Verbi Spiritus atque Patris;
Sic de personis tribus est tibi non dubitandum,
Unum, ut docta fides, confiteare Deum.
4 Corde Patris genitum creat, et regit omnia Verbum,
Nec tamen est aliquid quod sine Patre gerat.
5 Unus enim amborum motus, ratio una volendi est,
Par virtus, idem spiritus, unus amor.