monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 103
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, CII [ Alias XCIX]. De desideriis carnis castigandis. <<< >>> CIV [ Alias CI]. De confitendo uno Deo.
CIII [ Alias C]. De altitudine fidei, spei et charitatis. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 In Deitate gradus, mensura et tempora non sunt:
Et, quod idem est, maius non habet atque minus.
2 Corporeae longe moles formaeque recedant,
Virtus summa caret finibus et spatiis:
Quod Pater, hoc simul est Verbum Patris, hoc utriusque
Spiritus. 3 Hic Deus est unus, et una fides:
Per quam verorum spes non incerta bonorum
Sublimem ignito scandit amore viam.
4 Et praegustata superi dulcedine roris,
Doctrinis pasci gaudet apostolicis.
5 Tu qui ergo indignas non vis incurrere curas;
Innecti vanis occiduisque cave.
6 Mortalis vitae brevitas non multa requirit,
Paucorum exigui temporis usus eget.
7 Esse volens, gaudere optans, scire abdita quaerens,
Ut te non teneant infima, summa pete.
8 Delectare Deo rege, in coelestibus esto,
Et quae spe sequeris, credita amore tene.
9 Nulla in te maneant hominis vestigia primi,
Nec formam veteris gestet imago novi.
10 Exsulta agnoscens te Verbi in carne renatum,
Cuius si pars es, pars tua Christus erit.
11 Qui, ne damnandi legeres mala gaudia mundi,
Promissum ad regnum se tibi fecit iter.