monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 102
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, CI [ Alias XCVIII]. De fine sanctorum. <<< >>> CIII [ Alias C]. De altitudine fidei, spei et charitatis.
CII [ Alias XCIX]. De desideriis carnis castigandis. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Corporeos inter sensus, moribundaque membra
Multa animus patitur carnis ab hospitio:
Quae vitae, de qua vivit, contraria quaerens,
Legem vult mentis solvere lege sua.
2 Sed prudens praesul famulam frenare rebellem
Aeterni Regis discat ab imperio;
Et verum accipiens supero de lumine lumen,
Noctem peccati cordis ab aede fuget.
3 Nam quia cuncta Deus bona condidit, ipsaque nostri
Exsilii regio est pulchra decore suo;
Auditus, visus, gustus, contactus, odorque,
Praeberi gaudent undique quod placeat.
4 Fitque nocens homini praesentis temporis usus,
Si captum blandis inferiora ligant.
5 Mens igitur sapiens superas enitere ad arces,
Et summis fieri suesce beata bonis,
Delicias iam nunc promissi concipe regni,
Virtute atque fide quod cupis esse tene.
6 Neve ad spem dubiam frustra te currere credas;
Naturae in Christo prospice liba tuae.
7 A quo susceptum si te non ambigis esse,
Totus homo in capitis corpore semper eris.
8 Tantum ut iussa velis nutu observare docentis,
Quis quod ait verbo, praevenit auxilio.