monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 99
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, XCVIII [ Alias XCV]. De petitionibus contrariis Deo. <<<     >>> C [ Alias XCVII]. De cohibenda ira.

XCIX [ Alias XCVI]. De iudiciis Dei. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Nullo modo iudiciis hominum comparanda sunt iudicia Dei, quem non dubitandum est esse iustum, etiam quando facit quod hominibus videtur iniustum. 2  Iudicium humanum, quod falli saepe necesse est,
Non semper recipit regula iustitiae.
3  At Domini in cunctis aequa est veraxque potestas,
Aspectum cuius nulla remota latent.
4  Talis laudetur iudex, timeatur, ametur,
Qui vere iustus permanet atque bonus:
Adversos revocans, conversis cuncta remittens,
Atque malis veniam dando bonos faciens.
5  Non ergo audacter mens veri nescia culpet,
Quod placuit summi iudicis arbitrio.
6  Sed subdat sese iusto ignorantia Regi,
Qui numquam quae sunt non bona velle potest.